|
|
LIBER LEVITICUS |
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
1
1 Vocavit autem Moysen et locu tus est ei Dominus de tabernacu lo conventus
dicens:
2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam
Domino de animalibus domesticis, de bobus et pecoribus offerens victimas,
3 si holocaustum fuerit eius oblatio de armento, masculum immaculatum offeret ad
ostium tabernaculi conventus ad placandum sibi Dominum;
4 ponetque manum super caput hostiae, et acceptabilis erit atque in expiationem
eius proficiens.
5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes
sanguinem eius aspergentes per altaris circuitum, quod est ante ostium
tabernaculi conventus.
6 Detracta pelle, hostiam offerens in frusta concidet;
7 et filii Aaron sacerdotis ponent in altari ignem, strueque lignorum super
ignem composita,
8 membra, quae caesa sunt, desuper ordinabunt, caput videlicet et adipem.
9 Intestina autem et crura offerens lavabit aqua adolebitque ea sacerdos super
altare in holocaustum, incensum suavissimi odoris Domino.
10 Quod si de pecoribus eius oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum,
masculum absque macula offeret;
11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino.
Sanguinem vero illius aspergent contra altare filii Aaron sacerdotes per
circuitum;
12 dividetque offerens membra, caput et adipem, et sacerdos imponet ea super
ligna, quibus subest ignis in altari.
13 Intestina vero et crura lavabit offerens aqua, et oblata omnia adolebit
sacerdos super altare: holocaustum est et incensum odoris suavissimi Domino.
14 Sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino, offeret de turturibus
aut pullis columbae oblationem suam.
15 Et sacerdos afferet eam ad altare; retortum ad collum caput adolebit in
altari, sanguisque eius exprimetur contra parietem altaris.
16 Vesiculam vero gutturis et plumas proiciet offerens prope altare ad
orientalem plagam in loco, in quo cineres effundi solent;
17 confringetque eam inter alas, quas non secabit, et adolebit eam sacerdos
super altare, lignis super ignem positis: holocaustum est et incensum suavissimi
odoris Domino.
2
1 Anima cum obtulerit oblationem sacrificii farinae Domino, simila erit eius
oblatio, fundetque super eam oleum et ponet tus
2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes, tolletque ex eo pugillum plenum similae
et olei ac totum tus, et sacerdos adolebit memoriale super altare, incensum
odoris suavissimi Domino.
3 Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius: sanctum
sanctorum de incensis Domini.
4 Cum autem obtuleris sacrificium similae coctum in clibano: de simila erunt
panes, scilicet absque fermento conspersi oleo et lagana azyma oleo lita;
5 si oblatio tua fuerit de sartagine, simila erit, conspersa oleo et absque
fermento;
6 divides eam minutatim et fundes super eam oleum: oblatio similae est.
7 Sin autem de frixorio fuerit sacrificium, aeque simila oleo conspergetur.
8 Et deferes oblationem ex his Domino factam tradens manibus sacerdotis,
9 qui afferet eam ad altare, tollet memoriale de sacrificio et adolebit super
altare: incensum odoris suavissimi Domino.
10 Quidquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum
de incensis Domini.
11 Omnis oblatio similae, quam offeretis Domino, absque fermento fiet, quia
nihil fermenti ac mellis adolebitis incensum Domino.
12 Primitias tantum eorum offeretis tamquam munera Domino; super altare vero non
ponentur in odorem suavitatis.
13 Quidquid obtuleris sacrificii, similae sale condies nec auferes sal foederis
Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal.
14 Sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino, spicas tostas igni
et grana fracta farris recentis offeres in sacrificium primarum frugum tuarum
15 fundens supra oleum et tus imponens: similae oblatio est.
16 De qua adolebit sacerdos tamquam memoriale partem farris fracti et olei ac
totum tus.
3
1 Quod si hostia pacificorum fue rit eius oblatio et de bobus vo luerit offerre
marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
2 Ponetque manum super caput victimae suae, quam immolabit ad ostium tabernaculi
conventus, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris
3 et offerent de hostia pacificorum tamquam incensum Domino adipem, qui operit
vitalia, et quidquid pinguedinis eis adhaeret,
4 duos renes cum adipe, quo teguntur iuxta ilia, et reticulum iecoris, quem
iuxta renes, auferet.
5 Adolebuntque ea filii Aaron in altari super holocausto, quod est super lignis
et igne: incensum suavissimi odoris Domino.
6 Si vero de pecoribus fuerit Domino eius oblatio, pacificorum scilicet hostia,
sive masculum sive feminam obtulerit, immaculata erunt.
7 Si agnum obtulerit coram Domino,
8 ponet manum super caput victimae suae, quam immolabit coram tabernaculo
conventus; fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum;
9 et offeret de pacificorum hostia incensum Domino adipem et caudam totam, quam
iuxta tergum, auferet, et pinguedinem, quae operit ventrem, atque universum
adipem, qui vitalibus adhaeret,
10 et utrumque renunculum cum adipe, qui est iuxta ilia, reticulumque iecoris,
quem iuxta renunculos, auferet.
11 Et adolebit ea sacerdos super altare: panis et incensum Domino.
12 Si capra fuerit eius oblatio, offeret eam coram Domino,
13 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam coram tabernaculo
conventus. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum,
14 tolletque ex ea oblationem suam, incensum Domino, adipem scilicet, qui operit
ventrem, et universum, qui vitalibus adhaeret,
15 duos renunculos cum adipe, qui est super eos iuxta ilia, et reticulum
iecoris, quem iuxta renunculos, auferet;
16 adolebitque ea sacerdos super altare: panis et incensum suavissimi odoris
omnis adeps Domino.
17 Iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris, nec adipem
nec sanguinem omnino comedetis ”.
4
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere filiis Israel: Anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis
mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit,
3 si sacerdos, qui est unctus, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret
pro peccato suo vitulum immaculatum Domino sacrificium pro peccato;
4 et adducet illum ad ostium tabernaculi conventus coram Domino ponetque manum
super caput eius et immolabit eum coram Domino.
5 Hauriet quoque sacerdos unctus de sanguine vituli inferens illum in
tabernaculum conventus;
6 cumque intinxerit digitum in sanguinem, asperget eo septies coram Domino
contra velum sanctuarii;
7 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi coram
Domino, quod est in tabernaculo conventus; omnem autem reliquum sanguinem fundet
in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
8 Et omnem adipem vituli pro peccato auferet tam eum, qui operit vitalia, quam
omnem, qui vitalibus adhaeret,
9 duos renunculos et adipem, qui est super eos iuxta ilia, et reticulum iecoris,
quem iuxta renunculos, auferet,
10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum; et adolebit ea sacerdos super
altare holocausti.
11 Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
12 totum vitulum efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi
solent; incendetque eum super lignorum struem igne: in loco effusorum cinerum
cremabitur.
13 Quod si omnis coetus Israel ignoraverit, et res abscondita fuerit ab oculis
congregationis, feceritque quod contra mandatum Domini est et deliquerit,
14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret congregatio vitulum pro peccato
adducetque eum ad ostium tabernaculi conventus.
15 Et ponent seniores coetus populi manus super caput eius coram Domino,
immolatoque vitulo in conspectu Domini,
16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in tabernaculum conventus,
17 tincto digito aspergens septies contra velum;
18 ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in
tabernaculo conventus. Reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris
holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi conventus;
19 omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare.
20 Sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit de vitulo pro peccato; sic faciet
ei. Expiante eos sacerdote, propitius erit Dominus.
21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra atque comburet sicut et priorem
vitulum: sacrificium pro peccato est congregationis.
22 Si peccaverit princeps et fecerit unum ex omnibus per ignorantiam, quod
Domini Dei sui lege prohibetur, deliqueritque,
23 aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret hostiam Domino hircum de
capris immaculatum
24 ponetque manum suam super caput eius et immolabit eum in loco, ubi solet
mactari holocaustum coram Domino: sacrificium pro peccato est.
25 Et tinguat sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato ponetque super
cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius.
26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet;
expiabitque eum a peccato eius, ac dimittetur ei.
27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae, ut faciat quidquam
ex his, quae Domini lege prohibentur, atque delinquat,
28 aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret capram immaculatam;
29 ponetque manum super caput hostiae pro peccato et immolabit eam in loco
holocausti.
30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et ponet super cornua altaris
holocausti et reliquum fundet ad basim eius.
31 Omnem autem auferens adipem, sicut auferri solet de victimis pacificorum,
adolebit super altare in odorem suavitatis Domino, expiabitque eum, et propitius
erit Dominus.
32 Sin autem de ovibus obtulerit victimam pro peccato, adducet agnam
immaculatam;
33 ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco, ubi solent
holocaustorum caedi hostiae.
34 Sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et ponens super cornua altaris
holocausti reliquum fundet ad basim eius.
35 Omnem quoque auferens adipem, sicut auferri solet adeps agni, qui immolatur
pro pacificis, cremabit in altari super incensis Domini; expiabitque eum et
peccatum eius, et dimittetur illi.
5
1 Si peccaverit anima et audiverit vocem iurantis testisque fuerit, quod aut
ipse vidit aut comperit, si non indicaverit, iniquitatem portabit;
2 vel si anima tetigerit aliquid immundum, sive cadaver bestiae sit aut iumenti
vel reptilis, et absconditum fuerit ab eo, ipse immundus et reus erit;
3 aut si tetigerit quidquam de immunditia hominis iuxta omnem impuritatem, qua
pollui solet, absconditumque fuerit ab eo, sed ipse cognoverit postea,
subiacebit delicto;
4 aut si anima temere iuraverit et protulerit labiis suis, ut vel male quid
faceret vel bene iuxta omnia, quae homines temere iurant, absconditumque fuerit
ab eo, sed ipse postea intellexerit, delicto subiacebit;
5 si ergo reus factus fuerit uno ex istis, confiteatur peccatum suum
6 et offerat Domino sacrificium delicti pro peccato suo agnam de gregibus sive
capram ut sacrificium pro peccato; expiabitque eum sacerdos a peccato eius.
