|
|
LIBER DEUTERONOMII |
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
1
1 Haec sunt verba, quae locutus est Moyses ad omnem Israel trans Iordanem in
solitudine, in Araba contra Suph, inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth et
Dizahab.
2 Undecim dies de Horeb per viam montis Seir usque
Cadesbarne.
3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis locutus est Moyses ad
filios Israel omnia, quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis.
4 Postquam percussit Sehon regem Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, et Og
regem Basan, qui mansit in Astharoth et in Edrai,
5 trans Iordanem in terra Moab coepitque Moyses explanare legem hanc et dicere:
6 “ Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens: “Sufficit vobis quod
in hoc monte mansistis;
7 convertimini et proficiscimini et venite ad montem Amorraeorum et ad omnes
vicinos eius: in Araba atque montanis et in Sephela et in Nageb et iuxta litus
maris, in terram Chananaeorum et in Libanum usque ad flumen magnum Euphraten.
8 En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua
iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et
semini eorum post eos”.
9 Dixique vobis illo in tempore: Non possum solus sustinere vos;
10 Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli
plurimi.
11 Dominus, Deus patrum vestrorum, addat ad hunc numerum multa milia et
benedicat vobis, sicut locutus est vobis.
12 Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia;
13 date vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in
tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.
14 Tunc respondistis mihi: “Bona res est, quam vis facere”.
15 Tulique principes de tribubus vestris viros sapientes et probatos et
constitui eos principes super vos: tribunos et centuriones et quinquagenarios ac
decanos et praefectos operum pro tribubus vestris.
16 Praecepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite causam fratrum
vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus.
17 Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec
timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si
difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam.
18 Praecepique vobis in tempore illo omnia, quae facere deberetis.
19 Profecti autem de Horeb transivimus per totam illam eremum maximam et
terribilem, quam vidistis, per viam montis Amorraei, sicut praeceperat Dominus
Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,
20 dixi vobis: Venistis ad montem Amorraei, quem Dominus Deus noster daturus est
nobis.
21 Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut
locutus est tibi Dominus, Deus patrum tuorum; noli metuere nec quidquam paveas.
22 Et accessistis ad me vos omnes atque dixistis: “Mittamus viros ante nos, qui
considerent terram et renuntient de itinere, per quod debeamus ascendere, et de
civitatibus, ad quas pergere”.
23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros singulos de
tribubus suis.
24 Qui cum perrexissent et ascendissent in montana, venerunt usque ad Nehelescol
et, considerata terra,
25 sumentes de fructibus eius attulerunt ad nos atque dixerunt: “Bona est terra,
quam Dominus Deus noster daturus est nobis”.
26 Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei vestri
27 murmurastis in tabernaculis vestris atque dixistis: “Odit nos Dominus et
idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manu Amorraei atque
deleret.
28 Quo ascendemus? Fratres nostri terruerunt cor nostrum dicentes: Maxima
multitudo est et nobis in statura procerior; urbes magnae et ad caelum usque
munitae; etiam filios Enacim vidimus ibi”.
29 Et dixi vobis: Nolite metuere nec timeatis eos.
30 Dominus Deus, qui ductor est vester, ipse pro vobis pugnabit, sicut fecit in
Aegypto, vobis videntibus.
31 Et in solitudine — ipse vidisti — portavit te Dominus Deus tuus, ut solet
homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec
veniretis ad locum istum.
32 Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,
33 qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere
deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis.
34 Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait:
35 “Non videbit quispiam de viris generationis huius pessimae terram bonam, quam
sub iuramento pollicitus sum patribus vestris,
36 praeter Chaleb filium Iephonne: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram,
quam calcavit, et filiis eius, quia adimplevit ut sequeretur Dominum”.
37 Mihi quoque iratus Dominus propter vos dixit: “Nec tu ingredieris illuc;
38 sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit illuc. Hunc robora,
et ipse terram sorte dividat Israeli.
39 Parvuli vestri, de quibus dixistis quod
captivi ducerentur, et filii, qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi
ingredientur; et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
40 Vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri”.
41 Et respondistis mihi: “Peccavimus Domino; nos ascendemus atque pugnabimus,
sicut praecepit nobis Dominus Deus noster”. Cumque instructi armis pergeretis in
montem,
42 ait mihi Dominus: “Dic ad eos: Nolite ascendere neque pugnetis, non enim sum
vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris”.
43 Locutus sum, et non audistis, sed adversantes imperio Domini et tumentes
superbia ascendistis in montem.
44 Itaque egressus Amorraeus, qui habitat in monte illo, obviam vobis,
persecutus est vos, sicut solent apes persequi, et cecidit vos de Seir usque
Horma.
