HOME      QUEM SOMOS

 

                           rosabiblica                           

"et quasi flos rosarum in diebus vernis" (Sir. 50,8) 

 

  

LIBER PSALMORUM - LIBER V (Psalmi 107-150)

 

107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

 

PSALMUS 107 (106)
1 ALLELUIA.
Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in saeculum misericordia eius.
2 Dicant, qui redempti sunt a Domino,
quos redemit de manu adversarii
3 et de regionibus congregavit eos,
a solis ortu et occasu,
ab aquilone et mari.
4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso,
viam civitatis habitationis non invenerunt.
5 Esurientes et sitientes,
anima eorum in ipsis defecit.
6 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,
et de necessitatibus eorum eripuit eos.
7 Et deduxit eos in viam rectam,
ut irent in civitatem habitationis.
8 Confiteantur Domino propter misericordiam eius
et mirabilia eius in filios hominum,
9 quia satiavit animam sitientem
et animam esurientem replevit bonis.
10 Sedentes in tenebris et umbra mortis,
vincti in mendicitate et ferro,
11 quia exacerbaverunt eloquia Dei
et consilium Altissimi spreverunt.
12 Et humiliavit in laboribus cor eorum,
infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.
13 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,
et de necessitatibus eorum liberavit eos.
14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis
et vincula eorum dirupit.
15 Confiteantur Domino propter misericordiam eius
et mirabilia eius in filios hominum,
16 quia contrivit portas aereas
et vectes ferreos confregit.
17 Stulti facti sunt in via iniquitatis suae
et propter iniustitias suas afflicti sunt;
18 omnem escam abominata est anima eorum,
et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
19 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,
et de necessitatibus eorum liberavit eos.
20 Misit verbum suum et sanavit eos
et eripuit eos de interitionibus eorum.
21 Confiteantur Domino propter misericordiam eius
et mirabilia eius in filios hominum;
22 et sacrificent sacrificium laudis
et annuntient opera eius in exsultatione.
23 Qui descendunt mare in navibus,
facientes operationem in aquis multis,
24 ipsi viderunt opera Domini
et mirabilia eius in profundo.
25 Dixit et excitavit spiritum procellae,
et exaltati sunt fluctus eius.
26 Ascendunt usque ad caelos
et descendunt usque ad abyssos;
anima eorum in malis tabescebat.
27 Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius,
et omnis sapientia eorum devorata est.
28 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,
et de necessitatibus eorum eduxit eos.
29 Et statuit procellam eius in auram,
et tacuerunt fluctus eius.
30 Et laetati sunt, quia siluerunt,
et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
31 Confiteantur Domino propter misericordiam eius
et mirabilia eius in filios hominum;
32 et exaltent eum in ecclesia plebis
et in conventu seniorum laudent eum.
33 Posuit flumina in desertum
et exitus aquarum in sitim,
34 terram fructiferam in salsuginem
a malitia inhabitantium in ea.
35 Posuit desertum in stagna aquarum
et terram sine aqua in exitus aquarum.
36 Et collocavit illic esurientes,
et constituerunt civitatem habitationis.
37 Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas,
et fecerunt fructum in proventum suum.
38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis,
et iumenta eorum non minoravit.
39 Et pauci facti sunt et vexati sunt
a tribulatione malorum et dolore.
40 Effudit contemptionem super principes
et errare fecit eos in deserto invio.
41 Et suscepit pauperem de inopia
et posuit sicut oves familias.
42 Videbunt recti et laetabuntur,
et omnis iniquitas oppilabit os suum.
43 Quis sapiens, et custodiet haec
et intelleget misericordias Domini?.

PSALMUS 108 (107)
1 Canticum. PSALMUS. David.
2 Paratum cor meum, Deus,
paratum cor meum,
cantabo et psallam. Euge, gloria mea!
3 Exsurge, psalterium et cithara,
excitabo auroram.
4 Confitebor tibi in populis, Domine,
et psallam tibi in nationibus,
5 quia magna est usque ad caelos misericordia tua,
et usque ad nubes veritas tua.
6 Exaltare super caelos, Deus,
et super omnem terram gloria tua.
7 Ut liberentur dilecti tui,
salvum fac dextera tua et exaudi me.
8 Deus locutus est in sancto suo:
“ Exsultabo et dividam Sichimam
et convallem Succoth dimetiar;
9 meus est Galaad, et meus est Manasses,
et Ephraim fortitudo capitis mei,
Iuda sceptrum meum.
10 Moab lebes lavacri mei;
super Idumaeam extendam calceamentum meum,
super Philistaeam vociferabor ”.
11 Quis deducet me in civitatem munitam?
Quis deducet me usque in Idumaeam?.
12 Nonne, Deus, qui reppulisti nos?
Et non exibis, Deus, in virtutibus nostris?
13 Da nobis auxilium de tribulatione,
quia vana salus hominis.
14 In Deo faciemus virtutem,
et ipse conculcabit inimicos nostros.

PSALMUS 109 (108)
1 Magistro chori. David. PSALMUS.
Deus laudis meae, ne tacueris,
2 quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
Locuti sunt adversum me lingua dolosa
3 et sermonibus odii circumdederunt me
et expugnaverunt me gratis.
4 Pro dilectione mea adversabantur mihi;
ego autem orabam.
5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis
et odium pro dilectione mea.
6 Constitue super eum peccatorem,
et adversarius stet a dextris eius.
7 Cum iudicatur, exeat condemnatus,
et oratio eius fiat in peccatum.
8 Fiant dies eius pauci,
et ministerium eius accipiat alter.
9 Fiant filii eius orphani,
et uxor eius vidua.
10 Instabiles vagentur filii eius et mendicent
et eiciantur de ruinis suis. -
11 Scrutetur fenerator omnem substantiam eius,
et diripiant alieni labores eius.
12 Non sit qui praebeat illi misericordiam,
nec sit qui misereatur pupillis eius.
13 Fiant nati eius in interitum,
in generatione una deleatur nomen eorum.
14 In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini,
et peccatum matris eius non deleatur.
15 Fiant contra Dominum semper,
et disperdat de terra memoriam eorum.
16 Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam
et persecutus est hominem inopem et mendicum
et compunctum corde, ut mortificaret.
17 Et dilexit maledictionem: et veniat ei;
et noluit benedictionem: et elongetur ab eo.
18 Et induit maledictionem sicut vestimentum:
et intret sicut aqua in interiora eius,
et sicut oleum in ossa eius.
19 Fiat ei sicut indumentum, quo operitur,
et sicut zona, qua semper praecingitur.
20 Haec retributio eorum, qui adversantur mihi apud Dominum,
et qui loquuntur mala adversus animam meam.
21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum,
quia suavis est misericordia tua;
libera me, 
22 quia egenus et pauper ego sum,
et cor meum vulneratum est intra me.
23 Sicut umbra, cum declinat, pertransii,
excussus sum sicut locustae.
24 Genua mea infirmata sunt ieiunio,
et caro mea contabuit absque oleo.
25 Et ego factus sum opprobrium illis:
viderunt me et moverunt capita sua.
26 Adiuva me, Domine Deus meus,
salvum me fac secundum misericordiam tuam.
27 Et sciant quia manus tua haec:
tu, Domine, hoc fecisti.
28 Maledicant illi, et tu benedicas;
qui insurgunt in me, confundantur,
servus autem tuus laetabitur.
29 Induantur, qui detrahunt mihi, pudore
et operiantur sicut diploide confusione sua.
30 Confitebor Domino nimis in ore meo
et in medio multorum laudabo eum,
31 quia astitit a dextris pauperis,
ut salvam faceret a iudicantibus animam eius.

