|
|
LIBER THOBIS |
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
1
1 Liber sermonum Thobis filii Thobiel filii Ananiel filii Aduel filii Gabael
filii Raphael filii Raguel ex semine Asiel, ex tribu Nephthali,
2 qui captivus ductus est in diebus Salmanasar regis Assyriorum ex Thisbe, quae
est a dextera parte Cades Nephthali in superiori Galilaea supra Asor post
occidentem solem a sinistra parte Phogor.
3 Ego Thobi in viis veritatis ambulabam et in iustitiis omnibus diebus vitae
meae et eleemosynas multas feci fratribus meis et nationi meae, qui abierant
mecum in captivitatem in regionem Assyriorum in Nineven.
4 Et cum essem in regione mea in terra Israel et cum essem iunior, omnis tribus
Nephthali patris mei recessit de domo David patris mei et ab Ierusalem civitate,
quae est electa ex omnibus tribubus Israel; et sanctificatum est templum
habitationis Dei et aedificatum est in ipsa, ut sacrificarent omnes tribus
Israel in omnes generationes saeculi.
5 Omnes fratres mei omnisque domus Nephthali patris mei sacrificabant vitulo,
quem fecit Ieroboam rex Israel in Dan, in omnibus montibus Galilaeae.
6 Ego autem solus ibam aliquotiens in Ierusalem diebus festis, sicut scriptum
est in toto Israel in praecepto sempiterno; primitias et primogenita et decimas
armentorum et pecorum et initia tonsurae ovium mecum portabam in Ierusalem
7 et dabam ea sacerdotibus, filiis Aaron, ad aram; et decimam tritici et vini et
olei et malorum granatorum et ceterorum pomorum filiis Levi servientibus in
Ierusalem; et secundam decimationem computabam in pecunia sex annorum et ibam et
consummabam illa in Ierusalem unoquoque anno.
8 Et dabam ea orphanis et viduis et proselytis appositis ad filios Israel;
inferebam et dabam illis in tertio anno, et manducabamus illa secundum
praeceptum, quod praeceptum est de eis in lege Moysis, et secundum mandata, quae
mandaverat Debora mater patris mei Ananiel patris nostri, quia orphanum me
reliquit pater et mortuus est.
9 Et, postquam vir factus sum, accepi uxorem Annam ex semine patriae nostrae et
genui ex illa filium et vocavi nomen eius Thobiam.
10 Et, postquam in captivitatem deveni ad Assyrios, cum captivus morarer, ibam
in Nineven; et omnes fratres mei et, qui de genere meo erant, manducabant de
panibus gentium,
11 ego autem custodivi animam meam, ne manducarem de panibus gentium.
12 Et quoniam memor eram Dei mei in tota anima mea,
13 dedit mihi Excelsus gratiam et speciem penes Salmanasar, et comparabam illi
omnia, quaecumque erant in usum;
14 et ibam in Mediam, usque dum moreretur, et commendavi Gabael fratri Gabriae
in Rages, in regione Mediae, saccellos decem talenta argenti.
15 Et postquam mortuus est Salmanasar, et regnavit Sennacherib filius eius pro
eo, et viae Mediae secesserunt, et non potui iam ire in Mediam.
16 Et in diebus Salmanasar multas eleemosynas feci fratribus meis, qui erant ex
genere meo.
17 Panes meos dabam esurientibus et vestimenta nudis et, si quem videbam mortuum
et proiectum post murum Nineves ex natione mea, sepeliebam illum.
18 Et, si quem occidebat Sennacherib rex, ubi venit de Iudaea fugiens in diebus
iudicii, quod fecit Rex caeli ex illo de blasphemiis, quibus blasphemaverat
multos enim filiorum Israel occidit in ira sua ego autem corpora illorum
involabam et sepeliebam; et quaesivit illa Sennacherib et non invenit illa.
19 Et abiit quidam ex Ninevitis et indicavit regi de me quoniam ego sepelio
illos, et abscondi me et, ubi cognovi quod rex sciebat de me et quod inquiror,
ut occidar, timui et refugi.
20 Et direpta est omnis substantia mea, et nihil mihi derelictum est, quod non
assumptum esset in fiscum regis, nisi uxor mea Anna et Thobias filius meus.
21 Et non transierunt dies quadraginta, quousque occiderent illum duo filii
ipsius et fugerunt in montes Ararat; et regnavit Asarhaddon filius eius pro illo
et constituit Achicarum filium fratris mei Anael super omnem exactionem regni
eius, et ipse habebat potestatem super omnem regionem.
22 Tunc petiit Achicarus pro me, et descendi in Nineven. Achicarus enim erat
praepositus pincernarum et super anulum et procurator et exactor sub Sennacherib
rege Assyriorum; et constituit illum Asarhaddon. Erat enim ex fratribus meis et
ex cognatione mea.
2
1 Et sub Asarhaddon rege de scendi in domum meam, et red dita est mihi uxor mea
Anna et filius meus Thobias. In Pentecoste, die festo nostro, qui est sanctus a
Septimanis, factum est mihi prandium bonum, et discubui, ut pranderem.
2 Et apposita est mihi mensa, et vidi pulmentaria complura. Et dixi Thobiae
filio meo: Vade et, quemcumque pauperem inveneris ex fratribus nostris, qui
sunt captivi in Nineve, qui in mente habet Dominum in toto corde suo, hunc
adduc, et manducabit pariter mecum; ecce sustineo te, fili, donec venias .
3 Et abiit Thobias quaerere aliquem pauperem ex fratribus nostris et reversus
dixit mihi: Pater! . Et ego dixi illi: Ecce ego, fili . Et respondens ait:
Ecce unus ex natione nostra occisus est et proiectus est in foro et nunc
ibidem laqueo suffocatus est .
4 Et exsiliens reliqui prandium, antequam ex illo gustarem, et sustuli eum de
platea in unam domum, donec sol caderet, et illum sepelirem.
5 Et reversus lavi et manducavi panem meum cum luctu
6 et rememoratus sum sermonis prophetae Amos, quem locutus est in Bethel dicens:
Convertentur omnes dies festi vestri in luctum,
et omnia cantica vestra in lamentationem .
7 Et lacrimatus sum. Et, postquam sol occidit, abii et
fodiens sepelivi illum.
8 Et proximi mei deridebant me dicentes: Non timet adhuc hic homo; iam enim
inquisitus est huius rei causa, ut occideretur, et fugit et ecce iterum sepelit
mortuos .