45 Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos nec voci vestrae
voluit acquiescere.
46 Sedistis ergo in Cades multo illo tempore, dum ibi mansistis.
2
1 Profectique inde venimus in solitudinem per viam maris Ru bri, sicut mihi
dixerat Dominus; et circuivimus montem Seir longo tempore.
2 Dixitque Dominus ad me:
3 “Sufficit vobis circuire montem istum; ite contra aquilonem.
4 Et populo praecipe dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum
Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.
5 Cavete ergo diligenter, ne moveamini contra eos;
neque enim dabo vobis de terra eorum, quantum potest unius pedis calcare
vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.
6 Cibos emetis ab eis pecunia et comedetis; etiam aquam emptam haurietis et
bibetis.
7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum; novit iter tuum,
quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum
Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit”.
8 Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per
viam Arabae de Ailath et de Asiongaber, vertimus nos et venimus per iter, quod
ducit in desertum Moab.
9 Dixitque Dominus ad me: “Non pugnes contra Moabitas nec ineas adversus eos
proelium; non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Lot tradidi Ar
in possessionem.
10 — Emim primi fuerunt habitatores eius, populus magnus et multus et tam
excelsus ut Enacim;
11 ipsi quoque Raphaim reputabantur sicut Enacim; denique Moabitae appellant eos
Emim.
12 In Seir autem prius habitaverunt Horim; quibus expulsis atque deletis,
habitaverunt filii Esau pro eis, sicut fecit Israel in terra possessionis suae,
quam dedit eis Dominus C.
13 Surgite ergo et transite torrentem Zared”. Et transivimus torrentem Zared.
14 Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis
Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum
bellatorum de castris, sicut iuraverat eis Dominus,
15 cuius manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.
16 Postquam autem universi ceciderunt pugnatores de medio populi,
17 locutus est Dominus ad me dicens:
18 “Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar;
19 et accedens in vicina filiorum Ammon, cave, ne pugnes contra eos nec movearis
ad proelium; non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Lot dedi
eam in possessionem.
20 — Terra Raphaim reputata est et ipsa olim habitaverunt Raphaim in ea, quos
Ammonitae vocant Zomzommim,
21 populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim, quos delevit
Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis,
22 sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horim et terram eorum
illis tradens, quam possident usque in praesens.
23 Hevaeos quoque, qui habitabant in villis usque Gazam, Caphtorim, qui egressi
de Caphtor deleverunt eos et habitaverunt pro illis C.
24 Surgite! Proficiscimini et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua
Sehon regem Hesebon Amorraeum; et terram eius incipe possidere et committe
adversus eum proelium.
25 Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui
habitant sub omni caelo, ut, audito nomine tuo, paveant et contremiscant coram
te”.
26 Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis
pacificis dicens:
27 Transibo per terram tuam, publica gradiar via, non declinabo neque ad
dexteram neque ad sinistram;
28 alimenta pretio vende mihi, ut vescar, aquam pecunia tribue mihi, et sic
bibam; tantum est ut mihi concedas transitum,
29 sicut fecerunt mihi filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae, qui
morantur in Ar, donec veniam ad Iordanem et transeam in terram, quam Dominus
Deus noster daturus est nobis.
30 Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum, quia induraverat Dominus
Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas,
sicut est in praesenti die.
31 Dixitque Dominus ad me: “Ecce coepi tradere tibi Sehon et terram eius. Incipe
possidere eam!”.
32 Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iasa,
33 et tradidit eum Dominus Deus noster nobis; percussimusque eum cum filiis suis
et omni populo suo.
34 Cunctasque urbes eius in tempore illo cepimus et percussimus anathemate
singulas civitates cum viris ac mulieribus et parvulis; neminem reliquimus in
eis superstitem,
35 absque iumentis, quae in partem venere praedantium, et spoliis urbium, quas
cepimus.
36 Ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, et oppido, quod in valle
situm est, usque Galaad non fuit civitas, quae nostras effugeret manus: omnia
tradidit Dominus Deus noster nobis,
37 absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessisti, cunctis, quae adiacent
torrenti Iaboc, et urbibus montanis universisque locis, a quibus nos prohibuit
Dominus Deus noster.
3
1 Itaque conversi ascendimus per iter Basan; egressusque est Og rex Basan in
occursum nobis cum omni populo suo ad bellandum in Edrai.
2 Dixitque Dominus ad me: “Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi eum cum omni
populo ac terra sua; faciesque ei, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum, qui
habitavit in Hesebon”.
3 Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et
universum populum eius; percussimusque eos usque ad internecionem.
4 Et cepimus cunctas civitates eius in illo tempore. Non fuit oppidum, quod nos
effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob, regnum Og in Basan.