PSALMUS 110 (109)
1 David. PSALMUS.
Dixit Dominus Domino meo: “ Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”.
2 Virgam potentiae tuae emittet Dominus ex Sion:
dominare in medio inimicorum tuorum.
3 Tecum principatus in die virtutis tuae,
in splendoribus sanctis,
ex utero ante luciferum genui te.
4 Iuravit Dominus et non paenitebit eum:
“ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.
5 Dominus a dextris tuis,
conquassabit in die irae suae reges.
6 Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera,
conquassabit capita in terra spatiosa.
7 De torrente in via bibet,
propterea exaltabit caput.

PSALMUS 111 (110)
1 ALLELUIA.
ALEPH. Confitebor Domino in toto corde meo,
BETH. in consilio iustorum et congregatione.
2 GHIMEL. Magna opera Domini,
DALETH. exquirenda omnibus, qui cupiunt ea.
3 HE. Decor et magnificentia opus eius,
VAU. et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
4 ZAIN. Memoriam fecit mirabilium suorum,
HETH. misericors et miserator Dominus.
5 TETH. Escam dedit timentibus se;
IOD. memor erit in saeculum testamenti sui.
6 CAPH. Virtutem operum suorum annuntiavit populo suo,
LAMED. ut det illis hereditatem gentium;
7 MEM. opera manuum eius veritas et iudicium.
NUN. Fidelia omnia mandata eius,
8 SAMECH. confirmata in saeculum saeculi,
AIN. facta in veritate et aequitate.
9 PHE. Redemptionem misit populo suo,
SADE. mandavit in aeternum testamentum suum.
COPH. Sanctum et terribile nomen eius.
10 RES. Initium sapientiae timor Domini,
SIN. intellectus bonus omnibus facientibus ea;
TAU. laudatio eius manet in saeculum saeculi.

PSALMUS 112 (111)
1 ALLELUIA.
ALEPH. Beatus vir, qui timet Dominum,
BETH. in mandatis eius cupit nimis.
2 GHIMEL. Potens in terra erit semen eius,
DALETH. generatio rectorum benedicetur.
3 HE. Gloria et divitiae in domo eius,
VAU. et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
4 ZAIN. Exortum est in tenebris lumen rectis,
HETH. misericors et miserator et iustus.
5 TETH. Iucundus homo, qui miseretur et commodat,
IOD. disponet res suas in iudicio,
6 CAPH. quia in aeternum non commovebitur.
LAMED. In memoria aeterna erit iustus,
7 MEM. ab auditione mala non timebit.
NUN. Paratum cor eius, sperans in Domino,
8 SAMECH. confirmatum est cor eius, non timebit,
AIN. donec despiciat inimicos suos.
9 PHE. Distribuit, dedit pauperibus;
SADE. iustitia eius manet in saeculum saeculi,
COPH. cornu eius exaltabitur in gloria.
10 RES. Peccator videbit et irascetur,
SIN. dentibus suis fremet et tabescet.
TAU. Desiderium peccatorum peribit.

PSALMUS 113 (112)
1 ALLELUIA.
Laudate, pueri Domini,
laudate nomen Domini.
2 Sit nomen Domini benedictum
ex hoc nunc et usque in saeculum.
3 A solis ortu usque ad occasum
laudabile nomen Domini.
4 Excelsus super omnes gentes Dominus,
super caelos gloria eius.
5 Quis sicut Dominus Deus noster,
qui in altis habitat
6 et se inclinat, ut respiciat
in caelum et in terram?
7 Suscitans de terra inopem,
de stercore erigens pauperem,
8 ut collocet eum cum principibus,
cum principibus populi sui.
9 Qui habitare facit sterilem in domo,
matrem filiorum laetantem.

PSALMUS 114 (113 A)
1 ALLELUIA.
In exitu Israel de Aegypto,
domus Iacob de populo barbaro,
2 factus est Iuda sanctuarium eius,
Israel potestas eius.
3 Mare vidit et fugit,
Iordanis conversus est retrorsum;
4 montes saltaverunt ut arietes,
et colles sicut agni ovium. -
5 Quid est tibi, mare, quod fugisti?
Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?
6 Montes, quod saltastis sicut arietes,
et colles, sicut agni ovium?
7 A facie Domini contremisce, terra,
a facie Dei Iacob,
8 qui convertit petram in stagna aquarum
et silicem in fontes aquarum.

PSALMUS 115 (113 B)
1 Non nobis, Domine, non nobis,
sed nomini tuo da gloriam
super misericordia tua et veritate tua.
2 Quare dicent gentes:
“ Ubi est Deus eorum? ”.
3 Deus autem noster in caelo;
omnia, quaecumque voluit, fecit.
4 Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
5 Os habent et non loquentur,
oculos habent et non videbunt.
6 Aures habent et non audient,
nares habent et non odorabunt.
7 Manus habent et non palpabunt,
pedes habent et non ambulabunt;
non clamabunt in gutture suo.
8 Similes illis erunt, qui faciunt ea,
et omnes, qui confidunt in eis.
9 Domus Israel speravit in Domino:
adiutorium eorum et scutum eorum est.
10 Domus Aaron speravit in Domino:
adiutorium eorum et scutum eorum est.
11 Qui timent Dominum, speraverunt in Domino:
adiutorium eorum et scutum eorum est.
12 Dominus memor fuit nostri
et benedicet nobis:
benedicet domui Israel,
benedicet domui Aaron,
13 benedicet omnibus, qui timent Dominum,
pusillis cum maioribus.
14 Adiciat Dominus super vos,
super vos et super filios vestros.
15 Benedicti vos a Domino,
qui fecit caelum et terram.
16 Caeli, caeli sunt Domino,
terram autem dedit filiis hominum.
17 Non mortui laudabunt te, Domine,
neque omnes, qui descendunt in silentium,
18 sed nos, qui vivimus, benedicimus Domino
ex hoc nunc et usque in saeculum.

PSALMUS 116 (114, 1-9; 115)
1 ALLELUIA.
Dilexi, quoniam exaudit Dominus
vocem deprecationis meae.
2 Quia inclinavit aurem suam mihi,
cum in diebus meis invocabam.
3 Circumdederunt me funes mortis,
et angustiae inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni
4 et nomen Domini invocabam:
“ O Domine, libera animam meam ”.
5 Misericors Dominus et iustus,
et Deus noster miseretur.
6 Custodiens parvulos Dominus;
humiliatus sum, et salvum me faciet.
7 Convertere, anima mea, in requiem tuam,
quia Dominus benefecit tibi;
8 quia eripuit animam meam de morte,
oculos meos a lacrimis,
pedes meos a lapsu.
9 Ambulabo coram Domino
in regione vivorum. -
10 Credidi, etiam cum locutus sum: “ Ego humiliatus sum nimis ”.
11 Ego dixi in trepidatione mea: “ Omnis homo mendax ”.
12 Quid retribuam Domino
pro omnibus, quae retribuit mihi?
13 Calicem salutaris accipiam
et nomen Domini invocabo.
14 Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius.
15 Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum eius.
16 O Domine, ego servus tuus,
ego servus tuus et filius ancillae tuae.
Dirupisti vincula mea:
17 tibi sacrificabo hostiam laudis
et nomen Domini invocabo.
18 Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius
19 in atriis domus Domini,
in medio tui, Ierusalem.

PSALMUS 117 (116)
1 ALLELUIA.
Laudate Dominum, omnes gentes;
collaudate eum, omnes populi.
2 Quoniam confirmata est super nos misericordia eius,
et veritas Domini manet in aeternum.