9 Et lavi ea nocte, postquam illum sepelivi, et introivi in atrium meum et
obdormivi circa parietem atrii, et facies mea nuda erat propter aestum.
10 Et ignorabam quoniam passeres in pariete super me erant, quorum stercora
insederunt in oculos meos calida et induxerunt albugines. Et ibam ad medicos, ut
curarer, et, quanto inunxerunt me medicamentis, tanto magis oculi mei
excaecabantur maculis, donec perexcaecatus sum. Et eram inutilis meis
oculis annis quattuor, et omnes fratres mei dolebant pro me. Achicarus autem
pascebat me annis duobus, priusquam iret in Elymaida.
11 In illo tempore Anna uxor mea mercede deserviebat operibus mulierum lanam
faciens.
12 Et remittebat dominis eorum, et dabant ei mercedem. Septima autem die mensis
Dystri detexuit texturam et reddidit illam dominis, et dederunt ei mercedem
totam et dederunt ei pro textura haedum de capris.
13 Et cum introisset ad me haedus, coepit clamare. Et vocavi eam et dixi: Unde
est hic haedus? Ne forte furtivus sit, redde illum dominis suis; nobis enim non
licet manducare quidquam furtivum .
14 Et illa mihi dixit: Munere mihi datus est supra mercedem .
Et ego non credebam ei, sed dicebam, ut restitueret illum dominis, et
erubescebam coram illa huius rei causa. Et respondens dixit mihi: Et
ubi sunt eleemosynae tuae? Ubi sunt iustitiae tuae? Ecce, omnia tibi nota sunt
.
3
1 Et contristatus animo et suspirans ploravi et coepi orare cum gemitibus:
2 Iustus es, Domine, et omnia opera tua iusta sunt, et omnes viae tuae
misericordia et veritas, et tu iudicas saeculum.
3 Et nunc, Domine, memor esto mei et respice in me; ne vindictam sumas de me pro
peccatis meis et pro neglegentiis meis et parentum meorum, quibus peccaverunt
ante te,
4 quoniam non oboedivimus praeceptis tuis, et tradidisti nos in direptionem et
captivitatem et mortem et in parabolam et fabulam et improperium in omnibus
nationibus, in quas nos dispersisti.
5 Et nunc multa sunt iudicia tua vera, quae de me exigas pro peccatis meis et
parentum meorum, quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus
sinceriter coram te.
6 Et nunc secundum quod tibi placet fac mecum et praecipe recipi spiritum meum,
ut dimittar a facie terrae et fiam terra, quia expedit mihi mori magis quam
vivere, quoniam improperia falsa audivi, et tristitia multa est in me.
Praecipe, Domine, ut dimittar ab hac necessitate, et dimitte me
in locum aeternum et noli avertere a me faciem tuam, Domine, quia expedit mihi
mori magis quam videre tantam necessitatem in vita mea, et ne improperia audiam
.
7 Eadem die contigit Sarae filiae Raguel, qui erat Ecbatanis Mediae, ut et ipsa
audiret improperia ab una ex ancillis patris sui,
8 quoniam tradita erat viris septem, et Asmodeus daemonium nequissimum occidebat
eos, antequam cum illa fierent, sicut est solitum mulieribus.
Et dixit illi ancilla: Tu es, quae suffocas viros tuos!
Ecce, iam tradita es viris septem, et nemine eorum fruita es.
9 Quid nos flagellas causa virorum tuorum, quia mortui sunt? Vade cum illis, nec
ex te videamus filium aut filiam in perpetuum .
10 In illa die contristata est animo puella et lacrimata est et ascendens in
superiorem locum patris sui voluit laqueo se suspendere. Et cogitavit iterum et
dixit: Ne forte improperent patri meo et dicant: Unicam habuisti filiam
carissimam, et haec laqueo se suspendit ex malis; et deducam senectam patris
mei cum tristitia ad inferos. Utilius mihi
est non me laqueo suspendere, sed deprecari Dominum, ut moriar et iam improperia
non audiam in vita mea .
11 Eodem tempore, porrectis manibus ad fenestram, deprecata est et dixit:
Benedictus es, Domine, Deus misericors, et benedictum est nomen tuum sanctum et
honorabile in saecula. Benedicant tibi omnia opera tua in aeternum.
12 Et nunc, Domine, ad te faciem meam et oculos meos direxi.
13 Iube me dimitti desuper terram, et ne audiam iam improperia.
14 Tu scis, Domine, quoniam munda sum ab omni immunditia viri
15 et non coinquinavi nomen meum neque nomen patris mei in terra captivitatis
meae. Unica sum patri meo, et non habet alium filium, qui possideat hereditatem
illius, neque frater est illi proximus neque propinquus illi, ut custodiam me
illi uxorem. Iam perierunt mihi septem, et ut quid mihi adhuc vivere? Et si non
tibi videtur, Domine, occidere me, impera, ut respiciatur in me et misereatur
mei, et ne iam improperium audiam .
16 In ipso tempore exaudita est oratio amborum in conspectu claritatis Dei,
17 et missus est Raphael angelus sanare duos, Thobin desquamare ab albuginibus
oculorum eius, ut videret oculis lumen Dei, et Saram filiam Raguel dare Thobiae
filio Thobis uxorem, et colligare Asmodeum daemonium nequissimum, quoniam
Thobiae contigit possidere eam prae omnibus, qui volebant accipere eam. In illo
tempore reversus est Thobi de atrio in domum suam; et Sara filia Raguel
descendit et ipsa de loco superiori.
4
1 In illa die rememoratus est Thobi pecuniae, quam com mendaverat Gabael in
Rages Mediae.
2 Et dixit in corde suo: Ecce ego postulavi mortem.
Quid non voco Thobiam filium meum et indicabo illi de hac
pecunia, quam commendavi, antequam moriar? .
3 Et vocavit Thobiam filium suum, et venit ad illum; et dixit illi: Fili, cum
mortuus fuero, sepeli me diligenter et honorem habe matri tuae et noli
derelinquere illam omnibus diebus vitae suae et fac, quod bonum est in conspectu
eius, et noli contristare spiritum eius in ullo.
4 Memor esto eius, fili, quoniam multa pericula vidit propter te in utero. Cum
mortua fuerit, sepeli illam iuxta me in uno sepulcro.