5 Cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et vectibus, absque
oppidis innumeris, quae non habebant muros.
6 Et percussimus eos anathemate, sicut feceramus Sehon regi Hesebon,
disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos;
7 iumenta autem et spolia urbium diripuimus.
8 Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorraeorum, qui erant
trans Iordanem, a torrente Arnon usque ad montem Hermon
9 — Sidonii vocant Hermon Sarion et Amorraei Sanir —
10 omnes civitates, quae sitae sunt in planitie, et universam terram Galaad et
Basan usque Salcha et Edrai, civitates regni Og in Basan.
11 — Solus quippe Og rex Basan remanserat de residuis Raphaim. Monstratur lectus
eius ferreus. Nonne est in Rabba filiorum Ammon? Novem cubitos habet
longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus C.
12 Terramque hanc possedimus in tempore illo ab Aroer, quae est super ripam
torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad; et civitates illius dedi
Ruben et Gad.
13 Reliquam autem partem Galaad et omnem Basan, regnum Og, tradidi mediae tribui
Manasse, omnem regionem Argob. Cuncta Basan vocatur terra Raphaim.
14 Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et
Maachathi; vocavitque ea ex nomine suo Basan Havoth Iair (id est villas Iair)
usque in praesentem diem.
15 Machir quoque dedi Galaad.
16 Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon,
medium torrentis et confinium usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus
filiorum Ammon;
17 et Arabam atque Iordanem et terminos a Chenereth usque ad mare Arabae, quod
est mare Salis, ad radices montis Phasga contra orientem.
18 Praecepique vobis in tempore illo dicens: Dominus Deus vester dedit vobis
terram hanc in hereditatem; expediti praecedite fratres vestros filios Israel,
omnes viri robusti,
19 absque uxoribus et parvulis ac iumentis. Novi enim quod plura habeatis
pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis,
20 donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit, et
possideant etiam ipsi terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis trans
Iordanem; tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis.
21 Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens: Oculi tui viderunt, quae fecit
Dominus Deus vester duobus his regibus; sic faciet omnibus regnis, ad quae
transiturus es.
22 Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.
23 Precatusque sum Dominum in tempore illo dicens:
24 Domine Deus, tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque
fortissimam; neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra, qui possit
facere opera tua et comparari fortitudini tuae.
25 Transeam igitur et videam terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum
egregium et Libanum.
26 Iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me, sed dixit mihi:
“Sufficit tibi; nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.
27 Ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem
austrumque et orientem et aspice; nec enim transibis Iordanem istum.
28 Praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta, quia ipse praecedet populum
istum et dividet eis terram, quam visurus es”.
29 Mansimusque in valle contra Bethphegor.
4
1 Et nunc, Israel, audi praecepta et iudicia, quae ego doceo vos, ut facientes
ea vivatis et ingredientes possideatis terram, quam Dominus, Deus patrum
vestrorum, daturus est vobis.
2 Non addetis ad verbum, quod vobis
loquor, neque auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego
praecipio vobis.
3 Oculi vestri viderunt omnia, quae fecit Dominus contra Baalphegor, quomodo
contriverit omnes cultores eius de medio vestri;
4 vos autem, qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in
praesentem diem.
5 En docui vos praecepta atque iudicia, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus,
ut faceretis ea in terra, quam possessuri estis,
6 et observaretis et impleretis opere. Haec est enim vestra sapientia et
intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec dicant: “En
populus sapiens et intellegens, gens magna haec!”.
7 Quae est enim alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi,
sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris?
8 Et quae est alia gens sic inclita, ut habeat praecepta iustaque iudicia, sicut
est universa lex haec, quam ego proponam hodie ante oculos vestros?
9 Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite, ne obliviscaris verborum,
quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae.
Docebis ea filios ac nepotes tuos
10 die, in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus
est mihi: “Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos et discant timere me
omni tempore, quo vivunt in terra, doceantque filios suos”.
11 Et accessistis et stetistis ad radices montis, qui ardebat usque ad caelum,
erantque in eo tenebrae, nubes et caligo.
12 Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis; vocem verborum audistis et
formam penitus non vidistis.
13 Et ostendit vobis pactum suum, quod praecepit, ut faceretis, et decem verba,
quae scripsit in duabus tabulis lapideis.
14 Mihique mandavit in illo tempore, ut docerem vos praecepta et iudicia, quae
facere deberetis in terra, quam possessuri estis.