PSALMUS 118 (117)
1 ALLELUIA.
Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in saeculum misericordia eius.
2 Dicat nunc Israel, quoniam bonus,
quoniam in saeculum misericordia eius.
3 Dicat nunc domus Aaron,
quoniam in saeculum misericordia eius.
4 Dicant nunc, qui timent Dominum,
quoniam in saeculum misericordia eius.
5 De tribulatione invocavi Dominum,
et exaudivit me educens in latitudinem Dominus.
6 Dominus mecum,
non timebo, quid faciat mihi homo.
7 Dominus mecum adiutor meus,
et ego despiciam inimicos meos.
8 Bonum est confugere ad Dominum
quam confidere in homine.
9 Bonum est confugere ad Dominum
quam confidere in principibus.
10 Omnes gentes circuierunt me,
et in nomine Domini excidi eos.
11 Circumdantes circumdederunt me,
et in nomine Domini excidi eos.
12 Circumdederunt me sicut apes
et exarserunt sicut ignis in spinis,
et in nomine Domini excidi eos.
13 Impellentes impulerunt me, ut caderem,
et Dominus adiuvit me.
14 Fortitudo mea et laus mea Dominus
et factus est mihi in salutem.
15 Vox iubilationis et salutis
in tabernaculis iustorum:
“ Dextera Domini fecit virtutem!
16 Dextera Domini exaltata est;
dextera Domini fecit virtutem! ”.
17 Non moriar, sed vivam
et narrabo opera Domini.
18 Castigans castigavit me Dominus
et morti non tradidit me.
19 Aperite mihi portas iustitiae;
ingressus in eas confitebor Domino.
20 Haec porta Domini;
iusti intrabunt in eam. -
21 Confitebor tibi, quoniam exaudisti me
et factus es mihi in salutem.
22 Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli;
23 a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris.
24 Haec est dies, quam fecit Dominus:
exsultemus et laetemur in ea.
25 O Domine, salvum me fac;
o Domine, da prosperitatem!
26 Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Benedicimus vobis de domo Domini.
27 Deus Dominus et illuxit nobis.
Instruite sollemnitatem in ramis condensis
usque ad cornua altaris.
28 Deus meus es tu, et confitebor tibi,
Deus meus, et exaltabo te.
29 Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in saeculum misericordia eius.