5 Et omnibus diebus tuis, fili, Dominum in mente habe et noli velle peccare et
praeterire praecepta illius. Iustitiam fac omnibus diebus vitae tuae et noli ire
in vias iniquitatis,
6 quoniam, agente te veritatem, prospera erunt itinera in operibus tuis et in
omnibus, qui faciunt iustitiam.
7 Ex substantia tua, fili, fac eleemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo
paupere, ne a te avertatur facies Dei.
8 Quomodo habueris, fili, secundum multitudinem fac ex ipsis eleemosynam. Si
tibi fuerit largior substantia, plus ex illa fac eleemosynam. Si exiguum
habueris, secundum exiguum ne timueris facere eleemosynam:
9 praemium enim bonum reponis tibi in diem necessitatis,
10 quoniam eleemosyna a morte liberat et non sinit ire in tenebras.
11 Munus enim bonum est eleemosyna omnibus, qui faciunt illam coram Excelso.
12 Attende tibi, fili, ab omni fornicatione. Uxorem primum accipe ex semine
parentum tuorum et noli sumere uxorem alienam, quae non est ex tribu patris tui,
quoniam filii prophetarum sumus: Noe et Abraham et Isaac et Iacob patres nostri
a saeculo. Rememorare, fili, quoniam hi omnes acceperunt uxores ex semine patrum
suorum et benedicti sunt in filiis suis, et semen illorum possidebit hereditatem
terrae.
13 Et tu, fili, dilige fratres tuos et noli fastidire in corde tuo a fratribus
tuis et a filiis et filiabus populi tui, ut accipias uxorem ex illis, quoniam in
fastidio perditio et inconstantia magna est, et in nugacitate diminutio et
exiguitas magna est. Nugacitas enim mater est famis.
14 Merces omnis hominis, quicumque penes te operatus fuerit, non maneat penes
te, sed redde ei statim, et merces tua non minorabitur; si servieris Deo in
veritate, reddetur tibi. Attende tibi, fili, in omnibus operibus tuis et esto
sapiens in omnibus sermonibus tuis
15 et, quod oderis, nemini feceris. Noli bibere vinum in ebrietatem, et non
comitetur te ebrietas in via tua.
16 De pane tuo communica esurienti et de vestimentis tuis nudis; ex omnibus,
quaecumque tibi abundaverint, fac eleemosynam, et non invideat oculus tuus, cum
facis eleemosynam.
17 Frange panem tuum et effunde vinum tuum super sepulcra iustorum et noli dare
peccatoribus.
18 Consilium ab omni sapiente inquire et noli contemnere omne
consilium utile.
19 Omni tempore benedic Dominum et postula ab illo, ut dirigantur viae tuae, et
omnes semitae tuae et consilia bene disponantur, quoniam omnes gentes non habent
consilium bonum, sed ipse Dominus dabit ipsis bonum consilium. Quem enim
voluerit, allevat et, quem voluerit, Dominus demergit usque ad inferos deorsum.
Et nunc, fili, memor esto praeceptorum meorum, et non deleantur de corde tuo.
20 Et nunc, fili, indico tibi commendasse me decem talenta argenti Gabael filio
Gabriae in Rages Mediae.
21 Noli vereri, fili, quia pauperem vitam
gessimus. Habes multa bona, si timueris Deum et recesseris ab omni peccato et
bene egeris in conspectu Domini Dei tui .
5
1 Tunc Thobias respondens Thobi patri suo dixit: Omnia, quaecumque mihi
praecepisti, pater, faciam.
2 Quomodo autem potero hanc pecuniam recipere ab illo? Neque ille me novit,
neque ego novi illum. Quod signum dabo illi, ut me cognoscat et credat et det
mihi hanc pecuniam? Sed neque vias, quae ad Mediam,
novi, ut eam illuc .
3 Tunc respondens Thobi Thobiae filio suo dixit: Chirographum dedit mihi, et
chirographum meum dedi illi et divisi in duas partes, et unusquisque unam
accepimus, et posui cum ipsa pecunia. Et ecce nunc anni sunt
viginti, ex quibus penes illum commendavi hanc pecuniam. Et nunc, fili, inquire
tibi hominem fidelem, qui eat tecum, et dabimus illi mercedem, donec venias.
Et, dum vivo, recipe pecuniam ab illo .
4 Et exiit Thobias quaerere hominem, qui iret cum ipso in Mediam et qui haberet
notitiam viae. Et invenit Raphael angelum stantem ante ipsum et nesciebat illum
angelum Dei esse.
5 Et dixit illi: Unde es, iuvenis? . Et dixit illi: Ex filiis Israel
fratribus tuis et veni huc, ut operer . Et dixit illi Thobias:
Nosti viam, quae ducit in Mediam? .
6 Et ille dixit: Utique, aliquotiens fui ibi et habeo notitiam et scio omnes
vias et aliquotiens ibam in Mediam et manebam penes Gabael fratrem nostrum, qui
commoratur in Rages Mediae, et abest iter bidui statuti ex Ecbatanis usque
Rages. Nam posita est in monte et Ecbatana in medio campo .
7 Et dixit illi Thobias: Sustine me, iuvenis, donec intrans patri meo
nuntiem. Necessarium est enim mihi, ut eas mecum, et dabo tibi mercedem tuam .
8 Et dixit illi: Ecce sustineo; tantum noli tardare .
9 Et introiens Thobias renuntiavit Thobi patri suo et dixit ei: Ecce inveni
hominem ex fratribus nostris, de filiis Israel, qui eat mecum . Et dixit illi:
Roga mihi hominem, ut sciam quid sit genus eius, et ex qua tribu sit et an
fidelis sit, ut eat tecum, fili .
10 Et exivit Thobias et vocavit illum et dixit ei: Iuvenis, pater te rogat .
Et introivit ad eum, et prior Thobis salutavit eum. Et ille dixit ei: Gaudium
tibi magnum sit! . Et respondens Thobi dixit illi: Quid mihi adhuc gaudium
est? Homo sum inutilis oculis et non video lumen caelorum, sed in tenebris
positus sum sicut mortui, qui non amplius vident lumen. Vivus ego sum inter
mortuos. Vocem hominum audio et ipsos non video . Et dixit ei:
Forti esto animo; in proximo est, ut a Deo cureris. Forti animo esto!
. Et respondit illi Thobi: Thobias filius meus vult ire in Mediam. Nonne
poteris ire cum illo et ducere illum? Et dabo tibi mercedem tuam, frater . Et
dixit illi: Potero ire cum illo, quoniam novi omnes vias et aliquotiens ivi in
Mediam et perambulavi omnes campos eius et montes et omnes commeatus scio .