15 Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem
in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis;
16 ne forte corrupti faciatis vobis sculptam similitudinem, imaginem masculi vel
feminae,
17 similitudinem omnium iumentorum, quae sunt super terram, vel avium sub caelo
volantium
18 atque reptilium, quae moventur in terra, sive piscium, qui sub terra morantur
in aquis;
19 et ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et astra, omnem
exercitum caeli, et errore deceptus adores ea et colas, quae attribuit Dominus
Deus tuus cunctis gentibus, quae sub caelo sunt.
20 Vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet
populum hereditarium, sicut est in praesenti die.
21 Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit, ut non
transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam, quam Dominus Deus tuus daturus
est tibi in haereditatem.
22 Ecce morior in hac humo, non transibo Iordanem; vos transibitis et
possidebitis terram egregiam hanc.
23 Cavete, ne quando obliviscamini pacti Domini Dei vestri, quod pepigit
vobiscum, et faciatis vobis sculptam similitudinem omnium, quae fieri Dominus
Deus tuus prohibuit;
24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator.
25 Si genueris filios ac nepotes, et morati fueritis in terra corruptique
feceritis aliquam similitudinem sculptam patrantes malum coram Domino Deo tuo,
ut eum ad iracundiam provocetis,
26 testes invoco contra vos hodie caelum et terram, cito perituros vos esse de
terra, quam, transito Iordane, possessuri estis: non habitabitis in ea longo
tempore, sed delebit vos Dominus
27 atque disperget in gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos
ducturus est Dominus.
28 Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi, qui
non vident nec audiunt nec comedunt nec odorantur.
29 Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde
quaesieris eum et tota anima tua.
30 Postquam in tribulatione tua te invenerint omnia, quae praedicta sunt,
novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius;
31 quia Deus misericors Dominus Deus tuus est, non dimittet te nec omnino
delebit neque obliviscetur pacti, in quo iuravit patribus tuis.
32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die, quo creavit Deus
hominem super terram, et a summo caeli usque ad summum eius, si facta est
aliquando huiuscemodi res magna, aut umquam cognitum est,
33 num audivit populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et
vixisti?
34 Aut tentavit Deus, ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationis
per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum extentumque
brachium et terrores magnos, iuxta omnia, quae fecit pro vobis Dominus Deus
vester in Aegypto, videntibus oculis tuis?
35 Tibi monstratum est, ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est
alius praeter eum.
36 De caelo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi
ignem suum maximum; et audisti verba illius de medio ignis,
37 quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te vultu
suo in virtute sua magna ex Aegypto,
38 ut expelleret nationes maiores et fortiores te in introitu tuo et
introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in
praesenti die.
39 Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo
sursum et in terra deorsum, et non sit alius.
40 Custodi praecepta eius atque mandata, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene
sit tibi et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam
Dominus Deus tuus daturus est tibi ”.
41 Tunc separavit Moyses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam,
42 ut confugiat ad eas, qui occiderit nolens proximum suum, nec fuerit inimicus
ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere et vivat:
43 Bosor in solitudine, quae sita est in terra campestri, pro tribu Ruben, et
Ramoth in Galaad pro tribu Gad et Golan in Basan pro tribu Manasse.
44 Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israel;
45 haec testimonia et praecepta atque iudicia, quae locutus est ad filios
Israel, quando egressi sunt de Aegypto,
46 trans Iordanem in valle contra Bethphegor, in terra Sehon regis Amorraei, qui
habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses et filii Israel egressi ex Aegypto.
47 Et possederunt terram eius et terram Og regis Basan, duorum regum
Amorraeorum, qui erant trans Iordanem ad solis ortum,
48 ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion,
qui est Hermon,
49 omnem Arabam trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Arabae et
usque ad radices montis Phasga.
5
1 Vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eos: “ Audi, Israel, praecepta
atque iudicia, quae ego loquor in auribus vestris hodie; discite ea et opere
complete.
2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb.
3 Non cum patribus nostris iniit pactum hoc sed nobiscum, qui in praesentiarum
hic sumus, omnibus nobis, qui vivimus.
4 Facie ad faciem locutus est vobis in monte de medio ignis;
5 ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut
annuntiarem vobis verba eius; timuistis enim ignem et non ascendistis in montem.
Et ait:
6 “Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
7 Non habebis deos alienos in conspectu meo.
8 Non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper
et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra.
9 Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator,
reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his,
qui oderunt me,
10 et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus
praecepta mea.
11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui
super re vana nomen eius assumpserit.
12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus
tuus.
13 Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua.
14 Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo quidquam operis
tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum
tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus et
ancilla tua sicut et tu.
15 Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus
tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares
diem sabbati.
16 Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut
longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus
est tibi.
17 Non occides.
18 Neque moechaberis.
19 Furtumque non facies.
20 Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
21 Nec concupisces uxorem proximi tui. Nec desiderabis domum proximi tui, non
agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa, quae illius
sunt”.
