HOME      QUEM SOMOS

 

                           rosabiblica                           

"et quasi flos rosarum in diebus vernis" (Sir. 50,8) 

 

  

LIBER PSALMORUM - LIBER IV (Psalmi 90-106)

 

90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106

 

PSALMUS 90 (89)
1 Precatio. Moysis viri Dei.
Domine, refugium factus es nobis
a generatione in generationem.
2 Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis,
a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.
3 Reducis hominem in pulverem;
et dixisti: “ Revertimini, filii hominum ”.
4 Quoniam mille anni ante oculos tuos
tamquam dies hesterna, quae praeteriit,
et custodia in nocte.
5 Auferes eos, somnium erunt:
6 mane sicut herba succrescens,
mane floret et crescit,
vespere decidit et arescit.
7 Quia defecimus in ira tua
et in furore tuo turbati sumus.
8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo,
occulta nostra in illuminatione vultus tui.
9 Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua,
consumpsimus ut suspirium annos nostros.
10 Dies annorum nostrorum sunt septuaginta anni
aut in valentibus octoginta anni,
et maior pars eorum labor et dolor,
quoniam cito transeunt, et avolamus.
11 Quis novit potestatem irae tuae
et secundum timorem tuum indignationem tuam?
12 Dinumerare dies nostros sic doce nos, ut inducamus cor ad sapientiam.
13 Convertere, Domine, usquequo?
Et deprecabilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericordia tua,
et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.
15 Laetifica nos pro diebus, quibus nos humiliasti,
pro annis, quibus vidimus mala.
16 Appareat servis tuis opus tuum,
et decor tuus filiis eorum.
17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,
et opera manuum nostrarum confirma super nos
et opus manuum nostrarum confirma.

PSALMUS 91 (90)
1 Qui habitat in protectione Altissimi,
sub umbra Omnipotentis commorabitur.
2 Dicet Domino: “ Refugium meum
et fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum ”.
3 Quoniam ipse liberabit te de laqueo venantium
et a verbo maligno.
4 Alis suis obumbrabit tibi,
et sub pennas eius confugies;
scutum et lorica veritas eius.
5 Non timebis a timore nocturno,
a sagitta volante in die,
6 a peste perambulante in tenebris,
ab exterminio vastante in meridie.
7 Cadent a latere tuo mille
et decem milia a dextris tuis;
ad te autem non appropinquabit.
8 Verumtamen oculis tuis considerabis
et retributionem peccatorum videbis.
9 Quoniam tu es, Domine, refugium meum.
Altissimum posuisti habitaculum tuum.
10 Non accedet ad te malum,
et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo,
11 quoniam angelis suis mandabit de te,
ut custodiant te in omnibus viis tuis.
12 In manibus portabunt te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
13 Super aspidem et basiliscum ambulabis
et conculcabis leonem et draconem.
14 Quoniam mihi adhaesit, liberabo eum;
suscipiam eum, quoniam cognovit nomen meum.
15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum;
cum ipso sum in tribulatione;
eripiam eum et glorificabo eum.
16 Longitudine dierum replebo eum
et ostendam illi salutare meum.

PSALMUS 92 (91)
1 PSALMUS. Canticum. Pro die Sabbati.
2 Bonum est confiteri Domino
et psallere nomini tuo, Altissime,
3 annuntiare mane misericordiam tuam
et veritatem tuam per noctem
4 in decachordo et psalterio,
cum cantico in cithara.
5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua,
et in operibus manuum tuarum exsultabo.
6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine:
nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
7 Vir insipiens non cognoscet,
et stultus non intelleget haec.
8 Cum germinaverint peccatores sicut fenum,
et floruerint omnes, qui operantur iniquitatem,
hoc tamen erit ad interitum in saeculum saeculi;
9 tu autem altissimus in aeternum, Domine.
10 Quoniam ecce inimici tui, Domine,
quoniam ecce inimici tui peribunt,
et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
11 Exaltabis sicut unicornis cornu meum,
perfusus sum oleo uberi.
12 Et despiciet oculus meus inimicos meos,
et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. -
13 Iustus ut palma florebit,
sicut cedrus Libani succrescet.
14 Plantati in domo Domini,
in atriis Dei nostri florebunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senecta,
uberes et bene virentes erunt,
16 ut annuntient quoniam rectus Dominus,
refugium meum, et non est iniquitas in eo.