7 Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat ut sacrificium pro delicto duos
turtures vel duos pullos columbarum Domino: unum in sacrificium pro peccato et
alterum in holocaustum;
8 dabitque eos sacerdoti, qui primum offerens ut sacrificium pro peccato
retorquebit caput eius ad pennulas, ita ut collo haereat et non penitus
abrumpatur;
9 et asperget de sanguine eius parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit,
faciet destillare ad fundamentum eius: sacrificium pro peccato est.
10 Alterum vero adolebit holocaustum, ut fieri solet; expiabitque eum sacerdos a
peccato eius, et dimittetur ei.
11 Quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures aut duos pullos
columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam in sacrificium
pro peccato; non mittet in eam oleum, nec turis aliquid imponet, quia
sacrificium pro peccato est.
12 Tradetque eam sacerdoti, qui, plenum ex
toto pugillum in memoriale hauriens, cremabit in altari super incensis Domini:
sacrificium pro peccato est.
13 Et expiabit eum sacerdos et peccatum eius in uno ex his casibus, et propitius
erit Dominus. Reliquam vero partem sacerdos habebit sicut in oblatione similae
”.
14 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
15 “ Anima, si praevaricans per errorem in his, quae Domino sunt sanctificata,
peccaverit, offeret sacrificium pro delicto arietem immaculatum de gregibus
iuxta aestimationem argenti siclorum pondere sanctuarii in paenitentiam;
16 ipsumque, quod intulit damni, restituet et quintam partem ponet supra tradens
sacerdoti, qui expiabit eum offerens arietem, et dimittetur ei.
17 Anima, si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his, quae Domini lege
prohibentur, et peccati rea portaverit iniquitatem suam,
18 offeret arietem immaculatum de gregibus iuxta aestimationem sacerdoti, qui
expiabit eum ab eo, quod nesciens fecerit, et dimittetur ei:
19 sacrificium pro delicto est, delinquens deliquit in Dominum ”.
20 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
21 “ Anima, quae peccaverit et, contempto Domino, negaverit proximo suo
depositum, quod fidei eius creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit aut
calumniam fecerit,
22 sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit in uno ex omnibus,
in quibus peccare solent homines,
23 si quis sic peccaverit et deliquerit, reddet omnia, quae per rapinam vel
calumniam abstulerit vel deposita retinuerit vel perdita invenerit
24 vel de quibus peierarit, et restituet integra et quintam insuper addet partem
domino, cui damnum intulerat, in die sacrificii pro delicto.
25 Sacrificium pro delicto offeret Domino: arietem immaculatum de grege iuxta
aestimationem;
26 qui expiabit eum coram Domino, et dimittetur illi pro singulis, quae faciendo
peccaverit ”.
6
1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Praecipe Aaron et filiis eius: Haec est lex holocausti: cremabitur in foco
altaris tota nocte usque mane; ignis altaris in eo ardebit.
3 Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis
super verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet
iuxta altare.
4 Porro spoliabitur prioribus vestimentis; indutusque aliis efferet cineres
extra castra in locum mundum.
5 Ignis autem in altari semper ardebit, non exstinguetur, quem nutriet sacerdos
subiciens ligna mane per singulos dies et, imposito holocausto, desuper adolebit
adipes pacificorum.
6 Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.
7 Haec est lex sacrificii similae, quod offerent filii Aaron coram Domino et
coram altare:
8 tollet sacerdos ex eo pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum tus,
quod super similam positum est; adolebitque illud in altari in odorem
suavissimum, memoriale Domino.
9 Reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, et panis absque
fermento comedetur in loco sancto; in atrio tabernaculi conventus comedent
illam.
10 Ideo autem non coquetur fermentata, quia ut partem eorum dedi illam ex
incensis meis: sanctum sanctorum est, sicut sacrificium pro peccato atque pro
delicto;
11 mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum
sempiternum est in generationibus vestris de incensis Domini; omnis, qui
tetigerit illa, sanctificabitur ”.
12 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
13 “ Haec est oblatio Aaron et filiorum eius, quam offerre debent Domino in die
unctionis ipsius: decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno
medium eius mane et medium vespere;
14 quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Afferes eam calidam et
offeres divisam minutatim, sacrificium in odorem suavissimum Domino.
15 Sacerdos unctus, qui patri iure successerit, faciet illud. Legitimum
sempiternum: Domino tota cremabitur;
16 omne enim sacrificium similae sacerdotum igne consumetur, nec quisquam
comedet ex eo ”.
17 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
18 “ Loquere Aaron et filiis eius: Ista est lex sacrificii pro peccato: in loco,
ubi mactatur holocaustum, mactabitur coram Domino: sanctum sanctorum est.
19 Sacerdos, qui offert, comedet illud in loco sancto, in atrio
tabernaculi conventus.
20 Quidquid tetigerit carnes eius, sanctificabitur: si de sanguine illius vestis
fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto;
21 vas autem fictile, in quo coctum est, confringetur; quod si vas aeneum
fuerit, defricabitur et lavabitur aqua.
22 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius, quia
sanctum sanctorum est.
23 Omne autem sacrificium pro peccato, de
cuius sanguine infertur in tabernaculum conventus ad expiandum in sanctuario,
non comedetur, sed comburetur igni.
7
1 Haec quoque est lex sacrificii pro delicto: sanctum sanctorum est,
2 idcirco, ubi immolatur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto; sanguis
eius per gyrum fundetur altaris.
3 Omnemque adipem offeret ex ea, caudam scilicet et adipem, qui operit vitalia,
4 duos renunculos et pinguedinem, quae super eos iuxta ilia est, reticulumque
iecoris, quem iuxta renunculos, auferet;
5 et adolebit ea sacerdos super altare ut incensum Domino: sacrificium pro
delicto est.
6 Omnis masculus de sacerdotali genere in loco
sancto vescetur his carnibus, quia sanctum sanctorum est.
7 Sicut sacrificium pro peccato, ita et sacrificium pro delicto, utriusque
hostiae lex una est; ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
8 Sacerdos, qui offert holocaustum cuiusdam viri, habebit pellem victimae,
9 et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et, quidquid in
frixorio vel in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis, a quo offertur;
10 et omne sacrificium similae sive oleo conspersum sive aridum fuerit, cunctis
filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur.
11 Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino;
12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio, offerent panes absque fermento
conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam ut collyridas olei
admixtione conspersas,
13 panes quoque fermentatos cum hostia pacificorum pro gratiarum actione,
14 ex quibus unus offeretur munus Domino et erit sacerdotis, qui fundet hostiae
sanguinem.
15 Cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
16 Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die;
sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est;
17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
18 Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet
oblatio nec proderit offerenti; quin potius, quaecumque anima tali se edulio
contaminarit, praevaricationis rea erit.
19 Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni;
ceterum carne, qui fuerit mundus, vescetur.
20 Anima polluta, quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est
Domino, peribit de populis suis;
21 et, quae tetigerit immunditiam hominis vel iumenti, sive omnis rei
abominabilis, quae polluere potest, et comederit de huiuscemodi carnibus,
interibit de populis suis ”.
22 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
23 “ Loquere filiis Israel: Adipem bovis et ovis et caprae non comedetis.
24 Adipem cadaveris morticini et eius animalis, quod a bestia laceratum est,
habebitis in usus varios, sed non comedetis.
25 Si quis adipem, qui offertur in incensum Domini, comederit, peribit de populo
suo.
26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de
pecoribus;
27 omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis ”.
28 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
29 “ Loquere filiis Israel: Qui offert victimam pacificorum Domino, afferat
oblationem suam Domino de victima pacificorum.
30 Tenebit manibus incensa Domini, adipem scilicet et pectusculum afferet;
pectusculum, ut elevetur coram Domino.
31 Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit Aaron et
filiorum eius.
32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in munus sacerdotis.
33 Qui de filiis Aaron obtulerit sanguinem et adipem victimae pacificorum, ipse
habebit armum dextrum in portione sua;
34 pectusculum enim elationis et armum donationis tuli a filiis Israel de
hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius, lege perpetua,
ab omni populo Israel ”.
35 Haec est portio Aaron et filiorum eius de incensis Domini die, qua applicavit
eos, ut sacerdotio fungerentur;
36 et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israel die, qua unxit eos,
religione perpetua in generationibus eorum.
37 Ista est lex holocausti et oblationis similae et sacrificii pro peccato atque
delicto et pro consecratione et pacificorum victimis,
38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis Israel,
ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
8
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum et unctionis oleum, vitulum pro
peccato, duos arietes, canistrum cum azymis;
3 et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi conventus ”.
4 Fecit Moyses, ut Dominus imperarat; congregatoque omni coetu ante fores
tabernaculi conventus,
5 ait: “ Iste est sermo, quem iussit Dominus fieri ”.
6 Statimque applicavit Aaron et filios eius. Cumque lavisset eos aqua,
7 vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica
hyacinthina et desuper ephod imposuit,
8 quod astrinxit cingulo ephod firmiter; et imposuit ei pectorale, in quo dedit
Urim et Tummim.
9 Cidari quoque texit caput et super eam contra frontem posuit laminam auream,
diadema sanctum, sicut praeceperat Dominus Moysi.
10 Tulit et unctionis oleum, quo levit habitaculum cum omni supellectili sua et
sanctificavit ea.