11 Et dixit ei: Frater, ex qua patria es et ex qua tribu?
Narra mihi, frater .
12 Et ille dixit: Quid tibi necesse est tribus? . Et dixit ei: Volo scire
ex veritate cuius sis et nomen tuum .
13 Et dixit: Ego sum Azarias Ananiae magni filius, ex fratribus tuis .
14 Et dixit illi Thobi: Salvus et sanus venias, frater, sed ne irascaris,
frater, quod voluerim verum scire et patriam tuam. Tu frater meus es et de
genere bono et optimo! Noveram Ananiam et Nathan duos filios Semeliae magni; et
ipsi mecum ibant in Ierusalem et adorabant ibi mecum et non exerraverunt.
Fratres tui viri optimi sunt; ex bona radice es. Et gaudens venias! .
15 Et dixit ei: Ego tibi dabo mercedis nomine drachmam diurnam et, quaecumque
necessaria sunt tibi et filio meo, similiter; et vade cum illo,
16 et adiciam tibi ad mercedem .
17 Et dixit illi: Ibo cum illo, ne timueris; salvi ibimus et salvi revertemur
ad te, quoniam via tuta est . Et dixit ei: Benedictio sit tibi, frater! . Et
vocavit filium suum et dixit illi: Fili, praepara, quae ad viam, et exi cum
fratre tuo. Deus autem, qui in caelo est, protegat vos ibi et reducat vos ad me
salvos; et angelus illius comitetur vos cum sanitate, fili! .
Et exiit, ut iret viam suam, et osculatus est patrem suum et matrem. Et dixit
illi Thobi: Vade sanus! .
18 Et lacrimata est mater illius et dixit Thobi: Quid dimisisti filium meum?
Nonne ipse est virga manus nostrae et ipse intrat et exit coram nobis?
19 Pecunia ne adveniat pecuniae, sed purgamentum sit filii nostri.
20 Quomodo datum est nos a Domino vivere, hoc sufficiebat nobis .
21 Et dixit illi: Noli computare; salvus ibit filius noster et salvus
revertetur ad nos, et oculi tui videbunt eum illa die, qua venerit ad te sanus.
Ne computaveris, ne timueris de illis, soror.
22 Angelus enim bonus ibit cum illo, et bene disponetur via illius, et
revertetur sanus .
6
1 Et cessavit plorare.
2 Et profectus est puer et angelus cum illo; et canis exiit cum illo et secutus
est eos. Et abierunt ambo, et comprehendit illos prima nox; et manserunt super
flumen Tigrin.
3 Et descendit puer lavare pedes in flumen, et exsiliens piscis de aqua magnus
volebat gluttire pedem pueri, et exclamavit.
4 Et ait illi angelus: Comprehende et tene! . Et comprehendit puer piscem et
eduxit illum in terram.
5 Et dixit angelus illi: Exintera hunc piscem et tolle fel et cor et iecur
illius et repone ea tecum et interanea proice. Sunt enim fel et cor et iecur
eius ad medicamentum utilia .
6 Et exinterans puer piscem illum collegit fel, cor et iecur; et piscem assavit
et manducavit et reliquit ex illo salitum. Et abierunt ambo pariter, donec
appropinquarent ad Mediam.
7 Et tunc interrogavit puer angelum et dixit ei: Azaria frater, quod remedium
est in corde et iecore piscis et in felle? .
8 Et dixit illi: Cor et iecur piscis fumiga coram viro aut muliere, qui
occursum daemonii aut spiritus nequissimi habet, et fugiet ab illo omnis
occursus, et ne maneant cum illo in aeternum.
9 Et fel ad inungendos oculos hominis, in quos ascenderunt albugines, ad flandum
in ipsis super albugines, et ad sanitatem perveniunt .
10 Et postquam intravit in Mediam et iam appropinquabat ad Ecbatana,
11 dixit Raphael puero: Thobia frater! . Et dixit ei: Ecce ego . Et dixit
illi: In eis, quae sunt Raguel, hac nocte manere nos oportet. Et homo est
propinquus tuus et habet filiam nomine Saram,
12 sed neque masculum neque filiam aliam praeter Saram solam habet, et tu
proximus es illius prae omnibus hominibus, ut possideas eam; et iustum est, ut
possideas, quae sunt patri eius. Et haec puella sapiens et fortis et bona valde,
et pater ipsius diligit illam .
13 Et dixit: Iustum est, ut accipias illam. Et audi me, frater, et loquar de
puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversi fuerimus ex
Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potest denegare
illam tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morte periet,
secundum iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et
filiam illius magis quam omni homini. Et nunc, frater, audi me, et loquemur de
hac puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus ex
Rages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam .
14 Tunc respondens Thobias dixit Raphael: Azaria frater, audivi quoniam iam
tradita est viris septem, et mortui sunt in cubiculis suis noctu; cum intrabant
ad illam, moriebantur. Audivi etiam quosdam dicentes quoniam daemonium illos
occidit;
15 et timeo nunc, quoniam diligit illam et ipsam quidem non vexat, sed eum, qui
illi voluerit propinquare, ipsum occidit. Unicus sum patri meo; ne forte moriar
et deducam patris mei vitam et matris meae cum dolore super me in sepulcrum
eorum. Sed neque alium filium habent, qui sepeliat illos .
16 Et dixit illi angelus: Non es memor mandatorum patris tui, quoniam
praecepit tibi accipere uxorem ex domo patris tui? Et nunc audi me, frater: noli
computare daemonium illud, sed accipe illam, et scio quoniam dabitur tibi hac
nocte uxor.
17 Et, cum intraveris in cubiculum, tolle de iecore piscis et cor et impone
super cinerem incensi. Et odor manabit, et odorabitur illud daemonium et fugiet
et non apparebit circa illam omnino in perpetuo.
18 Et, cum coeperis esse cum illa, surgite primum ambo et orate et deprecamini
Dominum caeli, ut detur vobis misericordia et sanitas. Noli timere; tibi enim
destinata est ante saeculum, et tu illam sanabis, et ibit tecum, et credo
quoniam habebis ex illa filios, et erunt tibi sicut fratres. Noli computare .
Et cum audisset Thobias sermones Raphael quoniam soror est illius et de semine
patris illius, dilexit eam valde, et cor eius haesit illi.