PSALMUS 93 (92)
1 Dominus regnavit! Decorem indutus est;
indutus est Dominus, fortitudine praecinxit se.
Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.
2 Firmata sedes tua ex tunc,
a saeculo tu es.
3 Elevaverunt flumina, Domine.
elevaverunt flumina vocem suam,
elevaverunt flumina fragorem suum.
4 Super voces aquarum multarum,
super potentes elationes maris,
potens in altis Dominus.
5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis;
domum tuam decet sanctitudo Domine,
in longitudinem dierum.

PSALMUS 94 (93)
1 Deus ultionum, Domine,
Deus ultionum, effulge.
2 Exaltare, qui iudicas terram,
redde retributionem superbis.
3 Usquequo peccatores, Domine,
usquequo peccatores exsultabunt?
4 Effabuntur et loquentur proterva,
gloriabuntur omnes, qui operantur iniquitatem. -
5 Populum tuum, Domine, humiliant
et hereditatem tuam vexant.
6 Viduam et advenam interficiunt
et pupillos occidunt.
7 Et dixerunt: “ Non videbit Dominus,
nec intelleget Deus Iacob ”.
8 Intellegite, insipientes in populo;
et stulti, quando sapietis?
9 Qui plantavit aurem, non audiet,
aut qui finxit oculum, non respiciet?
10 Qui corripit gentes, non arguet,
qui docet hominem scientiam?
11 Dominus scit cogitationes hominum,
quoniam vanae sunt.
12 Beatus homo, quem tu erudieris, Domine,
et de lege tua docueris eum,
13 ut mitiges ei a diebus malis,
donec fodiatur peccatori fovea.
14 Quia non repellet Dominus plebem suam
et hereditatem suam non derelinquet.
15 Quia ad iustitiam revertetur iudicium,
et sequentur illam omnes, qui recto sunt corde.
16 Quis consurget mihi adversus malignantes,
aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?
17 Nisi quia Dominus adiuvit me,
paulo minus habitasset in loco silentii anima mea.
18 Si dicebam: “ Motus est pes meus ”, misericordia tua, Domine, sustentabat me.
19 In multitudine sollicitudinum mearum in corde meo,
consolationes tuae laetificaverunt animam meam.
20 Numquid sociabitur tibi sedes iniquitatis,
quae fingit molestiam contra praeceptum?
21 Irruunt in animam iusti
et sanguinem innocentem condemnant.
22 Et factus est mihi Dominus in praesidium,
et Deus meus in rupem refugii mei;
23 et reddet illis iniquitatem ipsorum
et in malitia eorum disperdet eos,
24 disperdet illos Dominus Deus noster.

PSALMUS 95 (94)
1 Venite, exsultemus Domino;
iubilemus Deo salutari nostro.
2 Praeoccupemus faciem eius in confessione
et in psalmis iubilemus ei.
3 Quoniam Deus magnus Dominus,
et rex magnus super omnes deos.
4 Quia in manu eius sunt profunda terrae,
et altitudines montium ipsius sunt.
5 Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,
et siccam manus eius formaverunt.
6 Venite, adoremus et procidamus
et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,
7 quia ipse est Deus noster,
et nos populus pascuae eius et oves manus eius.
8 Utinam hodie vocem eius audiatis:
“ Nolite obdurare corda vestra,
9 sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto,
ubi tentaverunt me patres vestri:
probaverunt me, etsi viderunt opera mea.
10 Quadraginta annis taeduit me generationis illius
et dixi: Populus errantium corde sunt isti.
11 Et ipsi non cognoverunt vias meas;
ideo iuravi in ira mea:
Non introibunt in requiem meam ”.