11 Cumque de eo aspersisset altare septem vicibus, unxit illud et omnia vasa
eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.
12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum et consecravit;
13 filios quoque eius applicatos vestivit subuculis lineis et cinxit balteo
imposuitque mitras, ut iusserat Dominus Moysi.
14 Adduxit et vitulum pro peccato; cumque super caput eius posuissent Aaron et
filii eius manus suas,
15 immolavit eum; et hauriens Moyses sanguinem tincto digito tetigit cornua
altaris per gyrum et mundavit illud; fuditque reliquum sanguinem ad fundamenta
eius et sanctificavit illud expiando.
16 Adipem autem, qui erat super vitalia, et reticulum iecoris duosque renunculos
cum arvinulis suis adolevit super altare;
17 vitulum cum pelle, carnibus et fimo cremans extra castra, sicut praeceperat
Dominus Moysi.
18 Attulit et arietem in holocaustum, super cuius caput cum imposuissent Aaron
et filii eius manus suas,
19 immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum.
20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius et artus et adipem adolevit
igni;
21 lotis prius intestinis et pedibus, totumque simul arietem adolevit super
altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris, incensum Domino, sicut
praeceperat Dominus Moysi.
22 Attulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum; posueruntque super
caput illius Aaron et filii eius manus suas.
23 Quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine tetigit extremum auriculae
dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae, similiter et pedis.
24 Applicavit et filios Aaron; cumque de sanguine arietis immolati tetigisset
extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri,
reliquum fudit super altare per circuitum.
25 Tulitque adipem et caudam omnemque pinguedinem, quae operit intestina
reticulumque iecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro.
26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque
fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum
dextrum,
27 tradens simul omnia super manus Aaron et filiorum eius. Qui, postquam
levaverunt ea coram Domino,
28 rursum suscepta de manibus eorum adolevit in altari super holocausto, eo quod
illa essent consecrationis oblatio, in odorem suavitatis: incensum erat Domino.
29 Tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in
partem suam, sicut praeceperat Dominus Moysi.
30 Assumensque de unguento et sanguine, qui erat in altari, aspersit super Aaron
et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum.
31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: “ Coquite
carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis
edite, qui positi sunt in canistro, sicut mihi praeceptum est: "Aaron et filii
eius comedent eos;
32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet".
33 De ostio quoque tabernaculi conventus non exibitis septem diebus usque ad
diem, quo complebitur tempus consecrationis vestrae; septem enim diebus finitur
consecratio.
34 Sicut et impraesentiarum factum est, praecepit Dominus, ut fieret in
expiationem eorum.
35 Die ac nocte manebitis in ostio tabernaculi conventus observantes
observationem Domini, ne moriamini: sic enim mihi praeceptum est ”.
36 Feceruntque Aaron et filii eius cuncta, quae locutus est Dominus per manum
Moysi.
9
1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu
Israel dixitque ad Aaron:
2 “ Tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum, utrumque
immaculatum, et affer illos coram Domino.
3 Et ad filios Israel loqueris: "Tollite hircum pro peccato et vitulum atque
agnum anniculos et sine macula in holocaustum,
4 bovem et arietem pro pacificis, et immolate eos coram Domino, et sacrificium
similae oleo conspersae: hodie enim Dominus apparebit vobis" ”.
5 Tulerunt ergo cuncta, quae iusserat Moyses, ad ostium tabernaculi conventus;
ubi, cum omnis coetus accessisset et staret coram Domino,
6 ait Moyses: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit
vobis gloria eius ”.
7 Dixit et ad Aaron: “ Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer
holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut
praecepit Dominus ”.
8 Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo,
9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui; in quo tinguens digitum tetigit
cornua altaris et fudit residuum ad basim eius.
10 Adipemque et renunculos ac reticulum iecoris, quae sunt de sacrificio pro
peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
11 Carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni.
12 Immolavit et holocausti victimam; obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius,
quem fudit per altaris circuitum.
13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite ei obtulerunt, quae omnia
super altare cremavit igni;
14 lavit quoque aqua intestina cruraque et adolevit super holocausto in altari.
15 Et applicavit oblationem populi sumensque hircum pro peccato populi mactavit
et obtulit in expiationem sicut priorem;
16 fecit quoque holocaustum secundum ritum
17 et addens sacrificium similae implevit manum ex illa et adolevit super altare
praeter holocaustum matutinum.
18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi; obtuleruntque ei
filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitu.
19 Adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et
reticulum iecoris
20 posuerunt super pectora; cumque cremati essent adipes in altari,
21 pectora eorum et armos dextros Aaron elevavit coram Domino, sicut praeceperat
Moyses.
22 Et elevans Aaron manus ad populum benedixit eis. Sicque, completis hostiis
pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit.
23 Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi
benedixerunt populo. Apparuitque gloria
Domini omni populo;
24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes, qui erant
super altare. Quod cum vidissent turbae, exultaverunt ruentes in facies suas.
10
1 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis, posue runt ignem et incensum
desuper offerentes coram Domino ignem alienum, qui eis praeceptus non erat.
2 Egressusque ignis a Domino devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
3 Dixitque Moyses ad Aaron: “ Hoc est, quod locutus est Dominus: "Sanctificabor
in his, qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor" ”.
Quod audiens tacuit Aaron.
4 Vocatis autem Moyses Misael et Elisaphan filiis Oziel patrui Aaron, ait ad
eos: “ Ite et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra
castra ”.
5 Confestimque pergentes tulerunt eos, sicut iacebant vestitos subuculis suis,
foras, ut sibi fuerat imperatum.
6 Locutus est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius: “ Comas
vestras nolite excutere et vestimenta nolite scindere, ne moriamini, et super
omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri,
omnis domus Israel, plangant incendium, quod Dominus suscitavit.
7 Vos autem non egredimini fores tabernaculi conventus, alioquin peribitis;
oleum quippe unctionis Domini est super vos ”. Qui fecerunt omnia iuxta
praeceptum Moysi.
8 Dixit quoque Dominus ad Aaron:
9 “ Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando
intratis tabernaculum conventus, ne moriamini praeceptum est sempiternum in
generationes vestras
10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter
pollutum et mundum,
11 doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quae locutus est Dominus ad eos
per manum Moysi ”.
12 Locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius, qui
residui erant: “ Tollite oblationem similae, quae remansit de incensis Domini,
et comedite illam absque fermento iuxta altare, quia sanctum sanctorum est.
13 Comedetis autem in loco sancto, quia data est tibi et filiis tuis de incensis
Domini, sicut praeceptum est mihi.
14 Pectusculum quoque elationis et armum donationis edetis in loco mundissimo,
tu et filii tui ac filiae tuae tecum; tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de
hostiis pacificis filiorum Israel.
15 Armum et pectus cum incensis adipum afferent ad elationem coram Domino, et
pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua, sicut praecepit Dominus ”.
16 De hirco autem pro peccato cum quaereret Moyses, exustum repperit; iratusque
contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait:
17 “ Cur non comedistis sacrificium pro peccato in loco sancto? Quod sanctum
sanctorum est, et datum vobis, ut portetis iniquitatem coetus in expiationem
eorum in conspectu Domini;
18 praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, comedere eam
debuistis in sanctuario, sicut praeceptum est mihi ”.
19 Respondit Aaron: “ Oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum eorum
coram Domino; mihi autem accidit, quod vides. Quomodo potui comedere eam et
placere Domino? ”.
20 Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.
11
1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 “ Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis
animantibus terrae.
3 Omne, quod habet plene divisam ungulam et ruminat in pecoribus, comedetis.
4 Haec autem non comedetis ex ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum,
quia ruminat quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda reputabis;
5 hyracem, qui ruminat ungulamque non dividit, immundus est;
6 leporem quoque, nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit;
7 et suem, qui, cum ungulam plene dividat, non ruminat.
8 Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda sunt
vobis.
9 Haec sunt, quae gignuntur in aquis et vesci licitum est: omne, quod habet
pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et torrentibus, comedetis.
10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet
aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis
11 et execrandum erit; carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis.
12 Cuncta, quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt vobis.
13 Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis:
aquilam et grypem et haliaeetum,
14 milvum ac vulturem iuxta genus suum
15 et omne corvini generis,
16 struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum,
17 bubonem et mergulum et ibin,
18 cycnum et nyctocoracem et porphyrionem,
19 erodionem et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem.
20 Omne de volucribus, quod reptat super quattuor pedes, abominabile erit vobis.
21 Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro
crura, per quae salit super terram,
22 comedere debetis; ut est bruchus in genere suo et attacus atque ophiomachus
ac locusta, singula iuxta genus suum.
23 Quidquid autem ex volucribus reptantibus quattuor tantum habet pedes,
execrabile erit vobis.
24 Et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur et erit immundus usque ad
vesperum.
25 Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta
sua et immundus erit usque ad solis occasum.
26 Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat,
immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur.
27 Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt
quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad
vesperum.
28 Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus
erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis.
29 Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra: mustela
et mus et lacerta iuxta genus suum,
30 mygale et testudo et stellio et talpa et chamaeleon:
31 omnia haec immunda sunt.
Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum;
32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas
ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus;
tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda.
33 Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro ceciderit, polluetur et
frangendum est.
34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua, immundus
erit; et omne liquens, quod bibitur de tali vase, immundum erit.
35 Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit;
sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis.
36 Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui vero
morticinum eorum tetigerit, polluetur.
37 Si ceciderint super sementem, non polluent eam;
38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta
fuerit, immunda erit vobis.
39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius
tetigerit, immundus erit usque ad vesperum;
40 et, qui comederit ex eo quippiam sive portaverit cadaver eius, lavabit
vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum.