22 Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de
medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit
ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.
23 Vos autem, postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere
vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu
24 atque dixistis: “Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et
magnitudinem suam; vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod,
loquente Deo cum homine, vixerit homo.
25 Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim
audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.
26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis
loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere?
27 Tu magis accede et audi cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster, et tu
loqueris ad nos cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster tibi, et nos audientes
faciemus ea”.
28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me: “Audivi vocem verborum populi huius,
quae locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti.
29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me et custodiant universa
mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum?
30 Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra.
31 Tu vero, hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata et praecepta atque
iudicia, quae docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in
possessionem”.
32 Custodite igitur et facite, quae praecepit Dominus Deus vester vobis; non
declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram,
33 sed per totam viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut
vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestrae.
6
1 Haec sunt mandata et praecep ta atque iudicia, quae mandavit Dominus Deus
vester, ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini
possidendam;
2 ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia praecepta et mandata eius, quae
ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut
prolongentur dies tui.
3 Audi, Israel, et observa, ut facias, et bene sit tibi, et multipliceris
amplius, sicut pollicitus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi terram lacte et
melle manantem.
4 Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est.
5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota
fortitudine tua.
6 Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo,
7 et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in
itinere, decumbens atque consurgens;
8 et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi appensum quid inter
oculos tuos,
9 scribesque ea in postibus domus tuae et in portis tuis.
10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua iuravit patribus
tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitates magnas et optimas, quas
non aedificasti,
11 domos plenas cunctarum opum, quas non implevisti, cisternas, quas non
fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti, et comederis et saturatus
fueris,
12 cave diligenter, ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de
domo servitutis:
13 Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis.
14 Non ibitis post deos alienos, de diis gentium, quae in circuitu vestro sunt,
15 quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur
furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae.
16 Non tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa.
17 Custodite mandata Domini Dei vestri ac testimonia et praecepta, quae
praecepit tibi;
18 et fac, quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et
ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis,
19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est Dominus.
20 Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: “Quid sibi volunt
testimonia haec et praecepta atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster
vobis?”,
21 dices ei: “Servi eramus pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de
Aegypto in manu forti
22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra pharaonem et
omnem domum illius in conspectu nostro;
23 et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua iuravit patribus
nostris.
24 Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia praecepta haec et timeamus
Dominum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est
hodie.
25 Eritque iustitia nobis, si custodierimus et fecerimus omnia mandata haec
coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis”.
7
1 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam pos sessurus
ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hetthaeum et Gergesaeum et
Amorraeum, Chananaeum et Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, septem gentes multo
maioris numeri quam tu es et robustiores te,
2 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad
internecionem. Non inibis cum eis foedus nec misereberis earum
3 neque sociabis cum eis coniugia; filiam tuam non dabis filio eius nec filiam
illius accipies filio tuo,
4 quia seducet filium tuum, ne sequatur me et ut serviat diis alienis,
irasceturque furor Domini contra vos et delebit te cito.
5 Quin potius haec facietis eis: aras eorum subvertite et confringite lapides et
palos lucosque succidite et sculptilia comburite;
6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei
populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
7 Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis iunctus est Dominus et elegit
vos, cum omnibus sitis populis pauciores,
8 sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum, quod iuravit patribus
vestris, eduxit vos in manu forti et redemit te de domo servitutis, de manu
pharaonis regis Aegypti.
9 Et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidelis, custodiens pactum
et misericordiam diligentibus se et his, qui custodiunt mandata eius, in mille
generationes
10 et reddens odientibus se protinus, ita ut disperdat eos et ultra non
differat, protinus eis restituens, quod merentur.
11 Custodi ergo mandata et praecepta atque iudicia, quae ego mando tibi hodie,
ut facias.
12 Si audieritis haec iudicia et custodieritis ea et feceritis, custodiet et
Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam, quam iuravit patribus tuis,
13 et diliget te et benedicet tibi ac multiplicabit te benedicetque fructui
ventris tui et fructui terrae tuae, frumento tuo atque vindemiae, oleo et partui
armentorum et incremento ovium tuarum super terram, pro qua iuravit patribus
tuis, ut daret eam tibi.
14 Benedictus eris prae omnibus populis. Non erit apud te sterilis utriusque
sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.
15 Auferet Dominus a te omnem languorem; et infirmitates Aegypti pessimas, quas
novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis.
16 Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi; non parcet
eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui.