PSALMUS 96 (95)
1 Cantate Domino canticum novum,
cantate Domino, omnis terra.
2 Cantate Domino, benedicite nomini eius,
annuntiate de die in diem salutare eius.
3 Annuntiate inter gentes gloriam eius,
in omnibus populis mirabilia eius.
4 Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis,
terribilis est super omnes deos.
5 Quoniam omnes dii gentium inania,
Dominus autem caelos fecit.
6 Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius,
potentia et decor in sanctuario eius.
7 Afferte Domino, familiae populorum,
afferte Domino gloriam et potentiam,
8 afferte Domino gloriam nominis eius.
Tollite hostias et introite in atria eius,
9 adorate Dominum in splendore sancto.
Contremiscite a facie eius, universa terra;
10 dicite in gentibus: “ Dominus regnavit! ”.
Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur;
iudicabit populos in aequitate.
11 Laetentur caeli, et exsultet terra,
sonet mare et plenitudo eius;
12 gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini, quia venit,
quoniam venit iudicare terram.
Iudicabit orbem terrae in iustitia
et populos in veritate sua.

PSALMUS 97 (96)
1 Dominus regnavit! Exsultet terra,
laetentur insulae multae.
2 Nubes et caligo in circuitu eius,
iustitia et iudicium firmamentum sedis eius.
3 Ignis ante ipsum praecedet
et inflammabit in circuitu inimicos eius.
4 Illustrarunt fulgura eius orbem terrae:
vidit et contremuit terra.
5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini,
a facie Domini omnis terra.
6 Annuntiaverunt caeli iustitiam eius,
et viderunt omnes populi gloriam eius.
7 Confundantur omnes, qui adorant sculptilia,
et qui gloriantur in simulacris suis.
Adorate eum, omnes angeli eius.
8 Audivit et laetata est Sion,
et exsultaverunt filiae Iudae
propter iudicia tua, Domine.
9 Quoniam tu Dominus, Altissimus super omnem terram,
nimis exaltatus es super omnes deos.
10 Qui diligitis Dominum, odite malum;
custodit ipse animas sanctorum suorum,
de manu peccatoris liberabit eos.
11 Lux orta est iusto,
et rectis corde laetitia.
12 Laetamini, iusti, in Domino
et confitemini memoriae sanctitatis eius.

PSALMUS 98 (97)
1 PSALMUS.
Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius,
et brachium sanctum eius.
2 Notum fecit Dominus salutare suum,
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
3 Recordatus est misericordiae suae
et veritatis suae domui Israel.
Viderunt omnes termini terrae
salutare Dei nostri.
4 Iubilate Deo, omnis terra;
erumpite, exsultate et psallite.
5 Psallite Domino in cithara,
in cithara et voce psalmi;
6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae,
iubilate in conspectu regis Domini.
7 Sonet mare et plenitudo eius,
orbis terrarum et qui habitant in eo.
8 Flumina plaudent manu,
simul montes exsultabunt
9 a conspectu Domini, quoniam venit iudicare terram.
Iudicabit orbem terrarum in iustitia
et populos in aequitate.

PSALMUS 99 (98)
1 Dominus regnavit! Commoveantur populi
sedet super cherubim, moveatur terra.
2 Dominus in Sion magnus
et excelsus super omnes populos.
3 Confiteantur nomini tuo magno et terribili,
quoniam sanctum est.
4 Rex potens iudicium diligit:
tu statuisti, quae recta sunt,
iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.
5 Exaltate Dominum Deum nostrum
et adorate ad scabellum pedum eius,
quoniam sanctus est.
6 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius,
et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius.
Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos,
7 in columna nubis loquebatur ad eos.
Custodiebant testimonia eius
et praeceptum, quod dedit illis.
8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos;
Deus, tu propitius fuisti eis,
ulciscens autem adinventiones eorum.
9 Exaltate Dominum Deum nostrum
et adorate ad montem sanctum eius,
quoniam sanctus Dominus Deus noster.