7
1 Et cum venisset in Ecbatana, dixit illi: Azaria frater, duc me ad Raguel,
fratrem nostrum, viam rectam . Et duxit eum ad domum Raguel, et invenerunt
illum sedentem circa ostium atrii sui et salutaverunt illum priores.
Et ille dixit eis: Bene valeatis, fratres, intrate salvi et
sani . Et induxit eos in domum suam.
2 Et dixit Ednae uxori suae: Quam similis est hic iuvenis Thobi fratri meo! .
3 Et interrogavit illos Edna et dixit eis: Unde estis, fratres? . Et dixerunt
illi: Ex filiis Nephthali nos sumus captivis in Nineve .
4 Et dixit eis: Nostis Thobin fratrem nostrum? . Et
dixerunt ei: Novimus illum . Et dixit eis: Fortis est? .
5 Et dixerunt illi: Fortis est et vivit . Et Thobias dixit: Pater meus est
.
6 Et exsilivit Raguel et osculatus est illum lacrimans
7 et dixit: Benedictio tibi sit, fili, boni et optimi patris fili. O
infelicitas malorum, quia excaecatus est vir iustus et faciens eleemosynas! .
Et incubuit lacrimans super collum Thobiae filii fratris sui.
8 Et Edna uxor eius lacrimata est super eum, et Sara filia eorum lacrimata est
et ipsa.
9 Et occidit arietem ex ovibus et suscepit illos libenter. Et, postquam laverunt
et se purificaverunt et discubuerunt ad cenandum, dixit Thobias ad Raphael:
Azaria frater, dic Raguel, ut det mihi Saram sororem meam .
10 Et audivit Raguel hunc sermonem et dixit puero: Manduca et bibe et suaviter
tibi sit hac nocte. Non est enim homo, quem oporteat accipere Saram filiam meam
nisi tu, frater. Similiter et mihi non licet eam dare alii viro nisi tibi, quia
tu proximus mihi es. Verum autem tibi dicam, fili.
11 Tradidi illam viris septem fratribus nostris, et omnes mortui sunt nocte, cum
intrabant ad eam. Et nunc, fili, manduca et bibe, et Dominus
faciet in vobis . Et dixit Thobias: Hinc non edam neque bibam, donec, quae
sunt ad me, confirmes . Et Raguel dixit ei: Facio; et ipsa datur tibi
secundum iudicium libri Moysis, et de caelo iudicatum est tibi illam dari. Duc
sororem tuam; amodo tu illius frater es, et haec tua soror est. Datur tibi ex
hodierno et in aeternum. Et Dominus caeli bene disponat vobis, fili, hac nocte
et faciat misericordiam et pacem .
12 Et accersivit Raguel Saram filiam suam, et accessit ad illum. Et, apprehensa
manu illius, tradidit eam illi et dixit: Duc secundum legem et iudicium, quod
scriptum est in libro Moysis dari tibi uxorem. Habe et duc ad patrem tuum sanus.
Et Deus caeli det vobis bonum iter et pacem .
13 Et vocavit matrem eius et praecepit afferri chartam, ut faceret
conscriptionem coniugii et quemadmodum tradidit illam uxorem ei secundum
iudicium legis Moysis. Et attulit mater illius chartam, et ille scripsit et
signavit.
14 Et ex illa hora coeperunt manducare et bibere.
15 Et vocavit Raguel Ednam uxorem suam et dixit illi: Soror, praepara
cubiculum aliud et introduc eam illuc .
16 Et abiens stravit, sicut illi dixit, et introduxit eam illuc et lacrimata est
causa illius et extersit lacrimas et dixit illi:
17 Forti animo esto, filia.
Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio tuo. Forti animo esto! . Et exiit.
8
1 Et, cum consummaverunt man ducare et bibere, voluerunt dor mire et deduxerunt
iuvenem et induxerunt eum in cubiculum.
2 Et rememoratus est Thobias sermonum Raphael et sustulit de saccello, quem
habebat, cor et iecur piscis et imposuit super cinerem incensi.
3 Et odor piscis prohibuit et refugit daemonium in superiores partes Aegypti. Et
abiens Raphael colligavit eum ibi et reversus est continuo.
4 Et exierunt et clauserunt ostium cubiculi. Et exsurrexit Thobias de lecto et
dixit ei: Surge, soror! Oremus et deprecemur
Dominum nostrum, ut faciat super nos misericordiam et sanitatem .
5 Et surrexit, et coeperunt orare et deprecari Dominum, ut daretur illis
sanitas. Et coeperunt dicere: Benedictus es, Deus patrum nostrorum, et
benedictum nomen tuum in omnia saecula saeculorum! Benedicant
tibi caeli et omnis creatura tua in omnia saecula!
6 Tu fecisti Adam et dedisti illi adiutorium firmum Evam, et ex ambobus
factum est semen hominum. Et dixisti non esse bonum hominem solum: Faciamus ei
adiutorium simile sibi.
7 Et nunc non luxuriae causa accipio hanc sororem meam sed in veritate.
Praecipe, ut miserearis mei et illius, et consenescamus pariter sani .
8 Et dixerunt: Amen, amen! .
9 Et dormierunt per noctem.
Et surgens Raguel accersivit servos secum, et abierunt et foderunt foveam.
10 Dixit enim: Ne forte moriatur, et omnibus simus derisio et opprobrium .
11 Et, ut consummaverunt fossuram, reversus est Raguel domum et vocavit uxorem
suam
12 et dixit: Mitte unam ex ancillis, et intrans videat an vivat; et, si
mortuus est, ut sepeliamus illum, nemine sciente .
13 Et miserunt ancillam et accenderunt lucernam et aperuerunt ostium, et
intravit et invenit illos iacentes et pariter dormientes.
14 Et reversa puella nuntiavit eis illum vivere et nihil mali esse.
15 Et benedixerunt Deum caeli et dixerunt: Benedictus es, Deus, in omni
benedictione sancta et munda, et benedicant tibi omnes sancti tui et omnis
creatura tua; et omnes angeli tui et electi tui benedicant tibi in omnia
saecula!
16 Benedictus es, quoniam laetificasti me, et non contigit mihi, sicut putabam,
sed secundum magnam misericordiam tuam egisti nobiscum.
17 Et benedictus es, quoniam misertus es duorum unicorum. Fac illis, Domine,
misericordiam et sanitatem et consumma vitam illorum cum misericordia et
laetitia .