PSALMUS 119 (118)
1 ALLELUIA.
ALEPH. Beati immaculati in via,
qui ambulant in lege Domini.
2 Beati, qui servant testimonia eius,
in toto corde exquirunt eum.
3 Non enim operati sunt iniquitatem,
in viis eius ambulaverunt.
4 Tu mandasti
mandata tua custodiri nimis.
5 Utinam dirigantur viae meae
ad custodiendas iustificationes tuas!
6 Tunc non confundar,
cum perspexero in omnibus praeceptis tuis.
7 Confitebor tibi in directione cordis,
in eo quod didici iudicia iustitiae tuae.
8 Iustificationes tuas custodiam,
non me derelinquas usquequaque.
9 BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam?
In custodiendo sermones tuos.
10 In toto corde meo exquisivi te;
ne errare me facias a praeceptis tuis.
11 In corde meo abscondi eloquia tua,
ut non peccem tibi.
12 Benedictus es, Domine;
doce me iustificationes tuas.
13 In labiis meis
numeravi omnia iudicia oris tui.
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum
sicut in omnibus divitiis.
15 In mandatis tuis exercebor
et considerabo vias tuas.
16 In iustificationibus tuis delectabor,
non obliviscar sermonem tuum.
17 GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam
et custodiam sermonem tuum.
18 Revela oculos meos,
et considerabo mirabilia de lege tua.
19 Incola ego sum in terra,
non abscondas a me praecepta tua.
20 Defecit anima mea in desiderando iudicia tua
in omni tempore.
21 Increpasti superbos;
maledicti, qui errant a praeceptis tuis.
22 Aufer a me opprobrium et contemptum,
quia testimonia tua servavi.
23 Etsi principes sedent et adversum me loquuntur,
servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis.
24 Nam et testimonia tua delectatio mea,
et consilium meum iustificationes tuae.
25 DALETH. Adhaesit pulveri anima mea;
vivifica me secundum verbum tuum.
26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me;
doce me iustificationes tuas.
27 Viam mandatorum tuorum fac me intellegere,
et exercebor in mirabilibus tuis.
28 Lacrimata est anima mea prae maerore;
erige me secundum verbum tuum.
29 Viam mendacii averte a me
et legem tuam da mihi benigne.
30 Viam veritatis elegi,
iudicia tua proposui mihi.
31 Adhaesi testimoniis tuis, Domine;
noli me confundere.
32 Viam mandatorum tuorum curram,
quia dilatasti cor meum.
33 HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum,
et servabo eam semper.
34 Da mihi intellectum, et servabo legem tuam
et custodiam illam in toto corde meo.
35 Deduc me in semitam praeceptorum tuorum,
quia ipsam volui.
36 Inclina cor meum in testimonia tua
et non in avaritiam.
37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem;
in via tua vivifica me.
38 Suscita servo tuo eloquium tuum,
quod est ad timorem tuum.
39 Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum,
quia iudicia tua iucunda.
40 Ecce concupivi mandata tua;
in iustitia tua vivifica me.
41 VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine,
salutare tuum secundum eloquium tuum.
42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum,
quia speravi in sermonibus tuis.
43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque,
quia in iudiciis tuis supersperavi.
44 Et custodiam legem tuam semper,
in saeculum et in saeculum saeculi.
45 Et ambulabo in latitudine,
quia mandata tua exquisivi.
46 Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum
et non confundar.
47 Et delectabor in praeceptis tuis,
quae dilexi.
48 Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi;
et exercebor in iustificationibus tuis. -
49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo,
in quo mihi spem dedisti.
50 Hoc me consolatum est in humiliatione mea,
quia eloquium tuum vivificavit me.
51 Superbi deriserunt me vehementer;
a lege autem tua non declinavi.
52 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine,
et consolatus sum.
53 Indignatio tenuit me
propter peccatores derelinquentes legem tuam.
54 Cantica factae sunt mihi iustificationes tuae
in loco peregrinationis meae.
55 Memor fui nocte nominis tui, Domine,
et custodiam legem tuam.
56 Hoc factum est mihi,
quia mandata tua servavi.
57 HETH. Portio mea Dominus:
dixi custodire verba tua.
58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo;
miserere mei secundum eloquium tuum.
59 Cogitavi vias meas
et converti pedes meos in testimonia tua.
60 Festinavi et non sum moratus,
ut custodiam praecepta tua.
61 Funes peccatorum circumplexi sunt me,
et legem tuam non sum oblitus.
62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi
super iudicia iustitiae tuae.
63 Particeps ego sum omnium timentium te
et custodientium mandata tua.
64 Misericordia tua, Domine, plena est terra;
iustificationes tuas doce me.
65 TETH.
Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,
secundum verbum tuum.
66 Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me,
quia praeceptis tuis credidi.
67 Priusquam humiliarer ego erravi;
nunc autem eloquium tuum custodiam.
68 Bonus es tu et benefaciens,
doce me iustificationes tuas.
69 Excogitaverunt contra me dolosa superbi,
ego autem in toto corde meo servabo mandata tua.
70 Incrassatum est sicut adeps cor eorum,
ego vero in lege tua delectatus sum.
71 Bonum mihi quia humiliatus sum,
ut discam iustificationes tuas.
72 Bonum mihi lex oris tui
super milia auri et argenti.
73 IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me;
da mihi intellectum, et discam praecepta tua.
74 Qui timent te, videbunt me et laetabuntur,
quia in verba tua supersperavi.
75 Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua,
et in veritate humiliasti me.
76 Fiat misericordia tua, ut consoletur me,
secundum eloquium tuum servo tuo.
77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam,
quia lex tua delectatio mea est.
78 Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me,
ego autem exercebor in mandatis tuis.
79 Convertantur mihi timentes te,
et qui noverunt testimonia tua.
80 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis,
ut non confundar.
81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea,
et in verbum tuum supersperavi.
82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,
dicentes: “ Quando consolaberis me? ”.
83 Quia factus sum sicut uter in fumo;
iustificationes tuas non sum oblitus.
84 Quot sunt dies servi tui?
Quando facies de persequentibus me iudicium?
85 Foderunt mihi foveas superbi,
qui non sunt secundum legem tuam.
86 Omnia praecepta tua veritas;
dolose persecuti sunt me; adiuva me.
87 Paulo minus consummaverunt me in terra,
ego autem non dereliqui mandata tua.
88 Secundum misericordiam tuam vivifica me,
et custodiam testimonia oris tui. -
89 LAMED. In aeternum, Domine,
verbum tuum constitutum est in caelo.
90 In generationem et generationem veritas tua;
firmasti terram, et permanet.
91 Secundum iudicia tua permanent hodie,
quoniam omnia serviunt tibi.
92 Nisi quod lex tua delectatio mea est,
tunc forte periissem in humilia tione mea.
93 In aeternum non obliviscar man data tua,
quia in ipsis vivificasti me.
94 Tuus sum ego: salvum me fac,
quoniam mandata tua exqui sivi.
95 Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me;
testimonia tua intellexi.
96 Omni consummationi vidi finem,
latum praeceptum tuum nimis.
97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine;
tota die meditatio mea est.
98 Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum,
quia in aeternum mihi est.
99 Super omnes docentes me prudens factus sum,
quia testimonia tua meditatio mea est.
100 Super senes intellexi,
quia mandata tua servavi.
101 Ab omni via mala prohibui pedes meos,
ut custodiam verba tua.
102 A iudiciis tuis non declinavi,
quia tu legem posuisti mihi.
103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua,
super mel ori meo.
104 A mandatis tuis intellexi;
propterea odivi omnem viam mendacii.
105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum
et lumen semitis meis.
106 Iuravi et statui
custodire iudicia iustitiae tuae.
107 Humiliatus sum usquequaque, Domine;
vivifica me secundum verbum tuum.
108 Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine,
et iudicia tua doce me.
109 Anima mea in manibus meis semper,
et legem tuam non sum oblitus.
110 Posuerunt peccatores laqueum mihi,
et de mandatis tuis non erravi.
111 Hereditas mea testimonia tua in aeternum,
quia exsultatio cordis mei sunt.
112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas
in aeternum, in finem.
113 SAMECH. Duplices corde odio habui
et legem tuam dilexi.
114 Tegmen et scutum meum es tu,
et in verbum tuum supersperavi.
115 Declinate a me, maligni,
et servabo praecepta Dei mei.
116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam;
et non confundas me ab exspectatione mea.
117 Sustenta me, et salvus ero
et delectabor in iustificationibus tuis semper.
118 Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis,
quia mendacium cogitatio eorum.
119 Quasi scoriam delesti omnes peccatores terrae;
ideo dilexi testimonia tua.
120 Horruit a timore tuo caro mea;
a iudiciis enim tuis timui.
121 AIN. Feci iudicium et iustitiam;
non tradas me calumniantibus me.
122 Sponde pro servo tuo in bonum;
non calumnientur me superbi.
123 Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui
et eloquii iustitiae tuae.
124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam
et iustificationes tuas doce me.
125 Servus tuus sum ego;
da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
126 Tempus faciendi Domino;
dissipaverunt legem tuam.
127 Ideo dilexi praecepta tua
super aurum et obryzum.
128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar,
omnem viam mendacii odio habui. -
129 PHE. Mirabilia testimonia tua,
ideo servavit ea anima mea.
130 Declaratio sermonum tuorum illuminat
et intellectum dat parvulis.
131 Os meum aperui et attraxi spiritum,
quia praecepta tua desiderabam.
132 Convertere in me et miserere mei
secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum.
133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,
et non dominetur mei omnis iniquitas.
134 Redime me a calumniis hominum,
ut custodiam mandata tua.
135 Faciem tuam illumina super servum tuum
et doce me iustificationes tuas.
136 Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei,
quia non custodierunt legem tuam.
137 SADE. Iustus es, Domine,
et rectum iudicium tuum.
138 Mandasti in iustitia testimonia tua
et in veritate nimis.
139 Consumpsit me zelus meus,
quia obliti sunt verba tua inimici mei.
140 Ignitum eloquium tuum vehementer,
et servus tuus dilexit illud.
141 Adulescentulus sum ego et contemptus;
mandata tua non sum oblitus.
142 Iustitia tua iustitia in aeternum,
et lex tua veritas.
143 Tribulatio et angustia invenerunt me;
praecepta tua delectatio mea est.
144 Iustitia testimonia tua in aeternum;
intellectum da mihi, et vivam.
145 COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine;
iustificationes tuas servabo.
146 Clamavi ad te, salvum me fac,
ut custodiam testimonia tua.
147 Praeveni diluculo et clamavi,
in verba tua supersperavi.
148 Praevenerunt oculi mei vigilias,
ut meditarer eloquia tua.
149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,
secundum iudicium tuum vivifica me.
150 Appropinquaverunt persequentes me in malitia,
a lege autem tua longe facti sunt.
151 Prope es tu, Domine,
et omnia praecepta tua veritas.
152 Ab initio cognovi de testimoniis tuis,
quia in aeternum fundasti ea.
153 RES. Vide humiliationem meam et eripe me,
quia legem tuam non sum oblitus.
154 Iudica causam meam et redime me;
propter eloquium tuum vivifica me.
155 Longe a peccatoribus salus,
quia iustificationes tuas non exquisierunt.
156 Misericordiae tuae multae, Domine;
secundum iudicia tua vivifica me.
157 Multi, qui persequuntur me et tribulant me;
a testimoniis tuis non declinavi.
158 Vidi praevaricantes, et taeduit me,
quia eloquia tua non custodierunt.
159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine;
secundum misericordiam tuam vivifica me.
160 Principium verborum tuorum veritas,
in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis,
et a verbis tuis formidavit cor meum.
162 Laetabor ego super eloquia tua,
sicut qui invenit spolia multa.
163 Mendacium odio habui et abominatus sum;
legem autem tuam dilexi.
164 Septies in die laudem dixi tibi
super iudicia iustitiae tuae.
165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
166 Exspectabam salutare tuum, Domine,
et praecepta tua feci.
167 Custodivit anima mea testimonia tua,
et dilexi ea vehementer.
168 Servavi mandata tua et testimonia tua,
quia omnes viae meae in conspectu tuo.
169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine;
iuxta verbum tuum da mihi intellectum.
170 Intret postulatio mea in conspectu tuo;
secundum eloquium tuum libera me.
171 Eructabunt labia mea hymnum,
cum docueris me iustificationes tuas.
172 Cantet lingua mea eloquium tuum,
quia omnia praecepta tua iustitia.
173 Fiat manus tua, ut adiuvet me,
quoniam mandata tua elegi.
174 Concupivi salutare tuum, Domine,
et lex tua delectatio mea est.
175 Vivet anima mea et laudabit te,
et iudicia tua adiuvabunt me.
176 Erravi sicut ovis, quae periit;
quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus.