17 Si dixeris in corde tuo: “Plures sunt gentes istae quam ego; quomodo potero
delere eas?”,
18 noli metuere eas, sed recordare, quae fecerit Dominus Deus tuus pharaoni et
cunctis Aegyptiis,
19 plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta manumque
robustam et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus; sic faciet
cunctis populis, quos metuis.
20 Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes
atque disperdat, qui te fugerint et latere potuerint.
21 Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et
terribilis.
22 Ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque
per partes. Non poteris delere eas
cito, ne multiplicentur contra te bestiae terrae.
23 Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et conturbabit illos
conturbatione magna, donec penitus deleantur.
24 Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub caelo;
nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos.
25 Sculptilia eorum igne combures; non concupisces argentum et aurum, quibus
vestita sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas propterea, quia
abominatio est Domini Dei tui.
26 Nec inferes abominationem in domum tuam, ne fias anathema sicut et illa est;
quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi
habebis, quia anathema est.
8
1 Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave dili genter ut facias, ut
possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram, pro qua
iuravit Dominus patribus vestris.
2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus his
quadraginta annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret, et nota
fierent, quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius an non.
3 Afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna, quem ignorabas tu et patres
tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo,
quod egreditur de ore Domini.
4 Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam defecit, et pes tuus non intumuit
his quadraginta annis.
5 Recogites ergo in corde tuo quia, sicut erudit homo filium suum, sic Dominus
Deus tuus erudivit te,
6 ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum.
7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum aquarum
et fontium, in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi,
8 terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus et malogranata et oliveta
nascuntur, terram olei ac mellis,
9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia
perfrueris; cuius lapides ferrum sunt, et de montibus eius aeris metalla
fodiuntur;
10 ut, cum comederis et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra
optima, quam dedit tibi.
11 Observa et cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata
eius atque iudicia et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie;
12 ne, postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras aedificaveris et
habitaveris in eis
13 habuerisque armenta et ovium greges multos, argenti et auri cunctarumque
rerum copiam,
14 elevetur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra
Aegypti, de domo servitutis,
15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens
adurens et scorpio ac terra arida et nullae omnino aquae; qui eduxit tibi rivos
de petra durissima
16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui, et, postquam
afflixit ac probavit te, ad extremum misertus est tui,
17 ne diceres in corde tuo: “Fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia
praestiterunt”;
18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit, ut
consequereris prosperitatem, ut impleret pactum suum, super quo iuravit patribus
tuis, sicut praesens indicat dies.
19 Sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris deos alienos coluerisque
illos et adoraveris, ecce nunc testificor vobis quod omnino dispereatis:
20 sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu vestro, ita et vos peribitis,
si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri.
9
1 Audi, Israel: Tu transgredieris hodie Iordanem, ut possideas nationes maximas
et fortiores te, civitates ingentes et ad caelum usque muratas,
2 populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse nosti et audisti,
quibus nullus potest ex adverso resistere.
3 Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans,
qui conteret eos atque subiciet ante faciem tuam, ut velociter expellas et
deleas eos, sicut locutus est tibi.
4 Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo:
“Propter iustitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem”, cum
propter impietates nationum istarum expellat eas Dominus ante te.
5 Neque enim propter iustitiam tuam et aequitatem cordis tui ingredieris, ut
possideas terras earum, sed quia illae egerunt impie, introeunte te, Dominus
Deus tuus expellet eos ante te, et ut compleat verbum suum Dominus, quod sub
iuramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob.
6 Scito igitur quod non propter iustitiam tuam Dominus Deus tuus dederit tibi
terram hanc optimam in possessionem, cum durissimae cervicis sis populus.
7 Memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum
tuum in solitudine; ex eo die, quo egressus es ex Aegypto, usque ad locum istum
adversum Dominum contendistis.
8 Nam et in Horeb provocastis eum, et iratus delere vos voluit,
9 quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti, quod
pepigit vobiscum Dominus, et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus
panem non comedens et aquam non bibens.
10 Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et
continentes omnia verba, quae vobis locutus est in monte de medio ignis, quando
contio populi congregata est.
11 Cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes, dedit mihi Dominus
duas tabulas lapideas, tabulas foederis,
12 dixitque mihi: “Surge et descende hinc cito, quia peccavit populus tuus, quem
eduxisti de Aegypto: deseruerunt velociter viam, quam praecepi eis, feceruntque
sibi conflatile”.
13 Rursumque ait Dominus ad me: “Cerno quod populus iste durae cervicis sit;
14 dimitte me, ut conteram eos et deleam nomen eorum sub caelo et faciam te in
gentem, quae hac fortior et maior sit”.