18 Tunc praecepit servis suis, ut replerent fossam priusquam lucesceret.
19 Et praecepit uxori suae, ut faceret panes multos; et abiens ipse ad gregem
adduxit vaccas duas et quattuor arietes et iussit consummari eos, et coeperunt
praeparare.
20 Et vocavit Thobiam et iuravit illi et dixit ei: Diebus quattuordecim hinc
non recedes, sed hic manebis, manducans et bibens mecum, et laetificabis animam
filiae meae multis afflictam doloribus.
21 Et ex eo, quod possideo, accipe partem dimidiam et vade sanus ad patrem tuum.
Et alia dimidia pars, cum mortui fuerimus ego et uxor mea, vestra erit. Forti
animo esto, fili! Ego pater tuus sum et Edna mater tua; et tui sumus nos et
sororis tuae amodo et in perpetuum. Forti animo esto, fili! .
9
1 Tunc accersivit Thobias Ra phael et dixit illi:
2 Azaria fra ter, adsume tecum hinc servos quattuor et camelos duos et perveni
in Rages et vade ad Gabael et da illi chirographum et recipe pecuniam et adduc
illum tecum ad nuptias.
3 Scis enim quoniam numerat dies pater et, si tardavero diem unum, contristabo
eum valde.
4 Sed vides quomodo Raguel iuraverit, cuius iuramentum spernere non possum .
5 Et abiit Raphael et quattuor pueri et duo cameli in Rages Mediae, et manserunt
penes Gabael, et dedit illi Raphael chirographum eius et indicavit illi de
Thobia filio Thobis quoniam accepit uxorem filiam Raguel et quia rogat illum ad
nuptias. Et surrexit Gabael et protulit folles cum sigillis suis et numeravit
pecuniam et composuit supra camelos.
6 Et vigilaverunt simul et venerunt ad nuptias et intraverunt in ea, quae
Raguel, et invenerunt Thobiam discumbentem. Et exsiliit et salutavit illum et
lacrimatus est et benedixit eum et dixit illi Gabael: Benedictus Dominus, qui
dedit tibi pacem, quoniam boni et optimi et iusti viri et eleemosynas facientis
filius es! Det tibi benedictionem Dominus caeli et uxori tuae et patri tuo et
matri tuae et patri et matri uxoris tuae. Et benedictus Deus, quoniam video
Thobiam consobrinum meum similem illi! .
10
1 Et cotidie ex illo die computabat Thobi dies, in quibus iret et in quibus
reverteretur filius eius. Et, postquam consummati sunt dies, et filius eius non
veniebat,
2 dixit: Numquid detentus est ibi? Aut numquid Gabael mortuus est, et nemo
illi reddit pecuniam? .
3 Et contristari coepit.
4 Et Anna uxor illius dixit: Periit filius meus et iam non est inter vivos.
Quare tardat? . Et coepit plorare et lugere filium suum et dixit:
5 Vae mihi, fili, quia te dimisi ire, lumen oculorum meorum! .
6 Cui Thobi dicebat: Tace, noli computare, soror; salvus est filius noster,
sed certe mora fuit illis ibi, et homo, qui cum illo ivit, fidelis est et est ex
fratribus nostris. Noli taediare pro illo, soror, iam veniet .
7 Et illa dixit: Tace a me; noli me seducere! Periit filius meus . Et
exsiliens circumspiciebat cotidie viam, qua filius eius profectus erat, et nihil
gustabat; et, cum occidisset sol, introibat et lugebat lacrimans tota nocte et
non dormiebat.
Et, ut consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguel
facere filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: Dimitte me. Scio enim
quia pater meus et mater mea non credunt se adhuc visuros me. Nunc itaque peto,
pater, ut dimittas me, et eam ad patrem meum; iam tibi indicavi quomodo illum
reliquerim .
8 Et dixit Raguel Thobiae: Remane, fili, remane penes me, et ego nuntios mitto
ad Thobin patrem tuum, et indicabunt illi de te .
9 Et dixit illi: Minime; peto, ut dimittas me hinc ad patrem
meum .
10 Et surgens Raguel tradidit Thobiae Saram uxorem eius et dimidiam partem
substantiae suae, pueros et puellas, oves et boves, asinos et camelos, vestem et
pecuniam et vasa.
11 Et dimisit illos et vale illi fecit et dixit illi: Sanus sis, fili, et vade
sanus! Dominus caeli bene dirigat vias vestras; et videam ex vobis
filios, antequam moriar .
12 Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: Filia, honorem habe
socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te
genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea . Et
osculatus est eam et dimisit illos. Et Edna dixit Thobiae: Fili et frater
dilecte, te restituat Dominus caeli, et videam filios tuos et Sarae filiae meae,
antequam moriar, ut delecter coram Domino. Ego trado tibi filiam meam tamquam
depositum, ut non vexes eam omnibus diebus vitae tuae. Vade,
fili, in pacem. Ego mater tua amodo, et Sara soror tua. Bene dirigamur
omnes in ipso omnibus diebus vitae nostrae . Et osculata est ambos et dimisit
illos sanos.
13 Et discessit Thobias a Raguel gaudens et benedicens Dominum caeli et terrae,
regem omnium, quia direxerat viam eius. Et benedixit Raguel et Ednae uxori eius
et dixit eis: Fiat mihi honorare vos tamquam parentes meos omnibus diebus
vitae vestrae .
11
1 Et abierunt viam suam et pervenerunt Charran, quae est contra Nineven.
2 Tunc dixit Raphael: Scis quomodo dereliquerimus
patrem tuum.
3 Praecedamus uxorem tuam et praeparemus domum, dum veniunt .
4 Et processerunt ambo pariter. Et dixit illi: Tolle tecum fel . Et abiit cum
illis canis ex eis, qui sequebantur eum et Thobiam.
5 Et Anna sedebat circumspiciens viam filii sui.
6 Et cognovit illum venientem et dixit patri eius: Ecce filius tuus venit et
homo, qui cum illo ierat .
7 Et Raphael dixit Thobiae, antequam appropinquaret patri: Scio quia oculi
eius aperientur.
8 Asperge fel piscis in oculis eius; et detrahet medicamentum et decoriabit
albugines de oculis eius. Et respiciet pater tuus et videbit lumen .
9 Et occurrit ei Anna et irruit collo filii sui et dixit illi:
Fili, video te; amodo moriar! . Et lacrimata est.