PSALMUS 120 (119)
1 Canticum ascensionum.
Ad Dominum, cum tribularer, clamavi,
et exaudivit me.
2 Domine, libera animam meam a labiis mendacii,
a lingua dolosa.
3 Quid detur tibi aut quid apponatur tibi,
lingua dolosa?
4 Sagittae potentis acutae
cum carbonibus iuniperorum.
5 Heu mihi, quia peregrinatus sum in Mosoch,
habitavi ad tabernacula Cedar!
6 Multum incola fuit anima mea
cum his, qui oderunt pacem.
7 Ego eram pacificus;
cum loquebar, illi impugnabant me.

PSALMUS 121 (120)
1 Canticum ascensionum.
Levabo oculos meos in montes:
unde veniet auxilium mihi?
2 Auxilium meum a Domino,
qui fecit caelum et terram.
3 Non dabit in commotionem pedem tuum
neque dormitabit, qui custodit te.
4 Ecce non dormitabit neque dormiet,
qui custodit Israel.
5 Dominus custodit te,
Dominus umbraculum tuum
ad manum dexteram tuam.
6 Per diem sol non percutiet te,
neque luna per noctem.
7 Dominus custodiet te ab omni malo;
custodiet animam tuam Dominus.
8 Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum
ex hoc nunc et usque in saeculum.

PSALMUS 122 (121)
1 Canticum ascensionum. David.
Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi:
“ In domum Domini ibimus ”.
2 Stantes iam sunt pedes nostri
in portis tuis, Ierusalem.
3 Ierusalem, quae aedificata est ut civitas,
sibi compacta in idipsum.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini,
testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
5 Quia illic sederunt sedes ad iudicium,
sedes domus David.
6 Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem:
“ Securi sint diligentes te!
7 Fiat pax in muris tuis,
et securitas in turribus tuis! ”.
8 Propter fratres meos et proximos meos
loquar: “ Pax in te! ”.
9 Propter domum Domini Dei nostri
exquiram bona tibi.

PSALMUS 123 (122)
1 Canticum ascensionum.
Ad te levavi oculos meos,
qui habitas in caelis.
2 Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum,
sicut oculi ancillae ad manus dominae suae,
ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum,
donec misereatur nostri.
3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri,
quia multum repleti sumus despectione;
4 quia multum repleta est anima nostra
derisione abundantium et despectione superborum.

PSALMUS 124 (123)
1 Canticum ascensionum. David.
Nisi quia Dominus erat in nobis,
dicat nunc Israel,
2 nisi quia Dominus erat in nobis,
cum exsurgerent homines in nos:
3 forte vivos deglutissent nos,
cum irasceretur furor eorum in nos.
4 Forsitan aqua absorbuisset nos,
torrens pertransisset animam nostram;
5 forsitan pertransissent animam nostram
aquae intumescentes.
6 Benedictus Dominus,
qui non dedit nos in direptionem dentibus eorum.
7 Anima nostra sicut passer erepta est
de laqueo venantium:
laqueus contritus est,
et nos erepti sumus.
8 Adiutorium nostrum in nomine Domini,
qui fecit caelum et terram.

PSALMUS 125 (124)
1 Canticum ascensionum.
Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion:
non commovebitur, in aeternum manet.
2 Ierusalem, montes in circuitu eius,
et Dominus in circuitu populi sui
ex hoc nunc et usque in saeculum.
3 Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum,
ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
4 Benefac, Domine, bonis
et rectis corde.
5 Declinantes autem per vias pravas
adducet Dominus cum operantibus iniquitatem.
Pax super Israel!

PSALMUS 126 (125)
1 Canticum ascensionum.
In convertendo Dominus captivitatem Sion,
facti sumus quasi somniantes.
2 Tunc repletum est gaudio os nostrum,
et lingua nostra exsultatione.
Tunc dicebant inter gentes:
“ Magnificavit Dominus facere cum eis ”.
3 Magnificavit Dominus facere nobiscum;
facti sumus laetantes.
4 Converte, Domine, captivitatem nostram,
sicut torrentes in austro.
5 Qui seminant in lacrimis,
in exsultatione metent.
6 Euntes ibant et flebant
semen spargendum portantes;
venientes autem venient in exsultatione
portantes manipulos suos.

PSALMUS 127 (126)
1 Canticum ascensionum. Salomonis.
Nisi Dominus aedificaverit domum,
in vanum laborant, qui aedificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem,
frustra vigilat, qui custodit eam.
2 Vanum est vobis ante lucem surgere et sero quiescere,
qui manducatis panem laboris,
quia dabit dilectis suis somnum.
3 Ecce hereditas Domini filii,
merces fructus ventris.
4 Sicut sagittae in manu potentis,
ita filii iuventutis.
5 Beatus vir, qui implevit pharetram suam ex ipsis:
non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.

PSALMUS 128 (127)
1 Canticum ascensionum.
Beatus omnis, qui timet Dominum,
qui ambulat in viis eius.
2 Labores manuum tuarum manducabis,
beatus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut vitis fructifera
in lateribus domus tuae;
filii tui sicut novellae olivarum
in circuitu mensae tuae.
4 Ecce sic benedicetur homo,
qui timet Dominum.
5 Benedicat tibi Dominus ex Sion,
et videas bona Ierusalem
omnibus diebus vitae tuae;
6 et videas filios filiorum tuorum.
Pax super Israel!

PSALMUS 129 (128)
1 Canticum ascensionum.
Saepe expugnaverunt me a iuventute mea,
dicat nunc Israel,
2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea,
etenim non potuerunt adversum me.
3 Supra dorsum meum araverunt aratores,
prolongaverunt sulcos suos.
4 Dominus autem iustus
concidit cervices peccatorum.
5 Confundantur et convertantur retrorsum
omnes, qui oderunt Sion.
6 Fiant sicut fenum tectorum,
quod, priusquam evellatur, exaruit;
7 de quo non implevit manum suam, qui metit,
et sinum suum, qui manipulos colligit.
8 Et non dixerunt, qui praeteribant:
“ Benedictio Domini super vos,
benedicimus vobis in nomine Domini ”.

PSALMUS 130 (129)
1 Canticum ascensionum.
De profundis clamavi ad te, Domine;
2 Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes
in vocem deprecationis meae.
3 Si iniquitates observaveris, Domine,
Domine, quis sustinebit?
4 Quia apud te propitiatio est,
ut timeamus te.
5 Sustinui te, Domine,
sustinuit anima mea in verbo eius;
speravit 6 anima mea in Domino
magis quam custodes auroram.
Magis quam custodes auroram
7 speret Israel in Domino,
quia apud Dominum misericordia,
et copiosa apud eum redemptio.
8 Et ipse redimet Israel
ex omnibus iniquitatibus eius.

PSALMUS 131 (130)
1 Canticum ascensionum. David.
Domine, non est exaltatum cor meum,
neque elati sunt oculi mei,
neque ambulavi in magnis
neque in mirabilibus super me.
2 Vere pacatam et quietam
feci animam meam;
sicut ablactatus in sinu matris suae,
sicut ablactatus, ita in me est anima mea.
3 Speret Israel in Domino
ex hoc nunc et usque in saeculum.