15 Cumque reversus de monte ardente descenderem et duas tabulas foederis utraque
tenerem manu
16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum
conflatilem ac deseruisse velociter viam eius, quam Dominus vobis praeceperat,
17 arripui duas tabulas et proieci eas de manibus meis confregique eas in
conspectu vestro;
18 et procidi ante Dominum, sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non
comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra, quae gessistis contra
Dominum et eum ad iracundiam provocastis;
19 timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus delere
vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice.
20 Adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere; et pro illo
similiter tunc deprecatus sum.
21 Peccatum autem vestrum, quod feceratis, id est vitulum, arripiens igne
combussi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in
torrentem, qui de monte descendit.
22 In Tabera quoque et in Massa et in Cibrottaava provocastis Dominum;
23 et quando misit Dominus vos de Cadesbarne dicens: “Ascendite et possidete
terram, quam dedi vobis”, contempsistis imperium Domini Dei vestri et non
credidistis ei neque vocem eius audire voluistis;
24 semper fuistis rebelles contra Dominum a die, qua nosse vos coepi.
25 Et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter
deprecabar, ne deleret vos, ut fuerat comminatus.
26 Et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam,
quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Aegypto in manu forti.
27 Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac et Iacob; ne aspicias duritiam
populi huius et impietatem atque peccatum,
28 ne forte dicant habitatores terrae, de qua eduxisti nos: “Non poterat Dominus
introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos; idcirco
eduxit, ut interficeret eos in solitudine”.
29 Attamen ipsi sunt populus tuus et hereditas tua, quos eduxisti in fortitudine
tua magna et in brachio tuo extento.
10
1 In tempore illo dixit Dominus ad me: “Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut
priores fuerunt, et ascende ad me in montem faciesque tibi arcam ligneam.
2 Et scribam in tabulis verba, quae fuerunt in his,
quas ante confregisti, ponesque eas in arca”.
3 Feci igitur arcam de lignis acaciae; cumque dolassem duas tabulas lapideas
instar priorum, ascendi in montem habens eas in manibus.
4 Scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat, verba decem, quae
locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus
est, et dedit eas mihi.
5 Reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam, quam feceram; quae
hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus.
6 Filii autem Israel castra moverunt ex Berothbeneiacan in Mosera, ubi Aaron
mortuus ac sepultus est; pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius eius.
7 Inde venerunt in Gadgad; de quo loco profecti castrametati sunt in Ietebatha,
in terra torrentium aquarum.
8 Eo tempore separavit Dominus tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini et
staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in
praesentem diem.
9 Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum fratribus suis, quia
ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
10 Ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus,
exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit.
11 Dixitque mihi: “Surge, vade et praecede populum, ut ingrediatur et possideat
terram, quam iuravi patribus eorum, ut traderem eis”.
12 Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum
Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in
toto corde tuo et in tota anima tua
13 custodiasque mandata Domini et praecepta eius, quae ego hodie praecipio, ut
bene sit tibi?
14 En Domini Dei tui caelum est et caelum caeli, terra et omnia, quae in ea
sunt;
15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque
semen eorum post eos, id est vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
16 Circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram, ne
induretis amplius,
17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Deus
magnus, potens et terribilis, qui personam non accipit nec munera,
18 facit iudicium pupillo et viduae, amat peregrinum et dat ei victum atque
vestitum.
19 Et vos ergo, amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti.
20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhaerebis iurabisque in nomine
illius.
21 Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia,
quae viderunt oculi tui.
22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; et ecce nunc
multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.
11
1 Ama itaque Dominum Deum tuum et custodi obser vationem eius et praecepta,
iudicia atque mandata omni tempore.
2 Cognoscite hodie, quae ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam
Domini Dei vestri, magnalia eius et robustam manum extentumque brachium,
3 signa et opera, quae fecit in medio Aegypti pharaoni regi et universae terrae
eius
4 omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus; quomodo operuerint eos
aquae maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in
praesentem diem;
5 vobisque, quae fecerit in solitudine, donec veniretis ad hunc locum;
6 et Dathan atque Abiram filiis Eliab, qui fuit filius Ruben, quos aperto ore
suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum,
quam habebant in medio Israel.
7 Oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna, quae fecit,
8 ut custodiatis universa mandata, quae ego hodie praecipio vobis, ut roboremini
et possitis introire et possidere terram, ad quam ingredimini,
9 multoque in ea vivatis tempore, quam sub iuramento pollicitus est Dominus
patribus vestris et semini eorum, lacte et melle manantem.
10 Terra enim, ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra Aegypti, de
qua existis, ubi, iacto semine, in hortorum morem aquae pede ducuntur irriguae;
11 sed montuosa est et campestris, de caelo exspectans pluvias,
12 quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio
anni usque ad finem eius.