41 Omne, quod reptat super terram, abominabile erit nec assumetur in cibum.
42 Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes
sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
43 Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quidquam eorum, ne immundi
sitis.
44 Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et
ego sanctus sum. Ne polluatis animas
vestras in omni reptili, quod movetur super terram.
45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum:
sancti eritis, quia et ego sanctus sum.
46 Ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae movetur in
aqua et reptat in terra,
47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid
respuere debeatis ”.
12
1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Mulier, si, suscepto semine,
pepererit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis
menstruae,
3 et die octavo circumcidetur infantulus;
4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae; omne
sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies
purificationis eius.
5 Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum
fluxus menstrui, et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis
suae.
6 Cumque expleti fuerint dies purificationis suae pro filio sive pro filia,
deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro
peccato ad ostium tabernaculi conventus et tradet sacerdoti.
7 Qui offeret illa coram Domino et expiabit eam; et sic mundabitur a profluvio
sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam.
8 Quod si non invenerit manus eius, nec potuerit offerre agnum, sumet duos
turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum et alterum pro peccato;
expiabitque eam sacerdos, et sic mundabitur ”.
13
1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 “ Homo, in cuius carne et cute ortus fuerit tumor sive pustula aut quasi
lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum
quemlibet filiorum eius sacerdotum.
3 Qui cum viderit plagam in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque
speciem plagae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae est; quod cum
viderit sacerdos, eum immundum esse decernet.
4 Sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua, et pili
coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus.
5 Et considerabit eum die septimo: et, siquidem plaga ultra non creverit nec
transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.
6 Et die septimo contemplabitur eum iterum: si obscurior fuerit plaga et non
creverit in cute, eum mundum esse decernet, quia scabies est. Lavabitque homo
vestimenta sua et mundus erit.
7 Quod si, postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae, iterum scabies
creverit, adducetur ad eum;
8 et, si viderit ita esse, immunditiae condemnabitur: est lepra.
9 Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
10 et videbit eum. Cumque tumor albus in cute fuerit et capillorum mutaverit
aspectum in album, caro quoque viva creverit in tumore,
11 lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum
sacerdos et non recludet, quia perspicue immunditia est.
12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem cutem a
capite usque ad pedes, quidquid sub aspectu oculorum cadit,
13 considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit, eo quod omnis
in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
14 Quando vero caro vivens in eo apparuerit, immundus erit.
15 Quod cum sacerdos viderit, inter immundos reputabit; caro enim viva immunda
est: lepra est.
16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, veniet ad sacerdotem,
17 qui cum hoc consideraverit, eum mundum esse decernet.
18 Caro et cutis, in qua ulcus natum est et sanatum,
19 et in loco ulceris tumor apparuerit albus sive macula subrufa, ostendet se
homo sacerdoti.
20 Qui cum viderit locum maculae humiliorem carne reliqua et pilos versos in
candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere.
21 Quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non
est humilior, recludet eum septem diebus.
22 Et, siquidem creverit, adiudicabit eum leprae;
23 sin autem steterit in loco suo macula nec creverit, ulceris est cicatrix, et
sacerdos eum mundum esse decernet.
24 Vel si alicuius cutem ignis exusserit, et locus exustionis subrufam sive
albam habuerit maculam,
25 considerabit eam sacerdos; et ecce pilus versus est in alborem, et locus eius
reliqua cute humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta
est.
26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne
reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus.
27 Et die septimo contemplabitur eum; si creverit in cute macula, contaminabit
eum: plaga est leprae;
28 sin autem in loco suo macula steterit non satis clara, tumor combustionis
est, et idcirco mundabit eum, quia cicatrix est combusturae.
29 Vir sive mulier, in cuius capite vel barba germinarit plaga, videbit eam
sacerdos.
30 Et, siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus
solitoque subtilior, contaminabit eos, quia scabies est, lepra capitis vel
barbae.
31 Sin autem viderit plagam scabiei aequalem vicinae carni nec capillum nigrum
in ea, recludet eos septem diebus.
32 Et die septimo intuebitur plagam: si non creverit scabies, nec capillus
flavus fuerit in ea, et locus plagae carni reliquae aequalis,
33 radetur homo absque loco maculae, et includet eum sacerdos septem diebus
aliis.
34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne
reliqua, mundabit eum sacerdos; lotisque vestibus mundus erit.
35 Sin autem post emundationem rursus creverit scabies in cute,
36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus, quia
aperte immundus est.
37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem esse
sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum.
38 Vir et mulier, in cuius cute
maculae, maculae albae apparuerint,
39 intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute,
sciat impetiginem ortam esse in cute; mundus est.
40 Vir, de cuius capite capilli fluunt, calvus ac mundus est;
41 et, si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
42 Sin autem in calvitio sive in recalvatione plaga alba vel subrufa
fuerit exorta, lepra est capitis.
43 Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus secundum aspectum leprae
cutis carnis.
44 Vir maculatus est lepra, et sacerdos omnino decernet eum esse immundum; plaga
est in capite eius.
45 Leprosus hac plaga percussus habebit vestimenta dissuta, comam capitis
excussam, barbam contectam; clamabit: "Immundus! Immundus!".
46 Omni tempore, quo leprosus est immundus, immundus est et solus habitabit
extra castra.
47 Si in veste lanea sive linea lepra fuerit,
48 in stamine sive subtemine lineo vel laneo aut in pelle vel quolibet ex pelle
confecto,
49 si macula pallida aut rufa fuerit, lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti.
50 Qui considerabit macula infectum et recludet septem diebus;
51 et die septimo rursus aspiciens, si crevisse deprehenderit, lepra maligna
est; pollutum iudicabit vestimentum et omne, in quo fuerit inventa,
52 et idcirco comburetur flammis.
53 Quod si eam viderit non crevisse,
54 praecipiet, et lavabunt id, in quo plaga est; recludetque illud septem diebus
aliis.
55 Et cum viderit post lavationem faciem quidem pristinam non mutatam, nec tamen
crevisse plagam, immunda est res, et igne combures eam, eo quod infusa sit plaga
in superficie rei vel in parte aversa.
56 Sin autem obscurior fuerit locus plagae, postquam res est lota, sacerdos
abrumpet eum et a solido dividet.
57 Quod si macula ultra apparuerit in his rebus, quae prius immaculata erant,
lepra volatilis et vaga, igne combures illas.
58 Quas vero laveris et a quibus cessaverit plaga, illas lavabis secundo, et
mundae erunt.
59 Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis atque subteminis,
omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat vel contaminari ”.
14
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Hic est ri tus leprosi, quando mundandus est: adducetur ad sacerdotem,
3 qui egressus e castris, cum invenerit lepram esse sanatam,
4 praecipiet, ut sumant pro eo, qui purificatur, duas aves vivas, mundas et
lignum cedrinum vermiculumque et hyssopum.
5 Et unam ex avibus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes.
6 Aliam autem vivam cum ligno cedrino et cocco et hyssopo tinguet in sanguine
avis super aquas viventes immolatae,
7 quo asperget illum, qui a lepra mundandus est, septies, ut iure purgetur; et
dimittet avem vivam, ut in agrum avolet.
8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur
aqua; purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra
tabernaculum suum septem diebus.
9 Et die septimo radet capillos capitis barbamque et supercilia ac totius
corporis pilos et lavabit vestimenta carnemque suam aqua, et mundus erit.
10 Die octavo assumet duos agnos immaculatos et ovem anniculam absque macula et
tres decimas ephi similae in sacrificium, quae conspersa sit oleo, et log olei.
11 Cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino
in ostio tabernaculi conventus,
12 tollet agnum unum et offeret eum in sacrificium pro delicto, oleique log et,
elevatis ante Dominum omnibus,
13 immolabit agnum, ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum, id est
in loco sancto. Sicut enim pro peccato ita
et pro delicto ad sacerdotem pertinet sacrificium: sanctum sanctorum est.
14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiae pro delicto ponet super extremum
auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus dextrae et pedis;
15 et de olei log mittet in manum suam sinistram
16 tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies coram Domino.
17 Quod autem reliquum est olei in laeva manu, fundet super extremum auriculae
dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri et super
sanguinem sacrificii pro delicto
18 et super caput eius, qui mundatur; expiabitque eum coram Domino
19 et faciet sacrificium pro peccato. Tunc immolabit holocaustum
20 et ponet illud in altari cum sacrificio similae, et homo rite mundabitur.
21 Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire, quae dicta sunt,
assumet agnum pro delicto ad elationem, ut expiet eum sacerdos, decimamque
partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei log
22 duosque turtures sive duos pullos columbae, quos manus eius invenire poterit,
unum pro peccato et alterum in holocaustum.
23 Offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi
conventus coram Domino.
24 Qui suscipiens agnum pro delicto et log olei levabit simul coram Domino;
25 immolatoque agno pro delicto, de sanguine eius ponet super extremum auriculae
dextrae illius, qui mundatur, et super pollices manus eius ac pedis dextri;
26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram.
27 In quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies coram Domino;
28 tangetque extremum auriculae dextrae illius, qui mundatur, et pollices manus
ac pedis dextri super locum sanguinis, qui effusus est pro delicto.
29 Reliquam autem partem olei, quae est in sinistra manu, mittet super caput
hominis, qui purificatur, in expiationem eius coram Domino;
30 et turtures sive pullos columbae, quos manus illius invenerit, offeret,
31 unum pro delicto et alterum in holocaustum cum sacrificio similae, et sic
expiabit eum sacerdos coram Domino.
32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui
”.
33 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
34 “ Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem,
si fuerit plaga leprae in aedibus terrae possessionis vestrae,
35 ibit, cuius est domus, nuntians sacerdoti et dicet: "Quasi plaga videtur mihi
esse in domo mea".