PSALMUS 100 (99)
1 PSALMUS. Ad gratiarum actionem.
2 Iubilate Domino, omnis terra,
servite Domino in laetitia;
introite in conspectu eius in exsultatione.
3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus;
ipse fecit nos, et ipsius sumus,
populus eius et oves pascuae eius.
4 Introite portas eius in confessione,
atria eius in hymnis,
confitemini illi, benedicite nomini eius.
5 Quoniam suavis est Dominus;
in aeternum misericordia eius,
et usque in generationem et generationem veritas eius.

PSALMUS 101 (100)
1 David. PSALMUS.
Misericordiam et iudicium cantabo;
tibi, Domine, psallam.
2 Intellegam in via immaculata;
quando venies ad me?
Perambulabo in innocentia cordis mei,
in medio domus meae.
3 Non proponam ante oculos meos rem iniustam;
facientem praevaricationes odio habebo,
non adhaerebit mihi.
4 Cor pravum recedet a me,
malignum non cognoscam.
5 Detrahentem secreto proximo suo,
hunc cessare faciam;
superbum oculo et inflatum corde,
hunc non sustinebo.
6 Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum;
qui ambulat in via immaculata, hic mihi ministrabit.
7 Non habitabit in medio domus meae, qui facit superbiam;
qui loquitur iniqua, non stabit in conspectu oculorum meorum.
8 In matutino cessare faciam omnes peccatores terrae,
ut disperdam de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.

PSALMUS 102 (101)
1 Preces afflicti, qui defessus
angorem suum ante Dominum profundit.
2 Domine, exaudi orationem meam,
et clamor meus ad te veniat.
3 Non abscondas faciem tuam a me;
in quacumque die tribulor,
inclina ad me aurem tuam.
In quacumque die invocavero te,
velociter exaudi me.
4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei,
et ossa mea sicut cremium aruerunt.
5 Percussum est ut fenum et aruit cor meum,
etenim oblitus sum comedere panem meum.
6 A voce gemitus mei
adhaesit os meum carni meae.
7 Similis factus sum pellicano solitudinis,
factus sum sicut nycticorax in ruinis.
8 Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei,
exardescentes in me per me iurabant.
10 Quia cinerem tamquam panem manducabam
et potum meum cum fletu miscebam,
11 a facie irae et increpationis tuae,
quia elevans allisisti me.
12 Dies mei sicut umbra declinaverunt,
et ego sicut fenum arui.
13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes,
et memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Tu exsurgens misereberis Sion,
quia tempus miserendi eius,
quia venit tempus,
15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius,
et pulveris eius miserentur.
16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,
et omnes reges terrae gloriam tuam,
17 quia aedificavit Dominus Sion
et apparuit in gloria sua.
18 Respexit in orationem inopum
et non sprevit precem eorum.
19 Scribantur haec pro generatione altera,
et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.
20 Quia prospexit de excelso sanctuario suo,
Dominus de caelo in terram aspexit,
21 ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios mortis;
22 ut annuntient in Sion nomen Domini
et laudem eius in Ierusalem,
23 cum congregati fuerint populi in unum
et regna, ut serviant Domino.
24 Humiliavit in via virtutem meam,
abbreviavit dies meos.
Dicam: “ Deus meus,
25 ne auferas me in dimidio dierum meorum;
in generationem et generationem sunt anni tui.
26 Initio terram fundasti;
et opera manuum tuarum sunt caeli.
27 Ipsi peribunt, tu autem permanes;
et omnes sicut vestimentum veterascent,
et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur.
28 Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
29 Filii servorum tuorum habitabunt,
et semen eorum in conspectu tuo firmabitur ”.