10 Et surrexit Thobi et offendebat pedibus et egressus est ad ostium atrii. Et
occurrit illi Thobias,
11 et fel piscis in manu sua, et insufflavit in oculis illius et apprehendit
illum et dixit: Forti animo esto, pater! . Et iniecit medicamentum super eum
et imposuit.
12 Et decoriavit duabus manibus suis albugines ab angulis oculorum illius.
13 Et videns filium suum irruit collo eius
14 et lacrimatus est et dixit ei: Video te, fili, lumen oculorum meorum! . Et
dixit: Benedictus Deus, et benedictum nomen illius magnum, et benedicti omnes
sancti angeli eius in omnia saecula,
15 quoniam ipse flagellavit me, et ecce ego video Thobiam filium meum! . Et
introivit Thobi et Anna uxor eius in domum gaudentes et benedicentes Deum toto
ore suo pro omnibus, quae sibi evenerant. Et indicavit patri suo Thobias,
quoniam perfecta erat via illius bene a Domino Deo, et quia attulerat pecuniam
et quemadmodum acceperat Saram filiam Raguel uxorem, et quia ecce venit et ipsa
in proximo est portae Nineves. Et gavisi sunt Thobi et Anna
16 et exierunt in obviam nurui suae ad portam Nineves. Et videntes Thobin, qui
erant in Nineve, venientem et ambulantem cum omni virtute sua et a nemine manu
deductum mirabantur,
17 et confitebatur Thobi et benedicebat magna voce Deum coram illis, quoniam
misertus est illius Deus et aperuit oculos eius. Et appropinquavit Thobi ad
Saram uxorem Thobiae filii sui et benedixit illi et dixit ei: Intres sana,
filia! Et benedictus Deus tuus, qui adduxit te ad nos, filia! Et benedictus
pater tuus et benedictus Thobias filius meus et benedicta tu, filia! Intra in
domum tuam sana in benedictione et gaudio; intra, filia! . In illo die factum
est gaudium omnibus Iudaeis, qui erant in Nineve.
18 Et venerunt Achicarus et
Nadab ex fratribus illius gaudentes ad Thobiam. Et consummatae sunt nuptiae cum
gaudio septem diebus, et data sunt illi munera multa.
12
1 Et, postquam consummatae sunt nuptiae, vocavit Thobi filium suum Thobiam et
dixit illi: Homini illi, qui tecum ivit, reddamus honorem et adiciamus ad
mercedem suam .
2 Et dixit illi: Pater, quantam illi dabo
mercedem? Non laedor, si dedero illi ex his, quae mecum contulit, dimidiam
partem.
3 Duxit me sanum et uxorem meam curavit et pecuniam mecum attulit et te curavit!
Quantam illi dabo mercedem adhuc? .
4 Et dixit illi Thobi: Iustum est illum, fili, dimidium omnium horum, quae
tecum attulit, accipere .
5 Et vocavit illum et dixit: Accipe dimidium omnium horum, quae tecum
attulisti, in mercedem tuam et vade sanus .
6 Tunc Raphael vocavit ambos abscondite et dixit illis: Deum benedicite et
illi confitemini coram omnibus viventibus, quae fecit nobiscum bona, ut
benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei honorifice ostendite et ne
cunctemini confiteri illi.
7 Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare et confiteri
honorificum est. Bonum facite, et malum non inveniet vos.
8 Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna cum iustitia. Melius est modicum
cum iustitia quam plurimum cum iniquitate. Bonum est facere eleemosynam magis
quam thesauros auri condere.
9 Eleemosyna a morte liberat et ipsa purgat omne peccatum. Qui faciunt
eleemosynam, saturabuntur vita;
10 qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae.
11 Omnem veritatem vobis manifestabo et non abscondam a vobis ullum sermonem.
Iam demonstravi vobis et dixi: Sacramentum regis bonum est abscondere, opera
autem Dei revelare honorificum est.
12 Et nunc, quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam orationis vestrae in
conspectu claritatis Domini; et, cum sepeliebas mortuos, similiter.
13 Et quia non es cunctatus exsurgere et relinquere prandium tuum et abisti et
sepelisti mortuum, tunc missus sum ad te tentare te.
14 Et iterum me misit Deus curare te et Saram nurum tuam.
15 Ego sum Raphael, unus ex septem angelis sanctis, qui assistimus et ingredimur
ante claritatem Domini .
16 Et conturbati sunt ambo et ceciderunt in faciem suam et timuerunt.
17 Et dixit illis: Nolite timere; pax vobis. Deum benedicite in omne aevum.
18 Cum essem vobiscum, non mea gratia eram vobiscum sed voluntate Dei. Ipsi
benedicite omnibus diebus, decantate ei.
19 Et videbatis me quia nihil manducabam, sed visus vobis videbatur.
20 Et nunc benedicite Dominum super terra et confitemini Deo.
Ecce ego ascendo ad eum, qui me misit. Scribite omnia haec, quae contigerunt
vobis . Et ascendit.
21 Et surrexerunt et iam non poterant illum videre.
22 Et benedicebant et decantabant Deo et confitebantur illi in omnibus his
magnis operibus illius, quia apparuerat illis angelus Dei.
13
1 Et scripsit orationem Thobi in laetitiam et dixit:
2 Benedictus Deus vivens in aevum, et regnum illius,
quia ipse flagellat et miseretur,
deducit usque ad inferos deorsum
et reducit a perditione maiestate sua,
et non est qui effugiat manum eius.
3 Confitemini illi, filii Israel,
coram nationibus,
quia ipse dispersit vos in illis
4 et ibi ostendit maiestatem suam.
Et exaltate illum coram omni vivente,
quoniam Dominus noster, et ipse est pater noster,
et ipse est Deus noster in omnia saecula.
5 Flagellabit vos ob iniquitates vestras
et omnium miserebitur vestrum
et colliget vos ab omnibus nationibus,
ubicumque dispersi fueritis.
6 Cum conversi fueritis ad illum
in toto corde vestro et in tota anima vestra,
ut faciatis coram illo veritatem,
tunc revertetur ad vos
et non abscondet a vobis faciem suam amplius.
Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum,
et confitemini illi in toto ore vestro. Benedicite Dominum iustitiae
et exaltate regem saeculorum.
Ego in terra captivitatis meae confiteor illi
et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum.
Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo.
Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam?
7 Ego et anima mea regi caeli laetationes dicimus,
et anima mea laetabitur omnibus diebus vitae suae.
8 Benedicite Dominum, omnes electi; et omnes, laudate maiestatem illius. Agite
dies laetitiae et confitemini illi.