36 At ille praecipiet, ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam,
et videat plagam, ne immunda fiant omnia, quae in domo sunt. Intrabitque postea,
ut consideret domum;
37 et, cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore
deformes et humiliores superficie reliqua,
38 egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus.
39 Reversusque die septimo considerabit eam; si invenerit crevisse plagam,
40 iubebit erui lapides, in quibus plaga est, et proici eos extra civitatem in
loco immundo;
41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae
extra urbem in locum immundum
42 lapidesque alios reponi pro his, qui ablati fuerint, et luto alio liniri
domum.
43 Sin autem plaga rursum effloruerit in domo, postquam eruti sunt lapides et
pulvis erasus et alia terra lita,
44 et ingressus sacerdos viderit crevisse plagam in domo: lepra est maligna et
domus immunda.
45 Quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem domus
proicient extra oppidum in loco immundo.
46 Qui intraverit domum, quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum;
47 et, qui dormierit in ea vel comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.
48 Quod si introiens sacerdos viderit plagam non crevisse in domo, postquam
denuo lita est, mundam eam esse decernet, reddita sanitate.
49 Et in purificationem eius sumet duas aves lignumque cedrinum et vermiculum
atque hyssopum
50 et, immolata una avi in vase fictili super aquas vivas,
51 tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et avem vivam et intinguet omnia
in sanguine avis immolatae atque in aquis viventibus et asperget domum septies;
52 purificabitque eam tam in sanguine avis quam in aquis viventibus et in avi
viva lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo;
53 cumque dimiserit avem avolare extra urbem in agrum libere, expiabit domum, et
erit munda.
54 Ista est lex omnis leprae et scabiei,
55 leprae vestium et domorum,
56 tumoris et pustulae et lucentis maculae,
57 ut possit sciri quo tempore immundum quid vel mundum sit ”.
15
1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 “ Loquimini filiis Israel et dicite eis: Vir, si patitur fluxum seminis,
immundus erit.
3 Et tunc iudicabitur huic vitio subiacere: sive emiserit caro eius fluxum suum
vel occluserit se a fluxu.
4 Omne stratum, in quo iacuerit, immundum erit, et ubicumque sederit.
5 Si quis hominum tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus
aqua immundus erit usque ad vesperum.
6 Si sederit, ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua
immundus erit usque ad vesperum.
7 Qui tetigerit carnem eius, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus
erit usque ad vesperum.
8 Si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum, qui mundus est, hic lavabit
vestem suam et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.
9 Sagma, super quo sederit, immundum erit;
10 et quicumque tetigerit omne, quod sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur,
pollutus erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestem
suam et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.
11 Omnis, quem tetigerit, qui fluxum patitur, non lotis ante manibus, lavabit
vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.
12 Vas fictile, quod tetigerit, confringetur; vas
autem ligneum lavabitur aqua.
13 Si sanatus fuerit, qui huiuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies
ad emundationem sui et, lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus, erit
mundus.
14 Die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in
conspectu Domini ad ostium tabernaculi conventus dabitque eos sacerdoti.
15 Qui faciet unum in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum;
expiabitque eum coram Domino et emundabitur a fluxu seminis sui.
16 Vir, de quo egreditur semen, lavabit aqua omne corpus suum et immundus erit
usque ad vesperum.
17 Vestem et pellem, super quam fuerit semen effusum, lavabitur aqua et immunda
erit usque ad vesperum.
18 Si cum muliere coierit vir, lavabunt se aqua et immundi erunt usque ad
vesperum.
19 Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus
separabitur. Omnis, qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum;
20 et in quo iacuerit vel sederit diebus separationis suae, polluetur.
21 Qui tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus
erit usque ad vesperum.
22 Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua
et ipse lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum.
23 Et quicumque tetigerit omne, quod fuerit super lectum vel supellectilem, in
qua illa sederit, immundus erit usque ad vesperum.
24 Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem
diebus, et omne stratum, in quo dormierit, polluetur.
25 Mulier, quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali
vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu huic subiacet
passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo.
26 Omne stratum, in quo dormierit, et vas, in quo sederit, pollutum erit.
27 Quicumque tetigerit ea, polluetur; lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua
immundus erit usque ad vesperum.
28 Si steterit sanguis et fluere cessarit, numerabit septem dies et deinde munda
erit.
29 Et octavo die assumet pro se duos turtures vel duos pullos columbae
afferetque sacerdoti ad ostium tabernaculi conventus.
30 Qui unum faciet in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum;
expiabitque eam coram Domino a fluxu immunditiae eius.
31 Docebitis ergo filios Israel, ut caveant immunditiam, ne moriantur in
sordibus suis, cum polluerint habitaculum meum, quod est inter eos.
32 Ista est lex eius, qui patitur fluxum seminis et de quo egreditur semen et
polluitur,
33 et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine, et
hominis, qui dormierit cum immunda ”.
16
1 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duum filiorum Aaron, quando
appropinquantes in conspectum Domini interfecti sunt,
2 et praecepit ei dicens: “ Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore
ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, quo tegitur
arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super propitiatorium;
3 sed hoc modo ingrediatur: vitulum offeret pro peccato et arietem in
holocaustum;
4 subucula linea sancta vestietur, feminalibus lineis verecunda celabit,
accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti. Haec enim vestimenta sunt
sancta, quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
5 Suscipietque a coetu filiorum Israel duos hircos in sacrificium pro peccato et
unum arietem in holocaustum.
6 Cumque obtulerit vitulum in sacrificium suum pro peccato et expiaverit se et
domum suam,
7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi conventus,
8 mittens super utrumque sortem, unam Domino et alteram Azazel.
9 Cuius sors exierit Domino, offeret illum pro peccato;
10 cuius autem in Azazel, statuet eum vivum coram Domino in expiationem, ut
emittat illum ad Azazel in solitudinem.
11 Afferet ergo Aaron vitulum pro peccato et expians se et domum suam immolabit
eum;
12 assumptoque turibulo, quod de prunis altaris coram Domino impleverit, et
hauriens manu compositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta,
13 ut, positis super ignem aromatibus coram Domino, nebula eorum et vapor
operiat propitiatorium, quod est super testimonium, et non moriatur.
14 Tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra frontem
propitiatorii.
15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem eius intra
velum, sicut praeceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione
propitiatorii
16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel et a praevaricationibus
eorum cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet tabernaculo conventus, quod
fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum.
17 Nullus hominum sit in tabernaculo conventus, quando pontifex ingreditur
sanctuarium, ut expiet se et domum suam et universam congregationem Israel,
donec egrediatur.
18 Cum autem exierit ad altare, quod coram Domino est, expiabit illud et sumptum
sanguinem vituli atque hirci fundet super cornua eius per gyrum;
19 aspergensque de sanguine digito septies mundabit sanctificabitque illud ab
immunditiis filiorum Israel.
20 Et postquam compleverit expiationem sanctuarii et tabernaculi conventus et
altaris, tunc afferat hircum viventem;
21 et, posita utraque manu super caput eius, confiteatur Aaron super eum omnes
iniquitates filiorum Israel et universa delicta atque peccata eorum; quae ponens
super caput eius emittet illum per hominem paratum in desertum.
22 Cumque portaverit hircus super se omnes iniquitates eorum in terram
solitariam et dimissus fuerit in desertum,
23 ingredietur Aaron in tabernaculum conventus; et, depositis vestibus lineis,
quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi,
24 lavabit carnem suam aqua in loco sancto indueturque vestimentis suis. Et
postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis, expiabit se et populum;
25 et adipem sacrificii pro peccato adolebit super altare.
26 Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium ad Azazel, lavabit
vestimenta sua et corpus aqua et postea ingredietur in castra.
27 Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis
illatus est, ut in sanctuario expiatio compleretur, asportabunt foras castra et
comburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum;
28 et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua et postea
ingredietur in castra.
29 Eritque hoc vobis legitimum sempiternum: mense septimo, decima die
mensis affligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive
advena, qui peregrinatur inter vos.
30 In hac die expiatio erit vestri atque mundatio; ab omnibus peccatis vestris
coram Domino mundabimini.
31 Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras religione
perpetua.
32 Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius initiatae manus, ut
sacerdotio fungatur pro patre suo; indueturque vestimentis lineis, vestibus
sanctis,
33 et expiabit sanctuarium sanctissimum et tabernaculum conventus atque altare,
sacerdotes quoque et universum populum congregationis.
34 Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis
peccatis eorum semel in anno ”.
Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
17
1 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israel et dices ad eos: Iste
est sermo, quem mandavit Dominus dicens:
3 Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem sive capram in
castris vel extra castra
4 et non attulerit ad ostium tabernaculi conventus in oblationem Domino coram
habitaculo Domini, sanguinis reus erit; sanguinem fudit et peribit de medio
populi sui.
5 Ideo offerre debent sacerdoti filii Israel hostias suas, quas occidunt in
agro, ut afferant Domino ante ostium tabernaculi conventus et immolent eas
hostias pacificas Domino.
6 Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi
conventus et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino;
7 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, cum quibus fornicati
sunt: legitimum sempiternum erit hoc illis et posteris eorum ”.
8 Et ad ipsos dices: “ Homo de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur apud
vos, qui obtulerit holocaustum sive sacrificium
9 et ad ostium tabernaculi conventus non adduxerit victimam, ut offeratur
Domino, interibit de populo suo.
10 Homo quilibet de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur inter eos, si
comederit sanguinem, confirmabo faciem meam contra talem animam et disperdam eam
de populo suo.