PSALMUS 103 (102)
1 David.
Benedic, anima mea, Domino,
et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.
2 Benedic, anima mea, Domino
et noli oblivisci omnes retributiones eius.
3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,
qui sanat omnes infirmitates tuas;
4 qui redimit de interitu vitam tuam,
qui coronat te in misericordia et miserationibus;
5 qui replet in bonis aetatem tuam:
renovabitur ut aquilae iuventus tua.
6 Faciens iustitias Dominus
et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
7 Notas fecit vias suas Moysi,
filiis Israel adinventiones suas. -
8 Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multae misericordiae.
9 Non in perpetuum contendet
neque in aeternum irascetur.
10 Non secundum peccata nostra fecit nobis
neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11 Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra,
praevaluit misericordia eius super timentes eum;
12 quantum distat ortus ab occidente,
longe fecit a nobis iniquitates nostras.
13 Quomodo miseretur pater filiorum,
misertus est Dominus timentibus se.
14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum,
recordatus est quoniam pulvis sumus.
15 Homo: sicut fenum dies eius,
tamquam flos agri sic efflorebit.
16 Spirat ventus in illum, et non subsistet,
et non cognoscet eum amplius locus eius.
17 Misericordia autem Domini ab aeterno
et usque in aeternum super timentes eum;
et iustitia illius in filios filiorum,
18 in eos, qui servant testamentum eius
et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
19 Dominus in caelo paravit sedem suam,
et regnum ipsius omnibus dominabitur.
20 Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illius
in audiendo vocem sermonum eius.
21 Benedicite Domino, omnes virtutes eius,
ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
22 Benedicite Domino, omnia opera eius,
in omni loco dominationis eius.
Benedic, anima mea, Domino.

PSALMUS 104 (103)
1 Benedic, anima mea, Domino.
Domine Deus meus, magnificatus es vehementer!
Maiestatem et decorem induisti,
2 amictus lumine sicut vestimento.
Extendens caelum sicut velum,
3 qui exstruis in aquis cenacula tua.
Qui ponis nubem ascensum tuum,
qui ambulas super pennas ventorum.
4 Qui facis angelos tuos spiritus
et ministros tuos ignem urentem.
5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam,
non inclinabitur in saeculum saeculi.
6 Abyssus sicut vestimentum operuit eam,
super montes stabant aquae.
7 Ab increpatione tua fugiunt,
a voce tonitrui tui formidant.
8 Ascendunt in montes et descendunt in valles,
in locum, quem statuisti eis.
9 Terminum posuisti, quem non transgredientur,
neque convertentur operire terram.
10 Qui emittis fontes in torrentes;
inter medium montium pertransibunt,
11 potabunt omnes bestias agri,
exstinguent onagri sitim suam.
12 Super ea volucres caeli habitabunt,
de medio ramorum dabunt voces.
13 Rigas montes de cenaculis tuis,
de fructu operum tuorum satias terram.
14 Producis fenum iumentis
et herbam servituti hominum,
educens panem de terra
15 et vinum, quod laetificat cor hominis;
exhilarans faciem in oleo,
panis autem cor hominis confirmat.
16 Saturabuntur ligna Domini
et cedri Libani, quas plantavit.
17 Illic passeres nidificabunt,
erodii domus in vertice earum.
18 Montes excelsi cervis,
petrae refugium hyracibus.
19 Fecit lunam ad tempora signanda,
sol cognovit occasum suum.
20 Posuisti tenebras, et facta est nox:
in ipsa reptabunt omnes bestiae silvae,
21 catuli leonum rugientes, ut rapiant
et quaerant a Deo escam sibi.
22 Oritur sol, et congregantur
et in cubilibus suis recumbunt.
23 Exit homo ad opus suum
et ad operationem suam usque ad vesperum.
24 Quam multiplicata sunt opera tua, Domine!
Omnia in sapientia fecisti,
impleta est terra creatura tua.
25 Hoc mare magnum et spatiosum et latum:
illic reptilia, quorum non est numerus,
animalia pusilla cum magnis;
26 illic naves pertransibunt,
Leviathan, quem formasti ad ludendum cum eo.
27 Omnia a te exspectant,
ut des illis escam in tempore suo.
28 Dante te illis, colligent,
aperiente te manum tuam, implebuntur bonis.
29 Avertente autem te faciem, turbabuntur;
auferes spiritum eorum, et deficient
et in pulverem suum revertentur.
30 Emittes spiritum tuum, et creabuntur,
et renovabis faciem terrae.
31 Sit gloria Domini in saeculum;
laetetur Dominus in operibus suis.
32 Qui respicit terram et facit eam tremere,
qui tangit montes, et fumigant.
33 Cantabo Domino in vita mea,
psallam Deo meo quamdiu sum.
34 Iucundum sit ei eloquium meum,
ego vero delectabor in Domino.
35 Deficiant peccatores a terra
et iniqui, ita ut non sint.
Benedic, anima mea, Domino.