9 Ierusalem, civitas sancta,
flagellabit te in operibus manuum tuarum.
10 Confitere Domino in bono opere et benedic regem saeculorum,
ut iterum tabernaculum tuum aedificetur in te cum gaudio,
et laetos faciat in te omnes captivos et diligat in te omnes miseros in omnia
saecula saeculorum.
11 Lux splendida fulgebit in omnibus finibus terrae;
nationes multae venient tibi ex longinquo
et a novissimis partibus terrae ad nomen sanctum tuum
et munera sua in manibus suis habentes regi caeli.
Generationes generationum dabunt in te laetitiam,
et nomen electae erit in saecula saeculorum.
12 Maledicti omnes, qui dixerint verbum durum.
Maledicti erunt omnes, qui deponunt te
et destruunt muros tuos,
et omnes, qui subvertunt turres tuas et qui incendunt habitationes tuas. Et
benedicti erunt omnes, qui timent te in aevum.
13 Tunc gaude et laetare in filiis iustorum,
quoniam omnes colligentur
et benedicent Domino aeterno.
14 Felices, qui diligunt te,
et felices, qui gaudebunt in pace tua.
Et beati omnes homines,
qui contristabuntur in omnibus flagellis tuis,
quoniam in te gaudebunt
et videbunt omne gaudium tuum in aeternum.
15 Anima mea, benedic Domino, regi magno,
16 quia in Ierusalem civitate aedificabitur
domus illius in omnia saecula.
Felix ero, si fuerint reliquiae seminis mei
ad videndam claritatem tuam
et confitendum regi caeli.
Ostia Ierusalem sapphiro et smaragdo aedificabuntur,
et lapide pretioso omnes muri tui;
et turres Ierusalem auro aedificabuntur,
et propugnacula eius auro mundo.
17 Plateae Ierusalem carbunculo sternentur
et lapide Ophir;
18 et ostia Ierusalem cantica laetitiae dicent,
et omnes vici eius loquentur: Alleluia.
Benedictus Deus Israel,
et benedicti, qui benedicent nomen sanctum,
in aeternum et adhuc! .
14
1 Et consummati sunt sermones confessionis Thobis.
Et mortuus est in pace annorum centum duodecim et sepultus est praeclare in
Nineve.
2 Sexaginta autem et duorum annorum erat, cum invalidus oculis factus est; et,
postquam lucem recepit, vixit in bonis et fecit eleemosynas et proposuit
benedicere Deum et confiteri magnitudini Dei.
3 Et, cum moreretur, vocavit Thobiam filium suum et praecepit illi dicens:
Fili, duc filios tuos
4 et recurre in Mediam, quoniam credo ego verbo Dei, quod locutus est Nahum in
Nineven, quia omnia erunt et venient super Assyriam et Nineven, quae locuti sunt
prophetae Israel, quos misit Deus; omnia evenient, nihilque minuetur ex omnibus
verbis, sed omnia contingent temporibus suis. Et in Media erit salus magis quam
in Assyriis et quam in Babylone, quia scio ego et credo quoniam omnia, quae
dixit Deus, erunt. Et perficientur, et non excidet verbum de sermonibus. Et
fratres nostri, qui habitant in terra Israel, omnes dispergentur et captivi
ducentur a terra optima. Et erit omnis terra Israel deserta, et Samaria et
Ierusalem erit deserta, et domus Dei in tristitia erit et incendetur et erit
deserta usque in tempus.
5 Et iterum misericordiam faciet illorum Deus et convertetur ad illos Deus in
terram Israel, et iterum aedificabunt domum, sed non sicut prius, quoadusque
repleatur tempus maledictionum. Et postea revertentur a captivitate sua omnes et
aedificabunt Ierusalem honorifice, et domus Dei aedificabitur in ea, sicut
locuti sunt de illa omnes prophetae Israel.
6 Et omnes nationes in tota terra convertentur et timebunt Deum vere et
relinquent omnes idola sua, quae seducunt false seductione eorum.
7 Et benedicent Deo aeterno in iustitia. Omnes filii Israel, qui liberabuntur in
diebus illis, memores Dei in veritate, colligentur et venient in Ierusalem et
habitabunt in aeternum in terra Abraham cum tutela, et tradetur eis. Et
gaudebunt, qui diligunt Deum in veritate; qui autem faciunt iniquitatem et
peccatum, deficient de terris omnibus.
8 Et nunc, filii, mando vobis:
Servite Deo in veritate et facite coram illo, quod ipsi placet. Et filiis
vestris mandabitur, ut faciant iustitias et eleemosynam et ut sint memores Dei
et benedicant nomini ipsius in omni tempore in veritate et in tota virtute sua.
9 Nunc vero, fili, exi a Nineve et noli manere hic,
10 sed, quocumque die sepelieris matrem tuam circa me, eodem die noli manere in
finibus eius. Video enim quia multa iniquitas est in illa, et fictio multa
perficitur in illa, et non confunduntur. Vide, fili, quae fecit Nadab Achicaro,
qui eum nutrivit. Nonne vivus deductus est in terram? Sed tradidit Deus infamiam
ante faciem ipsius, et Achicarus exiit ad lucem, Nadab autem intravit in
tenebras aeternas, quia quaesivit occidere Achicarum. Cum faciebat eleemosynam,
exiit de laqueo mortis, quem fixerat ei Nadab, et Nadab cecidit in laqueum
mortis, et perdidit illum.
11 Et nunc, filii, videte quid faciat eleemosyna, et quid faciat iniquitas,
quoniam occidit. Et ecce anima mea deficit! . Et posuerunt eum super lectum, et
mortuus est et sepultus est praeclare.
12 Et, cum mortua est mater eius, Thobias sepelivit eam iuxta patrem suum et
abiit ipse et uxor eius in Mediam et habitavit in Ecbatanis cum Raguel socero
suo.
13 Et curam habuit senectutis eorum honorifice et sepelivit illos in Ecbatanis
Mediae et hereditatem percepit domus Raguel et Thobis patris sui.
14 Et mortuus est annorum centum decem et septem cum claritate.
15 Et, antequam moreretur, vidit et audivit perditionem Nineves et vidit
captivitatem illius in Mediam adductam, quam adduxit Asuerus rex Mediae, et
benedixit Deum in omnibus, quae fecit filiis Nineves et Assyriae. Et gavisus
est, antequam moreretur, in Nineve, et benedixit Dominum Deum in omnia saecula
saeculorum.