11 Quia anima carnis in sanguine est, et ego dedi illum vobis, ut super altare
in eo expietis pro animabus vestris, quia sanguis ipse per animam expiat.
12 Idcirco dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec
ex advenis, qui peregrinantur inter vos.
13 Homo quicumque de filiis Israel et de advenis, qui peregrinantur apud vos, si
venatione ceperit feram vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem
eius et operiat illum terra.
14 Anima enim omnis carnis, sanguis est anima eius, unde dixi filiis Israel:
Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima omnis carnis sanguis eius
est; et, quicumque comederit illum, interibit.
15 Anima, quae comederit morticinum vel captum a bestia, tam de indigenis quam
de advenis, lavabit vestes suas et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque
ad vesperum; et hoc ordine mundus fiet.
16 Quod si non laverit vestimenta sua nec corpus, portabit iniquitatem suam ”.
18
1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester.
3 Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta
morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in
legitimis eorum ambulabitis.
4 Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego
Dominus Deus vester.
5 Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego
Dominus.
6 Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius.
Ego Dominus.
7 Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua
est, non revelabis turpitudinem eius.
8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui
est.
9 Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita
est, non revelabis.
10 Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia
turpitudo tua est.
11 Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror
tua, non revelabis.
12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui.
13 Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae.
14 Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem
eius, quae tibi affinitate coniungitur.
15 Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec
discooperies ignominiam eius.
16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui
est.
17 Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et
filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius
sunt: nefas est.
18 Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem
eius, adhuc illa vivente.
19 Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem
eius.
20 Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.
21 De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei
tui. Ego Dominus.
22 Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.
23 Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet
iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.
24 Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas
ego eiciam ante conspectum vestrum
25 et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit
habitatores suos.
26 Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex
omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud
vos.
27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos,
et polluerunt eam.
28 Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit
gentem, quae fuit ante vos.
29 Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de
medio populi sui.
30 Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi,
qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester ”.
19
1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere ad omnem coetum filiorum Israel et dices ad eos: Sancti estote, quia
sanctus sum ego, Dominus Deus vester.
3 Unusquisque matrem et patrem suum timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus
Deus vester.
4 Nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus
vester.
5 Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, immolabitis eam ita ut sit vobis
placabilis.
6 Eo die, quo fuerit immolata, comedetur et die altero; quidquid autem residuum
fuerit in diem tertium, igne comburetur.
7 Si quid post biduum comestum fuerit, profanum erit neque acceptabile.
8 Qui manducaverit illud, portabit iniquitatem suam, quia sanctum Domini
polluit, et peribit anima illa de populo suo.
9 Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec
remanentes spicas colliges.
10 Neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et
peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.
11 Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.
12 Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
13 Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces
mercennarii apud te usque mane.
14 Non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum; sed timebis Deum
tuum. Ego Dominus.
15 Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis
nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo.
16 Non eris criminator et susurro in populo tuo. Non stabis contra sanguinem
proximi tui. Ego Dominus.
17 Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; argue eum, ne habeas super illo
peccatum.
18 Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut
teipsum. Ego Dominus.
19 Leges meas custodite.
Iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non
seres diverso semine. Veste, quae ex duobus texta est, non indueris.
20 Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quae sit ancilla destinata viro
et tamen pretio non redempta nec libertate donata, vapulabunt ambo et non
morientur, quia non fuit libera.
21 Et in sacrificium suum pro delicto offeret Domino ad ostium tabernaculi
conventus arietem;
22 expiabitque eum sacerdos ariete a peccato eius coram Domino, et dimittetur ei
peccatum, quod peccavit.
23 Quando ingressi fueritis terram et plantaveritis omnimoda ligna pomifera, non
auferetis praeputia eorum, id est poma, quae germinant; tribus annis erunt vobis
immunda ut praeputia, nec edetis ex eis.
24 Quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino.
25 Quinto autem anno comedetis fructus eorum, ut augeatur vobis proventus eorum.
Ego Dominus Deus vester.
26 Non comedetis cum sanguine.
Non augurabimini nec observabitis omina.
27 Neque in rotundum attondebitis marginem comae nec truncabis barbam.
28 Et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas in cute
incidetis vobis. Ego Dominus.
29 Ne polluas et prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur
piaculo.
30 Sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus.
31 Non declinetis ad pythones nec ab hariolis aliquid sciscitemini, ut
polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester.
32 Coram cano capite consurge et honora personam senis; et time Deum tuum. Ego
Dominus.
33 Si habitaverit tecum advena in terra vestra, non opprimetis eum;
34 sed sit inter vos quasi indigena, et diliges eum sicut teipsum: fuistis enim
et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester.
35 Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura.
36 Statera iusta, aequa pondera, iustum ephi aequumque hin sint vobis. Ego
Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti.
37 Custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea. Ego Dominus
”.
20
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Haec lo queris filiis Israel: Homo de filiis Israel et de advenis, qui
habitant in Israel, si dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur:
populus terrae lapidabit eum.
3 Et ego ponam faciem meam contra illum; succidamque eum de medio populi sui, eo
quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac
polluerit nomen sanctum meum.
4 Quod si clauserit populus terrae oculos suos, ne videat hominem illum, qui
dederit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere,
5 ponam ego faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et
ipsum et omnes, qui consenserunt ei, ut fornicarentur cum Moloch, de medio
populi sui.
6 Anima, quae declinaverit ad pythones et hariolos et fornicata fuerit cum eis,
ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui.
7 Sanctificamini et estote sancti, quia ego Dominus Deus vester.
8 Custodite praecepta mea et facite ea. Ego Dominus, qui sanctifico vos.
9 Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur; qui patri matrique
maledixit, sanguis eius sit super eum.
10 Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum
coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera.
11 Qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui, morte
moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos.
12 Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt:
sanguis eorum sit super eos.
13 Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte
moriantur: sit sanguis eorum super eos.
14 Qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius, scelus operatus est: vivus
ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri.
15 Qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur; pecus quoque occidite.
16 Mulier, quae succubuerit cuilibet iumento, simul interficies illam cum eo,
morte moriantur: sanguis eorum sit super eos.
17 Qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et
viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefaria res
est; occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem sororis suae
revelaverit, portabit iniquitatem suam.
18 Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius
fontem eius nudavit, ipsaque aperuit fontem sanguinis sui interficientur ambo
de medio populi sui.
19 Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies; qui hoc fecerit,
ignominiam carnis suae nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam.
20 Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam
cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur.
21 Qui duxerit uxorem fratris sui, immunditia est, turpitudinem fratris sui
revelavit: absque liberis erunt.
22 Custodite omnes leges meas atque omnia iudicia et facite ea, ne et vos evomat
terra, quam intraturi estis et habitaturi.
23 Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos.
Omnia enim haec fecerunt, et abominatus sum eas
24 locutusque sum vobis: Vos possidebitis terram eorum, et ego dabo eam vobis in
hereditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui
separavi vos a ceteris populis.
25 Separate ergo et vos iumentum mundum ab immundo et avem immundam a munda, ne
polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis, quae moventur in
terra, et quae vobis separavi tamquam immunda.
26 Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus et separavi vos a ceteris
populis, ut essetis mei.
27 Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte
moriantur; lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos ”.
21
1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: “ Loquere ad sacer dotes filios Aaron et dices
eis: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
2 nisi tantum in consanguineis propinquis, id est super matre et patre et filio
ac filia, fratre quoque
3 et sorore virgine propinqua, quae non est nupta viro; in ipsa contaminabitur.
4 Non contaminabitur ut maritus in cognatis suis, ne profanetur.
5 Non radent caput nec barbam neque in carne sua facient incisuras.
6 Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem
Dei sui offerunt et ideo sancti erunt.
7 Scortum et oppressam non ducent uxorem nec eam, quae repudiata est a marito,
quia consecratus est Deo suo.
8 Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia
ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos.
9 Sacerdotis filia, si profanaverit se stupro, profanat nomen patris sui;
flammis exuretur.
10 Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis
oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis
vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta non scindet
11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino; super patre quoque suo et matre
non contaminabitur.
12 Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus
est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus.
13 Virginem ducet uxorem;
14 viduam et repudiatam et oppressam atque meretricem non accipiet, sed virginem
de cognatis suis ducet uxorem.
15 Ne profanet stirpem suam inter cognatos suos, quia ego Dominus, qui
sanctifico eum ”.
16 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
17 “ Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo in generationibus suis, qui habuerit
maculam, non accedet, ut offerat panem Dei sui;
18 quia quicumque habuerit maculam, non accedet: si caecus fuerit vel claudus,
si mutilo naso vel deformis,
19 si fracto pede vel manu,
20 si gibbus, si pusillus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si
impetiginem in corpore vel contritos testiculos.
21 Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre
incensa Domini nec panem Dei sui.
22 Vescetur tamen pane Dei sui de sanctissimis et de sanctis.
23 Sed ad velum non ingrediatur nec accedat ad altare, quia maculam habet et
contaminare non debet sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui sanctifico ea ”.
24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel.
22
1 Locutus quoque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his, quae consecrata sunt
filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctum meum, quae ipsi offerunt mihi.
Ego Dominus.
3 Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui accesserit de omni stirpe
vestra ad sancta, quae consecraverunt filii Israel Domino, in immunditia sua,
peribit coram me. Ego Dominus.
4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus aut patiens fluxum, non vescetur de
his, quae sanctificata sunt, donec sanetur. Qui tetigerit omne, quod immundum
est ex mor tuo, vel vir, ex quo egreditur semen,
5 et qui tangit reptile, quo polluitur, vel hominem, quo polluitur qualibet
immunditia illius,
6 immundus erit usque ad vesperum et non vescetur his, quae sanctificata sunt;
sed cum laverit carnem suam aqua,
7 et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius
est.