PSALMUS 105 (104)
1 ALLELUIA.
Confitemini Domino et invocate nomen eius,
annuntiate inter gentes opera eius.
2 Cantate ei et psallite ei,
meditamini in omnibus mirabilibus eius.
3 Laudamini in nomine sancto eius,
laetetur cor quaerentium Dominum.
4 Quaerite Dominum et potentiam eius,
quaerite faciem eius semper.
5 Mementote mirabilium eius, quae fecit,
prodigia eius et iudicia oris eius,
6 semen Abraham, servi eius,
filii Iacob, electi eius.
7 Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra iudicia eius.
8 Memor fuit in saeculum testamenti sui,
verbi, quod mandavit in mille generationes,
9 quod disposuit cum Abraham,
et iuramenti sui ad Isaac.
10 Et statuit illud Iacob in praeceptum
et Israel in testamentum aeternum
11 dicens: “ Tibi dabo terram Chanaan
funiculum hereditatis vestrae ”.
12 Cum essent numero brevi,
paucissimi et peregrini in ea,
13 et pertransirent de gente in gentem
et de regno ad populum alterum,
14 non permisit hominem nocere eis
et corripuit pro eis reges:
15 “ Nolite tangere christos meos
et in prophetis meis nolite malignari ”.
16 Et vocavit famem super terram
et omne baculum panis contrivit.
17 Misit ante eos virum,
in servum venumdatus est Ioseph.
18 Strinxerunt in compedibus pedes eius,
in ferrum intravit collum eius,
19 donec veniret verbum eius,
eloquium Domini purgaret eum.
20 Misit rex et solvit eum,
princeps populorum, et dimisit eum;
21 constituit eum dominum domus suae
et principem omnis possessionis suae,
22 ut erudiret principes eius sicut semetipsum
et senes eius prudentiam doceret.
23 Et intravit Israel in Aegyptum,
et Iacob peregrinus fuit in terra Cham.
24 Et auxit populum suum vehementer
et confortavit eum super inimicos eius.
25 Convertit cor eorum, ut odirent populum eius
et dolum facerent in servos eius.
26 Misit Moysen servum suum,
Aaron, quem elegit.
27 Posuit in eis verba signorum suorum
et prodigiorum in terra Cham.
28 Misit tenebras et obscuravit,
et restiterunt sermonibus eius.
29 Convertit aquas eorum in sanguinem
et occidit pisces eorum.
30 Edidit terra eorum ranas
in penetralibus regum ipsorum.
31 Dixit, et venit coenomyia
et scinifes in omnibus finibus eorum.
32 Posuit pluvias eorum grandinem,
ignem comburentem in terra ipsorum.
33 Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum
et contrivit lignum finium eorum.
34 Dixit, et venit locusta
et bruchus, cuius non erat numerus,
35 et comedit omne fenum in terra eorum
et comedit fructum terrae eorum.
36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum,
primitias omnis roboris eorum.
37 Et eduxit eos cum argento et auro;
et non erat in tribubus eorum infirmus.
38 Laetata est Aegyptus in profectione eorum,
quia incubuit timor eorum super eos.
39 Expandit nubem in protectionem
et ignem, ut luceret eis per noctem.
40 Petierunt, et venit coturnix,
et pane caeli saturavit eos.
41 Dirupit petram, et fluxerunt aquae,
abierunt in sicco flumina.
42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui
ad Abraham puerum suum.
43 Et eduxit populum suum in exsultatione,
electos suos in laetitia.
44 Et dedit illis regiones gentium,
et labores populorum possederunt,
45 ut custodiant iustificationes eius
et leges eius servent.
ALLELUIA.