PSALMUS 132 (131)
1 Canticum ascensionum.
Memento, Domine, David
et omnis mansuetudinis eius,
2 quia iuravit Domino,
votum vovit Potenti Iacob:
3 “ Non introibo in tabernaculum domus meae,
non ascendam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum oculis meis
et palpebris meis dormitationem,
5 donec inveniam locum Domino,
tabernaculum Potenti Iacob ”.
6 Ecce audivimus eam esse in Ephratha,
invenimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediamur in tabernaculum eius,
adoremus ad scabellum pedum eius. -
8 Surge, Domine, in requiem tuam,
tu et arca fortitudinis tuae.
9 Sacerdotes tui induantur iustitiam,
et sancti tui exsultent.
10 Propter David servum tuum
non avertas faciem christi tui.
11 Iuravit Dominus David veritatem
et non recedet ab ea:
“ De fructu ventris tui
ponam super sedem tuam.
12 Si custodierint filii tui testamentum meum
et testimonia mea, quae docebo eos,
filii eorum usque in saeculum
sedebunt super sedem tuam ”.
13 Quoniam elegit Dominus Sion,
desideravit eam in habitationem sibi:
14 “ Haec requies mea in saeculum saeculi;
hic habitabo, quoniam desideravi eam.
15 Cibaria eius benedicens benedicam,
pauperes eius saturabo panibus.
16 Sacerdotes eius induam salutari,
et sancti eius exsultatione exsultabunt.
17 Illic germinare faciam cornu David,
parabo lucernam christo meo.
18 Inimicos eius induam confusione,
super ipsum autem efflorebit diadema eius ”.

PSALMUS 133 (132)
1 Canticum ascensionum. David.
Ecce quam bonum et quam iucundum
habitare fratres in unum:
2 sicut unguentum optimum in capite,
quod descendit in barbam, barbam Aaron,
quod descendit in oram vestimenti eius;
3 sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion,
quoniam illic mandavit Dominus benedictionem,
vitam usque in saeculum.

PSALMUS 134 (133)
1 Canticum ascensionum.
Ecce benedicite Dominum,
omnes servi Domini,
qui statis in domo Domini per noctes.
2 Extollite manus vestras ad sanctuarium
et benedicite Dominum.
3 Benedicat te Dominus ex Sion,
qui fecit caelum et terram.

PSALMUS 135 (134)
1 ALLELUIA.
Laudate nomen Domini,
laudate, servi Domini,
2 qui statis in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri.
3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus;
psallite nomini eius, quoniam suave.
4 Quoniam Iacob elegit sibi Dominus,
Israel in peculium sibi.
5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus,
et Deus noster prae omnibus diis.
6 Omnia, quaecumque voluit,
Dominus fecit in caelo et in terra,
in mari et in omnibus abyssis.
7 Adducens nubes ab extremo terrae,
fulgura in pluviam facit,
producit ventos de thesauris suis.
8 Qui percussit primogenita Aegypti
ab homine usque ad pecus.
9 Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte,
in pharaonem et in omnes servos eius.
10 Qui percussit gentes multas
et occidit reges fortes:
11 Sehon regem Amorraeorum
et Og regem Basan
et omnia regna Chanaan.
12 Et dedit terram eorum hereditatem,
hereditatem Israel populo suo.
13 Domine, nomen tuum in aeternum;
Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Quia iudicabit Dominus populum suum
et servorum suorum miserebitur.
15 Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
16 Os habent et non loquentur,
oculos habent et non videbunt.
17 Aures habent et non audient;
neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18 Similes illis erunt, qui faciunt ea,
et omnes, qui confidunt in eis.
19 Domus Israel, benedicite Domino;
domus Aaron, benedicite Domino;
20 domus Levi, benedicite Domino;
qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21 Benedictus Dominus ex Sion,
qui habitat in Ierusalem. ALLELUIA.

PSALMUS 136 (135)
1 ALLELUIA.
Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in aeternum misericordia eius.
2 Confitemini Deo deorum,
quoniam in aeternum misericordia eius.
3 Confitemini Domino dominorum,
quoniam in aeternum misericordia eius.
4 Qui facit mirabilia magna solus,
quoniam in aeternum misericordia eius.
5 Qui fecit caelos in intellectu,
quoniam in aeternum misericordia eius.
6 Qui expandit terram super aquas,
quoniam in aeternum misericordia eius.
7 Qui fecit luminaria magna,
quoniam in aeternum misericordia eius:
8 solem, ut praeesset diei,
quoniam in aeternum misericordia eius;
9 lunam et stellas, ut praeessent nocti, quoniam in aeternum misericordia eius.
10 Qui percussit Aegyptum in primogenitis eorum,
quoniam in aeternum misericordia eius.
11 Qui eduxit Israel de medio eorum,
quoniam in aeternum misericordia eius,
12 in manu potenti et brachio extento,
quoniam in aeternum misericordia eius.
13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones,
quoniam in aeternum misericordia eius.
14 Et traduxit Israel per medium eius,
quoniam in aeternum misericordia eius.
15 Et excussit pharaonem et virtutem eius in mari Rubro,
quoniam in aeternum misericordia eius.
16 Qui traduxit populum suum per desertum,
quoniam in aeternum misericordia eius.
17 Qui percussit reges magnos,
quoniam in aeternum misericordia eius;
18 et occidit reges potentes,
quoniam in aeternum misericordia eius:
19 Sehon regem Amorraeorum,
quoniam in aeternum misericordia eius;
20 et Og regem Basan,
quoniam in aeternum misericordia eius.
21 Et dedit terram eorum hereditatem,
quoniam in aeternum misericordia eius,
22 hereditatem Israel servo suo,
quoniam in aeternum misericordia eius.
23 Qui in humilitate nostra memor fuit nostri,
quoniam in aeternum misericordia eius;
24 et redemit nos ab inimicis nostris,
quoniam in aeternum misericordia eius.
25 Qui dat escam omni carni,
quoniam ėn aeternum misericordia eius.
26 Confitemini Deo caeli,
quoniam in aeternum misericordia eius.

PSALMUS 137 (136)
1 Super flumina Babylonis,
illic sedimus et flevimus,
cum recordaremur Sion.
2 In salicibus in medio eius
suspendimus citharas nostras.
3 Quia illic rogaverunt nos,
qui captivos duxerunt nos,
verba cantionum,
et, qui affligebant nos, laetitiam:
“ Cantate nobis de canticis Sion ”.
4 Quomodo cantabimus canticum Domini
in terra aliena?
5 Si oblitus fuero tui, Ierusalem,
oblivioni detur dextera mea;
6 adhaereat lingua mea faucibus meis,
si non meminero tui,
si non praeposuero Ierusalem
in capite laetitiae meae.
7 Memor esto, Domine, adversus filios Edom
diei Ierusalem;
qui dicebant: “ Exinanite, exinanite
usque ad fundamentum in ea ”.
8 Filia Babylonis devastans,
beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam,
quam retribuisti nobis;
9 beatus, qui tenebit
et allidet parvulos tuos ad petram.

PSALMUS 138 (137)
1 David.
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,
quoniam audisti verba oris mei.
In conspectu angelorum psallam tibi,
2 adorabo ad templum sanctum tuum;
et confitebor nomini tuo
propter misericordiam tuam et veritatem tuam,
quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum.
3 In quacumque die invocavero te, exaudi me;
multiplicabis in anima mea virtutem.
4 Confitebuntur tibi, Domine, omnes reges terrae,
quia audierunt eloquia oris tui.
5 Et cantabunt vias Domini,
quoniam magna est gloria Domini;
6 quoniam excelsus Dominus et humilem respicit
et superbum a longe cognoscit.
7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me;
et contra iram inimicorum meorum extendes manum tuam,
et salvum me faciet dextera tua.
8 Dominus perficiet pro me;
Domine, misericordia tua in saeculum:
opera manuum tuarum ne despicias.