8 Morticinum et dilaceratum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego
Dominus.
9 Custodient praeceptum meum, ut non habeant super illo peccatum et propterea
moriantur, cum polluerint illud; ego Dominus, qui sanctifico eos.
10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis et
mercennarius non vescentur ex eis.
11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, hi comedent
ex eis.
12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de muneribus, quae
sanctificata sunt, non vescetur;
13 sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum
patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibo patris sui. Omnis alienigena
comedendi ex eo non habet potestatem.
14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo,
quod comedit, et dabit sacerdoti sanctificatum.
15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quae tamquam munus offerunt
Domino,
16 ne inducant super eos iniquitatem delicti, cum illi sanctificata sua
comederint. Ego Dominus, qui sanctifico ”.
17 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
18 “ Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel dicesque ad eos:
Homo de domo Israel et de advenis, qui habitant apud vos, qui obtulerit
oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit
in holocaustum Domino,
19 in beneplacitum pro vobis offeratur masculus immaculatus ex bobus et ex
ovibus et ex capris;
20 si maculam habuerit, non offeretis, quia non erit vobis acceptabile.
21 Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens vel sponte
offerens tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut acceptabile sit;
omnis macula non erit in eo.
22 Si caecum fuerit, si fractum, si mutilum, si verrucam habens aut scabiem vel
impetiginem, non offeretis ea Domino nec in incensum dabitis ex eis super altare
Domino.
23 Bovem et ovem deformem et debilem voluntarie offerre potes; votum autem ex
his solvi non potest.
24 Omne animal, quod vel contritis vel tusis vel sectis ablatisque testiculis
est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
25 De manu alienigenae non offeretis cibum Dei vestri ex omnibus his animalibus,
quia corrupta et maculata sunt omnia; non erunt in beneplacitum pro vobis ”.
26 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
27 “ Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere
matris suae; die autem octavo et deinceps erunt acceptabile munus incensi
Domino.
28 Sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis.
29 Si sacrificaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, sacrificabitis, ut
possit esse placabilis.
30 Eodem die comedetis eam; non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego
Dominus.
31 Custodite mandata mea et facite ea. Ego Dominus.
32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego
Dominus, qui sanctifico vos
33 et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus ”.
23
1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas
vocabitis conventus sanctos; hae sunt feriae meae.
3 Sex diebus facietis opus; dies septimus sabbatum requiei est, conventus
sanctus; omne opus non facietis; sabbatum est Domino in cunctis habitationibus
vestris.
4 Hae sunt ergo feriae Domini, conventus sancti, quas celebrare debetis
temporibus suis.
5 Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est.
6 Et quinta decima die mensis huius sollemnitas Azymorum Domini est. Septem
diebus azyma comedetis.
7 Die primo erit vobis conventus sanctus; omne opus servile non facietis in eo,
8 sed offeretis incensum Domino septem diebus. Die autem septimo erit conventus
sanctus, nullumque servile opus facietis in eo ”.
9 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
10 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam
ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulum spicarum primitias
messis vestrae ad sacerdotem,
11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis; altero
die sabbati sanctificabit illum.
12 Atque in eodem die, quo manipulum consecrabitis, facietis agnum immaculatum
anniculum in holocaustum Domino,
13 et oblationem cum eo duas decimas similae conspersae oleo in incensum Domino
odoremque suavissimum et libamentum eius vini quartam partem hin.
14 Panem et grana tosta farrem recentem non comedetis ex segete usque ad diem,
qua offeretis ex ea munus Deo vestro. Praeceptum est sempiternum generationibus
vestris in cunctis habitaculis vestris.
15 Numerabitis vobis ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum
elationis, septem hebdomadas plenas
16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id est quinquaginta
dies; et sic offeretis oblationem novam Domino
17 ex habitaculis vestris panes elationis duos de duabus decimis similae
fermentatae, quos coquetis in primitias Domino;
18 offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos et vitulum de
armento unum et arietes duos, et erunt holocaustum Domino cum oblatione similae
et libamentis suis in odorem suavissimum Domino.
19 Facietis et hircum in sacrificium pro peccato duosque agnos anniculos,
hostias pacificorum.
20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cum
duobus agnis sanctum erunt Domino in usum sacerdotis.
21 Et vocabitis hoc ipso die conventum, conventus sanctus erit vobis; omne opus
servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis
generationibus vestris.
22 Cum autem metatis segetem terrae vestrae, non secabis eam usque ad oram agri
nec remanentes spicas colliges, sed pauperibus et peregrinis dimittes eas. Ego
Dominus Deus vester ”.
23 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
24 “ Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis requies,
memoriale, clangentibus tubis, conventus sanctus.
25 Omne opus servile non facietis in eo et offeretis incensum Domino ”.
26 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
27 “ Attamen decimo die mensis huius septimi dies Expiationum est, conventus
sanctus erit vobis; affligetisque animas vestras in eo et offeretis incensum
Domino.
28 Omne opus non facietis in tempore diei huius, quia dies expiationum est in
expiationem vestram coram Domino Deo vestro.
29 Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hoc, peribit de populis suis;
30 et,quae operis quippiam fecerit die hac, delebo eam de populo suo.
31 Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vestris
generationibus in cunctis habitationibus vestris.
32 Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras; die nono
mensis a vespero usque ad vesperum servabitis sabbatum vestrum ”.
33 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
34 “ Loquere filiis Israel: Quinto decimo die mensis huius septimi erit festum
Tabernaculorum septem diebus Domino.
35 Die primo conventus sanctus, omne opus servile non facietis in eo;
36 septem diebus offeretis incensum Domino. Die octavo conventus sanctus erit
vobis et offeretis incensum Domino; est enim coetus: omne opus servile non
facietis.
37 Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos, offeretisque in eis
incensum Domino, holocausta et oblationes similae, sacrificia et libamenta iuxta
ritum uniuscuiusque diei;
38 praeter sabbata Domini donaque vestra et omnia, quae offeretis ex voto vel
quae sponte tribuetis Domino.
39 Sed quinto decimo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus
terrae, celebrabitis festum Domini septem diebus; die primo et die octavo erit
requies.
40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimos spatulasque palmarum
et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram
Domino Deo vestro.
41 Celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum: legitimum
sempiternum erit generationibus vestris. Mense septimo festum celebrabitis
42 et habitabitis in umbraculis septem diebus; omnis, qui de genere est Israel,
manebit in tabernaculis,
43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios
Israel, cum educerem eos de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester ”.
44 Locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel.
24
1 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Praecipe fi liis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum ac
lucidum ad concinnandas lucernas candelabri iugiter.
3 Extra velum testimonii in tabernaculo conventus parabit illud Aaron a vespere
usque ad mane coram Domino iugiter, ritu perpetuo in generationibus vestris.
4 Super candelabro mundissimo parabit lucernas semper in conspectu Domini.
5 Accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt
duas decimas,
6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues.
7 Et pones super ambas strues tus lucidissimum, ut sit panis in memoriale,
incensum Domino.
8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel; foedus
sempiternum.
9 Eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto, quia sanctum
sanctorum est ei de incensis Domini; iure perpetuo ”.
10 Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis, quem pepererat de viro
Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelita.
11 Cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei, adductus est ad Moysen;
vocabatur autem mater eius Salomith filia Dabri de tribu Dan.
12 Miseruntque eum in custodiam, donec nossent quid iuberet Dominus.
13 Qui locutus est ad Moysen dicens:
14 “ Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes, qui audierunt, manus suas
super caput eius, et lapidet eum coetus universus.
15 Et ad filios Israel loqueris:
Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;
16 et, qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum
omnis coetus, sive ille peregrinus sive civis fuerit. Qui blasphemaverit nomen
Domini, morte moriatur.
17 Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur.
18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro anima.
19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei:
20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem
inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
21 Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, morietur.
22 Aequum iudicium sit inter vos, sive peregrinus sive civis peccaverit; quia
ego sum Dominus Deus vester ”.
23 Locutusque est Moyses ad filios Israel, et eduxerunt eum, qui blasphemaverat,
extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel, sicut
praeceperat Dominus Moysi.
25
1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai di cens:
2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam
ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino.
3 Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque
fructus eius;
4 septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum
tuum non seres et vineam tuam non putabis.
5 Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non putatae non
colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae.
6 Et erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo, ancillae et
mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te,
7 iumentis tuis et animalibus, quae in terra tua sunt, omnia, quae nascuntur,
praebebunt cibum.
8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est septem septies, quae
simul faciunt annos quadraginta novem;
9 et clanges bucina mense septimo, decima die mensis expiationis die clangetis
tuba in universa terra vestra.
10 Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra
cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad
possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam.
11 Iobeleus erit vobis quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in
agro nascentia neque vineas non putatas vindemiabitis
12 ob sanctificationem iobelei; sed de agro statim ablatas comedetis fruges.
13 Hoc anno iobelei rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam.
14 Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne contristet unusquisque
fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum emes ab eo,
15 et iuxta supputationem annorum frugum vendet tibi.
16 Quanto plures anni remanserint post iobeleum, tanto crescet et pretium; et
quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus
enim frugum vendet tibi.
17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus
Deus vester.
18 Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare
possitis in terra absque ullo pavore,
19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, et
habitabitis super terram, nullius impetum formidantes.
20 Quod si dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si non seruerimus neque
collegerimus fruges nostras?".
21 Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum,
22 seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum;
donec nova nascantur, edetis vetera.
23 Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni
mei estis.
24 Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione a vobis
vendetur.
25 Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut
redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat.
26 Sin autem non habuerit redemptorem et ipse pretium ad redimendum potuerit
invenire,
27 computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod reliquum est,
reddet emptori sicque recipiet possessionem suam.