PSALMUS 106 (105)
1 ALLELUIA.
Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in saeculum misericordia eius.
2 Quis loquetur potentias Domini,
auditas faciet omnes laudes eius?
3 Beati, qui custodiunt iudicium
et faciunt iustitiam in omni tempore.
4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui,
visita nos in salutari tuo,
5 ut videamus bona electorum tuorum,
ut laetemur in laetitia gentis tuae,
ut gloriemur cum hereditate tua.
6 Peccavimus cum patribus nostris,
iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
7 Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua,
non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarum
et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum.
8 Et salvavit eos propter nomen suum,
ut notam faceret potentiam suam. -
9 Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est,
et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
10 Et salvavit eos de manu odientis
et redemit eos de manu inimici.
11 Et operuit aqua tribulantes eos:
unus ex eis non remansit.
12 Et crediderunt verbis eius
et cantaverunt laudem eius.
13 Cito obliti sunt operum eius
et non sustinuerunt consilium eius;
14 et concupierunt concupiscentiam in deserto
et tentaverunt Deum in inaquoso.
15 Et dedit eis petitionem ipsorum
et misit saturitatem in animas eorum.
16 Et zelati sunt Moysen in castris,
Aaron sanctum Domini.
17 Aperta est terra et deglutivit Dathan
et operuit super congregationem Abiram.
18 Et exarsit ignis in synagoga eorum,
flamma combussit peccatores.
19 Et fecerunt vitulum in Horeb
et adoraverunt sculptile;
20 et mutaverunt gloriam suam
in similitudinem tauri comedentis fenum.
21 Obliti sunt Deum, qui salvavit eos,
qui fecit magnalia in Aegypto,
22 mirabilia in terra Cham,
terribilia in mari Rubro.
23 Et dixit quia disperderet eos,
nisi affuisset Moyses electus eius:
stetit in confractione in conspectu eius,
ut averteret iram eius, ne destrueret eos.
24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem,
non crediderunt verbo eius.
25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis,
non exaudierunt vocem Domini.
26 Et elevavit manum suam super eos,
ut prosterneret eos in deserto
27 et ut deiceret semen eorum in nationibus
et dispergeret eos in regionibus.
28 Et adhaeserunt Baalphegor
et comederunt sacrificia mortuorum;
29 et irritaverunt eum in adinventionibus suis,
et irrupit in eos ruina.
30 Et stetit Phinees et fecit iudicium,
et cessavit quassatio,
31 et reputatum est ei in iustitiam
in generationem et generationem usque in sempiternum.
32 Et irritaverunt eum ad aquas Meriba,
et vexatus est Moyses propter eos,
33 quia exacerbaverunt spiritum eius,
et temere locutus est in labiis suis.
34 Non disperdiderunt gentes,
quas dixit Dominus illis.
35 Et commixti sunt inter gentes
et didicerunt opera eorum.
36 Et servierunt sculptilibus eorum,
et factum est illis in scandalum.
37 Et immolaverunt filios suos
et filias suas daemoniis.
38 Et effuderunt sanguinem innocentem,
sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum,
quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.
Et infecta est terra in sanguinibus,
39 et contaminati sunt in operibus suis
et fornicati sunt in adinventionibus suis.
40 Et exarsit ira Dominus in populum suum
et abominatus est hereditatem suam
41 et tradidit eos in manus gentium,
et dominati sunt eorum, qui oderunt eos.
42 Et tribulaverunt eos inimici eorum,
et humiliati sunt sub manibus eorum.
43 Saepe liberavit eos;
ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo
et corruerunt in iniquitatibus suis.
44 Et vidit tribulationem eorum,
cum audivit clamorem eorum. -
45 Et memor fuit testamenti sui
et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae.
46 Et dedit eos in miserationes
in conspectu omnium, qui captivos duxerant eos.
47 Salvos nos fac, Domine Deus noster,
et congrega nos de nationibus,
ut confiteamur nomini sancto tuo
et gloriemur in laude tua.
48 Benedictus Dominus, Deus Israel,
a saeculo et usque in saeculum.
Et dicet omnis populus: “ Fiat, fiat ”.