PSALMUS 139 (138)
1 Magistro chori. David. PSALMUS.
Domine, scrutatus es et cognovisti me,
2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
Intellexisti cogitationes meas de longe,
3 semitam meam et accubitum meum investigasti.
Et omnes vias meas perspexisti,
4 quia nondum est sermo in lingua mea,
et ecce, Domine, tu novisti omnia.
5 A tergo et a fronte coartasti me
et posuisti super me manum tuam.
6 Mirabilis nimis facta est scientia tua super me,
sublimis, et non attingam eam.
7 Quo ibo a spiritu tuo
et quo a facie tua fugiam?
8 Si ascendero in caelum, tu illic es;
si descendero in infernum, ades.
9 Si sumpsero pennas aurorae
et habitavero in extremis maris,
10 etiam illuc manus tua deducet me,
et tenebit me dextera tua.
11 Si dixero: “ Forsitan tenebrae compriment me,
et nox illuminatio erit circa me ”,
12 etiam tenebrae non obscurabuntur a te,
et nox sicut dies illuminabitur
C sicut tenebrae eius ita et lumen eius -.
13 Quia tu formasti renes meos,
contexuisti me in utero matris meae.
14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;
mirabilia opera tua,
et anima mea cognoscit nimis.
15 Non sunt abscondita ossa mea a te,
cum factus sum in occulto,
contextus in inferioribus terrae.
16 Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui,
et in libro tuo scripti erant omnes dies:
ficti erant, et nondum erat unus ex eis.
17 Mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus;
nimis gravis summa earum.
18 Si dinumerabo eas, super arenam multiplicabuntur;
si ad finem pervenerim, adhuc sum tecum.
19 Utinam occidas, Deus, peccatores;
viri sanguinum, declinate a me.
20 Qui loquuntur contra te maligne:
exaltantur in vanum contra te.
21 Nonne, qui oderunt te, Domine, oderam
et insurgentes in te abhorrebam?
22 Perfecto odio oderam illos,
et inimici facti sunt mihi.
23 Scrutare me, Deus, et scito cor meum;
proba me et cognosce semitas meas
24 et vide, si via vanitatis in me est,
et deduc me in via aeterna.

PSALMUS 140 (139)
1 Magistro chori. PSALMUS. David.
2 Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro violentiae serva me.
3 Qui cogitaverunt mala in corde,
tota die constituebant proelia.
4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum.
5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris
et a viro violentiae serva me,
qui cogitaverunt supplantare gressus meos.
6 Absconderunt superbi laqueum mihi
et funes extenderunt in rete,
iuxta iter offendicula posuerunt mihi.
7 Dixi Domino: “ Deus meus es tu;
auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meae ”.
8 Domine, Domine, virtus salutis meae,
obumbrasti caput meum in die belli.
9 Ne concedas, Domine, desideria impii;
consilia eius ne perficias.
Exaltant 10 caput, qui circumdant me;
malitia labiorum ipsorum operiat eos.
11 Cadant super eos carbones ignis,
in foveas deicias eos, et non exsurgant.
12 Vir linguosus non firmabitur in terra,
virum violentiae mala capient in interitu.
13 Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis
et vindictam pauperum.
14 Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo,
et habitabunt recti in conspectu tuo.

PSALMUS 141 (140)
1 PSALMUS. David.
Domine, clamavi ad te, ad me festina;
intende voci meae, cum clamo ad te.
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo,
elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. -
3 Pone, Domine, custodiam ori meo
et vigiliam ad ostium labiorum meorum.
4 Non declines cor meum in verbum malitiae
ad machinandas machinationes in impietate
cum hominibus operantibus iniquitatem;
et non comedam ex deliciis eorum.
5 Percutiat me iustus in misericordia et increpet me;
oleum autem peccatoris non impinguet caput meum,
quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum.
6 Deiecti in manus duras iudicum eorum,
audient verba mea, quoniam suavia erant.
7 Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra,
dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni.
8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei;
ad te confugi, non effundas animam meam.
9 Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi,
et a scandalis operantium iniquitatem.
10 Cadent in retiacula sua peccatores simul,
ego autem ultra pertranseam.

PSALMUS 142 (141)
1 Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio.
2 Voce mea ad Dominum clamo,
voce mea ad Dominum deprecor;
3 effundo in conspectu eius lamentationem meam,
et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
4 Cum deficit in me spiritus meus,
tu nosti semitas meas.
In via, qua ambulabam,
absconderunt laqueum mihi.
5 Considerabam ad dexteram et videbam,
et non erat qui cognosceret me.
Periit fuga a me,
et non est qui requirat animam meam. -
6 Clamavi ad te, Domine;
dixi: “ Tu es refugium meum,
portio mea in terra viventium.
7 Intende ad deprecationem meam,
quia humiliatus sum nimis.
Libera me a persequentibus me,
quia confortati sunt super me.
8 Educ de custodia animam meam
ad confitendum nomini tuo;
me circumdabunt iusti,
cum retribueris mihi ”.

PSALMUS 143 (142)
1 PSALMUS. David.
Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua;
exaudi me in tua iustitia.
2 Et non intres in iudicium cum servo tuo,
quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
3 Quia persecutus est inimicus animam meam,
contrivit in terra vitam meam,
collocavit me in obscuris sicut mortuos a saeculo.
4 Et anxiatus est in me spiritus meus,
in medio mei obriguit cor meum.
5 Memor fui dierum antiquorum,
meditatus sum in omnibus operibus tuis,
in factis manuum tuarum recogitabam.
6 Expandi manus meas ad te,
anima mea sicut terra sine aqua tibi.
7 Velociter exaudi me, Domine;
defecit spiritus meus.
Non abscondas faciem tuam a me,
ne similis fiam descendentibus in lacum.
8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam,
quia in te speravi.
Notam fac mihi viam, in qua ambulem,
quia ad te levavi animam meam.
9 Eripe me de inimicis meis,
Domine, ad te confugi.
10 Doce me facere voluntatem tuam,
quia Deus meus es tu.
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam;
11 propter nomen tuum, Domine, vivificabis me.
In iustitia tua educes de tribulatione animam meam
12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos;
et perdes omnes, qui tribulant animam meam,
quoniam ego servus tuus sum.

PSALMUS 144 (143)
1 David.
Benedictus Dominus, adiutor meus,
qui docet manus meas ad proelium
et digitos meos ad bellum.
2 Misericordia mea et fortitudo mea,
refugium meum et liberator meus;
scutum meum, et in ipso speravi,
qui subdit populum meum sub me.
3 Domine, quid est homo, quod agnoscis eum,
aut filius hominis, quod reputas eum?
4 Homo vanitati similis factus est,
dies eius sicut umbra praeteriens.
5 Domine, inclina caelos tuos et descende;
tange montes, et fumigabunt.
6 Fulgura coruscationem et dissipa eos;
emitte sagittas tuas et conturba eos.
7 Emitte manum tuam de alto;
eripe me et libera me de aquis multis,
de manu filiorum alienigenarum,
8 quorum os locutum est vanitatem,
et dextera eorum dextera mendacii.
9 Deus, canticum novum cantabo tibi,
in psalterio decachordo psallam tibi,
10 qui das salutem regibus,
qui redimis David servum tuum de gladio maligno.
11 Eripe me et libera me
de manu filiorum alienigenarum,
quorum os locutum est vanitatem,
et dextera eorum dextera mendacii.
12 Filii nostri sicut novellae crescentes
in iuventute sua;
filiae nostrae sicut columnae angulares,
sculptae ut structura templi.
13 Promptuaria nostra plena,
redundantia omnibus bonis;
oves nostrae in milibus
innumerabiles in campis nostris,
14 boves nostrae crassae.
Non est ruina maceriae neque egressus
neque clamor in plateis nostris.
15 Beatus populus, cui haec sunt;
beatus populus, cui Dominus est Deus.