28 Quod si non invenerit manus eius, ut reddat pretium, habebit emptor, quod
emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso enim omnis venditio rediet ad dominum
et ad possessorem pristinum.
29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec
unus impleatur annus.
30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam et
posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam in iobeleo.
31 Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur:
potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum.
32 Aedes Levitarum, quae in urbibus possessionis eorum sunt, semper possunt ab
eis redimi.
33 Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad
dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter
filios Israel.
34 Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio sempiterna est eis.
35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies
eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum.
36 Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere
possit frater tuus apud te.
37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram nec plus aequo exiges pro cibo tuo.
38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis
terram Chanaan et essem vester Deus.
39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes
servitute servorum,
40 sed quasi mercennarius et colonus erit tecum. Usque ad annum iobeleum
operabitur apud te
41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem suam et ad
possessionem patrum suorum.
42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non venient
condicione servorum;
43 ne affligas eum per po tentiam, sed metuito Deum tuum.
44 Servus et ancilla sint tibi de nationibus, quae in circuitu vestro sunt; de
illis emetis servum et ancillam.
45 De filiis quoque advenarum, qui peregrinantur apud vos, emetis et de
cognatione eorum, quae est apud vos et quam genuerint in terra vestra, hos
habebitis in possessionem
46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum ut
servos; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia.
47 Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater
tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius,
48 post venditionem potest redimi. Unus ex fratribus suis redimet eum
49 et patruus et patruelis et consanguineus et affinis. Sin autem et ipse
potuerit, redimat se,
50 supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis suae usque ad
annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et
rationem mercennarii supputata.
51 Si plures fuerint anni, qui remanent usque ad iobeleum, secundum hos reddet
et pretium redemptionis de pecunia emptionis;
52 si pauci, ponet rationem cum eo; iuxta annorum numerum reddet emptori, quod
reliquum est annorum,
53 quibus ante servivit, mercedibus mercennarii imputatis. Non affliget eum
violenter in conspectu tuo.
54 Quod si per haec redimi non potuerit, anno iobeleo egredietur cum liberis
suis:
55 mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus
Deus vester ”.
26
1 “ Non facietis vobis idolum et sculptile nec lapidem eri getis nec imaginem
sculptam in petra ponetis in terra vestra, ut adoretis eam. Ego enim sum Dominus
Deus vester.
2 Custodite sabbata mea et pavete sanctuarium meum. Ego Dominus.
3 Si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis
ea,
4 dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra gignet germen suum, et pomis
arbores replebuntur.
5 Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem; et
comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra
vestra.
6 Dabo pacem in finibus vestris, dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam
malas bestias, et gladius non transibit per terminos vestros.
7 Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis gladio.
8 Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum ex vobis decem
milia; cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio.
9 Respiciam vos et crescere faciam; multiplicabimini, et firmabo pactum meum
vobiscum.
10 Comedetis vetusta congregata priorum messium; et vetera, novis
supervenientibus, proicietis.
11 Ponam habitaculum meum in medio vestri, et non abominabitur vos anima mea.
12 Ambulabo inter vos et ero vester Deus, vosque eritis populus meus.
13 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegyptiorum, ne serviretis
eis, et qui confregi vectes iugi vestri, ut incederetis erecti.
14 Quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata haec,
15 si spreveritis leges meas, et iudicia mea contempserit anima vestra, ut non
faciatis omnia, quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum,
16 ego quoque haec faciam vobis: visitabo vos in terrore repentino, in tabe et
ardore, qui conficiant oculos et consumant animam, frustra seretis sementem,
quae ab hostibus devorabitur.
17 Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris et
subiciemini his, qui oderunt vos, et fugietis, nemine persequente.
18 Sin autem nec sic oboedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum
propter peccata vestra
19 et conteram superbiam duritiae vestrae. Daboque caelum vobis desuper sicut
ferrum et terram aeneam.
20 Consumetur incassum robur vestrum: non proferet terra germen, nec arbores
poma praebebunt.
21 Si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me, addam plagas
vestras usque in septuplum propter peccata vestra;
22 emittamque in vos bestias agri, quae absque liberis vos faciant et deleant
pecora vestra et ad paucitatem vos redigant, desertaeque fiant viae vestrae.
23 Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso
mihi,
24 ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter
peccata vestra.
25 inducamque super vos gladium ultorem foederis mei; cumque confugeritis in
urbes vestras, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini hostium
manibus.
26 Postquam confregero vobis baculum panis, coquent decem mulieres in uno
clibano panem vestrum et reddent eum ad pondus, et comedetis et non
saturabimini.
27 Sin autem nec per haec audieritis me, sed ambulaveritis contra me,
28 et ego incedam adversus vos in furore contrario; et corripiam vos septem
plagis propter peccata vestra,
29 ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum.
30 Destruam excelsa vestra et thymiamateria confringam et ponam cadavera vestra
super cadavera idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea,
31 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam
sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum.
32 Disperdamque terram vestram; et stupebunt super ea inimici vestri, cum
habitatores illius fuerint.
33 Vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium; eritque terra
vestra deserta et civitates dirutae.
34 Tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae; quando
fueritis in terra hostili, sabbatizabit et sabbata sua supplebit.
35 Cunctis diebus solitudinis sabbatizabit, eo quod non requieverit in sabbatis
vestris, quando habitabatis in ea.
36 Et, qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus
hostium; terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium;
cadent, nullo persequente.
37 Et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes, nemine
persequente. Nemo vestrum inimicis audebit resistere.
38 Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet.
39 Quod si et de vobis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis in
terris inimicorum vestrorum et propter peccata patrum suorum cum ipsis
tabescent.
40 Et confitebuntur iniquitates suas et maiorum suorum, quibus praevaricati sunt
in me et ambulaverunt ex adverso mihi,
41 ut et ego ambularem contra eos et inducerem illos in terram hostilem; vel
tunc humiliabitur incircumcisum cor eorum, et tunc expiabunt pro impietatibus
suis.
42 Et recordabor foederis mei, quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham. Terrae
quoque memor ero,
43 quae, cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis patiens
solitudinem propter illos. Ipsi vero expiabunt pro peccatis suis, eo quod
abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint.
44 Et tamen, etiam cum essent in terra hostili, non penitus abieci eos neque sic
despexi, ut consumerentur, et irritum facerem pactum meum cum eis. Ego enim sum
Dominus, Deus eorum.
45 Et recordabor eis foederis cum maioribus, quos eduxi de terra Aegypti in
conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus ”.
46 Haec sunt iudicia atque praecepta et leges, quas dedit Dominus inter se et
inter filios Israel in monte Sinai per manum Moysi.
27
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Homo, qui votum fecerit et
spoponderit Deo animas, sub aestimatione dabit pretium:
3 si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta
siclos argenti ad mensuram sanctuarii;
4 si mulier, triginta.
5 A quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos, femina
decem;
6 ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli, pro
femina tres;
7 sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos, femina decem.
8 Si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit, sistet
eum coram sacerdote, et quantum ille aestimaverit et viderit posse reddere,
tantum dabit.
9 Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit
10 et mutari non poterit, id est nec melius malo nec peius bono. Quod si
mutaverit, et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est, consecratum
erit Domino.
11 Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur
ante sacerdotem,
12 qui diiudicans utrum bonum an malum sit, sicut statuet pretium, sic erit.
13 Quod si redimere illud voluerit is qui offert, addet supra aestimationem
quintam partem.
14 Homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino, considerabit eam
sacerdos utrum bona an mala sit, et iuxta pretium, quod ab eo fuerit
constitutum, stabit.
15 Sin autem ille, qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem
aestimationis supra et habebit domum.
16 Quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino, iuxta
mensuram sementis aestimabitur pretium: si triginta homer hordei seritur terra,
quinquaginta siclis aestimabitur argenti.
17 Si statim ab anno iobelei voverit agrum, quanto valere potest, tanto
aestimabitur.
18 Sin autem post aliquantum temporis, supputabit ei sacerdos pecuniam iuxta
annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iobeleum, et detrahetur ex pretio.
19 Quod si voluerit redimere agrum ille, qui voverat, addet
quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum.
20 Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet vendiderit, ultra redimi non
poterit;
21 sed, cum iobelei venerit dies, sanctum erit Domino sicut ager anathematis;
sacerdotis erit possessio eius.
22 Quod si agrum emptum, qui non est de possessione maiorum, sanctificare
voluerit Domino,
23 supputabit ei sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium, quod
dabit ille, qui voverat, in ipso die ut sanctum Domino.
24 In anno autem iobelei revertetur ager ad priorem dominum, qui vendiderat eum
et habuerat in sortem possessionis suae.
25 Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur; siclus viginti gera habet.
26 Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare
poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt.
27 Quod si immundum est animal, redimet, qui obtulit, iuxta aestimationem et
addet quintam partem pretii; si redimere noluerit, vendetur quanto fuerit.
28 Omne anathema, quod aliquis vir consecrat Domino de omni possessione sua,
sive homo fuerit sive animal sive ager, non veniet nec redimi poterit; quidquid
semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino.
29 Et omnis homo, qui ut anathema offertur, non redimetur, sed morte morietur.
30 Omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt,
sanctum Domino.
31 Si quis autem voluerit redimere aliquid de decimis suis, addet quintam
partem.
32 Omnes decimae boves et oves et caprae, quae sub pastoris virga transeunt,
quidquid decimum venerit, erit sanctum Domino.
33 Non discernetur inter bonum et malum nec altero commutabitur; si quis
mutaverit, et quod mutatum est et pro quo mutatum est, sanctum erit et non
redimetur ”.
34 Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in monte
Sinai.