PSALMUS 145 (144)
1 Laudes. David.
ALEPH. Exaltabo te, Deus meus, rex,
et benedicam nomini tuo
in saeculum et in saeculum saeculi.
2 BETH. Per singulos dies benedicam tibi
et laudabo nomen tuum
in saeculum et in saeculum saeculi.
3 GHIMEL. Magnus Dominus et laudabilis nimis,
et magnitudinis eius non est investigatio.
4 DALETH. Generatio generationi laudabit opera tua,
et potentiam tuam pronuntiabunt.
5 HE. Magnificentiam gloriae maiestatis tuae loquentur
et mirabilia tua enarrabunt.
6 VAU. Et virtutem terribilium tuorum dicent
et magnitudinem tuam narrabunt.
7 ZAIN. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt
et iustitia tua exsultabunt.
8 HETH. Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multae misericordiae.
9 TETH. Suavis Dominus universis,
et miserationes eius super omnia opera eius.
10 IOD. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua;
et sancti tui benedicant tibi.
11 CAPH. Gloriam regni tui dicant
et potentiam tuam loquantur,
12 LAMED. ut notas faciant filiis hominum potentias tuas
et gloriam magnificentiae regni tui.
13 MEM. Regnum tuum regnum omnium saeculorum,
et dominatio tua in omnem generationem et generationem.
NUN. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis
et sanctus in omnibus operibus suis.
14 SAMECH. Allevat Dominus omnes, qui corruunt,
et erigit omnes depressos.
15 AIN. Oculi omnium in te sperant,
et tu das illis escam in tempore opportuno.
16 PHE. Aperis tu manum tuam
et imples omne animal in beneplacito.
17 SADE. Iustus Dominus in omnibus viis suis
et sanctus in omnibus operibus suis.
18 COPH. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum,
omnibus invocantibus eum in veritate.
19 RES. Voluntatem timentium se faciet
et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos.
20 SIN. Custodit Dominus omnes diligentes se
et omnes peccatores disperdet.
21 TAU. Laudationem Domini loquetur os meum,
et benedicat omnis caro nomini sancto eius
in saeculum et in saeculum saeculi.

PSALMUS 146 (145)
1 ALLELUIA.
Lauda, anima mea, Dominum;
2 laudabo Dominum in vita mea,
psallam Deo meo, quamdiu fuero.
3 Nolite confidere in principibus,
in filiis hominum, in quibus non est salus.
4 Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam;
in illa die peribunt cogitationes eorum.
5 Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor,
cuius spes in Domino Deo suo,
6 qui fecit caelum et terram,
mare et omnia, quae in eis sunt;
qui custodit veritatem in saeculum,
7 facit iudicium oppressis,
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos,
8 Dominus illuminat caecos,
Dominus erigit depressos,
Dominus diligit iustos,
9 Dominus custodit advenas,
pupillum et viduam sustentat
et viam peccatorum disperdit.
10 Regnabit Dominus in saecula,
Deus tuus, Sion,
in generationem et generationem.

PSALMUS 147 (146, 1-11; 147)
1 ALLELUIA.
Laudate Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro,
quoniam iucundum est celebrare laudem.
2 Aedificans Ierusalem Dominus,
dispersos Israelis congregabit.
3 Qui sanat contritos corde
et alligat plagas eorum;
4 qui numerat multitudinem stellarum
et omnibus eis nomina vocat.
5 Magnus Dominus noster et magnus virtute,
sapientiae eius non est numerus.
6 Sustentat mansuetos Dominus,
humilians autem peccatores usque ad terram.
7 Praecinite Domino in confessione,
psallite Deo nostro in cithara.
8 Qui operit caelum nubibus
et parat terrae pluviam.
Qui producit in montibus fenum
et herbam servituti hominum.
9 Qui dat iumentis escam ipsorum
et pullis corvorum invocantibus eum.
10 Non in fortitudine equi delectatur,
nec in tibiis viri beneplacitum est ei.
11 Beneplacitum est Domino super timentes eum
et in eis, qui sperant super misericordia eius.
12 Lauda, Ierusalem, Dominum;
collauda Deum tuum, Sion.
13 Quoniam confortavit seras portarum tuarum,
benedixit filiis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem
et adipe frumenti satiat te.
15 Qui emittit eloquium suum terrae,
velociter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam,
pruinam sicut cinerem spargit.
17 Mittit crystallum suam sicut buccellas;
ante faciem frigoris eius quis sustinebit?
18 Emittet verbum suum et liquefaciet ea,
flabit spiritus eius, et fluent aquae.
19 Qui annuntiat verbum suum Iacob,
iustitias et iudicia sua Israel.
20 Non fecit taliter omni nationi
et iudicia sua non manifestavit eis. ALLELUIA.

PSALMUS 148
1 ALLELUIA.
Laudate Dominum de caelis,
laudate eum in excelsis.
2 Laudate eum, omnes angeli eius,
laudate eum, omnes virtutes eius.
3 Laudate eum, sol et luna,
laudate eum, omnes stellae lucentes.
4 Laudate eum, caeli caelorum
et aquae omnes, quae super caelos sunt. -
5 Laudent nomen Domini,
quia ipse mandavit, et creata sunt;
6 statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi;
praeceptum posuit, et non praeteribit.
7 Laudate Dominum de terra,
dracones et omnes abyssi,
8 ignis, grando, nix, fumus,
spiritus procellarum, qui facit verbum eius,
9 montes et omnes colles,
ligna fructifera et omnes cedri,
10 bestiae et universa pecora,
serpentes et volucres pennatae.
11 Reges terrae et omnes populi,
principes et omnes iudices terrae,
12 iuvenes et virgines,
senes cum iunioribus
13 laudent nomen Domini,
quia exaltatum est nomen eius solius.
Magnificentia eius super caelum et terram,
14 et exaltavit cornu populi sui.
Hymnus omnibus sanctis eius,
filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA.

PSALMUS 149
1 ALLELUIA.
Cantate Domino canticum novum;
laus eius in ecclesia sanctorum.
2 Laetetur Israel in eo, qui fecit eum,
et filii Sion exsultent in rege suo.
3 Laudent nomen eius in choro,
in tympano et cithara psallant ei,
4 quia beneplacitum est Domino in populo suo,
et honorabit mansuetos in salute.
5 Iubilent sancti in gloria,
laetentur in cubilibus suis.
6 Exaltationes Dei in gutture eorum,
et gladii ancipites in manibus eorum,
7 ad faciendam vindictam in nationibus,
castigationes in populis,
8 ad alligandos reges eorum in compedibus
et nobiles eorum in manicis ferreis,
9 ad faciendum in eis iudicium conscriptum.
Gloria haec est omnibus sanctis eius. ALLELUIA.

PSALMUS 150
1 ALLELUIA.
Laudate Dominum in sanctuario eius,
laudate eum in firmamento virtutis eius.
2 Laudate eum in magnalibus eius,
laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
3 Laudate eum in sono tubae,
laudate eum in psalterio et cithara,
4 laudate eum in tympano et choro,
laudate eum in chordis et organo,
5 laudate eum in cymbalis benesonantibus,
laudate eum in cymbalis iubilationis:
omne quod spirat, laudet Dominum.
ALLELUIA.