13 Si ergo oboedieritis mandatis meis, quae hodie praecipio vobis, ut diligatis
Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima
vestra,
14 dabo pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam in tempore suo, ut
colligas frumentum et vinum et oleum,
15 et dabit fenum ex agris ad pascenda iumenta, et ut ipse comedas ac satureris.
16 Cavete, ne decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino serviatisque diis
alienis et adoretis eos,
17 iratusque Dominus contra vos claudat caelum, et pluviae non descendant, nec
terra det fructum suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus
daturus est vobis.
18 Ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et
ligate ea pro signo in manibus et inter oculos vestros collocate quasi appensum
quid.
19 Docete ea filios vestros, de illis loquendo, quando sederis in domo tua et
ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris.
20 Scribes ea super postes domus tuae et portas tuas,
21 ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra, quam iuravit Dominus
patribus tuis, ut daret eis, quamdiu caelum imminet terrae.
22 Si enim custodieritis omnia mandata haec, quae ego praecipio vobis, et
feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis
eius adhaerentes ei,
23 disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis
eas, quae maiores et fortiores vobis sunt;
24 omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto et a Libano,
a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.
25 Nullus stabit contra vos; terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus
Deus vester super omnem terram, quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis.
26 En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem:
27 benedictionem, si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri, quae ego hodie
praecipio vobis;
28 maledictionem, si non oboedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed
recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos
alienos, quos ignoratis.
29 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam,
pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal,
30 qui sunt trans Iordanem, post viam quae vergit ad solis occubitum in terra
Chananaei, qui habitat in Araba contra Galgalam, quae est iuxta Quercus Moreh.
31 Vos enim transibitis Iordanem, ut possideatis terram, quam Dominus Deus
vester daturus est vobis, et habitetis in illa.
32 Videte ergo ut impleatis omnia praecepta atque iudicia, quae ego hodie ponam
in conspectu vestro.
12
1 Haec sunt praecepta atque iudicia, quae facere debetis in terra, quam Dominus,
Deus patrum tuorum, daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus
super humum gradieris.
2 Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos
suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum.
3 Dissipate aras eorum et confringite lapides, palos igne comburite et idola
comminuite, disperdite nomina eorum de locis illis.
4 Non facietis ita Domino Deo vestro.
5 Sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris,
ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo, venietis
6 et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras, decimas et donaria
manuum vestrarum et vota atque dona, primogenita boum et ovium.
7 Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis, ad
quae miseritis manum vos et domus vestrae, in quibus benedixerit vobis Dominus
Deus vester.
8 Non facietis secundum omnia, quae nos hic facimus hodie, singuli, quod sibi
rectum videtur;
9 neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem, quam
Dominus Deus vester daturus est vobis.
10 Transibitis Iordanem et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester
daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque
ullo timore habitetis
11 in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut habitet nomen eius in eo.
Illuc omnia, quae praecipio, conferetis: holocausta et hostias ac decimas et
donaria manuum vestrarum et, quidquid praecipuum est in muneribus, quae
vovebitis Domino.
12 Ibi laetabimini coram Domino Deo vestro vos, filii ac filiae vestrae, famuli
et famulae atque Levites, qui in urbibus vestris commoratur; neque enim habet
partem et possessionem inter vos.
13 Cave, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris,
14 sed in eo, quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum, offeres holocausta et
ibi facies quaecumque praecipio tibi.
15 Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide et
comede carnem iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in omnibus
urbibus tuis; sive immundus sive mundus comedet illam, sicut capream et cervum,
16 absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes.
17 Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui,
primogenita armentorum et pecorum et omnia, quae voveris et sponte offerre
volueris, et primitiva manuum tuarum.
18 Sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus,
tu et filius tuus ac filia tua, servus et famula atque Levites, qui manet in
urbibus tuis; et laetaberis coram Domino Deo tuo in cunctis, ad quae extenderis
manum tuam.
19 Cave, ne derelinquas Levitem omni tempore, quo versaris in terra tua.
20 Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi,
et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua, comedes carnem secundum
omne desiderium animae tuae;
21 locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut sit nomen eius ibi, si
procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quae dederit tibi Dominus,
sicut praecepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet.
22 Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis; et mundus et immundus in
commune vescentur.
23 Hoc solum cave, ne sanguinem comedas; sanguis enim eorum anima est, et
idcirco non debes animam comedere cum carnibus.
24 Non comedes eum, sed super terram fundes quasi aquam;
25 non comedes eum, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris, quod
placet in conspectu Domini.
26 Quae autem sanctificaveris et voveris Domino, tolles et venies ad locum, quem
elegerit Dominus,
27 et offeres holocausta tua, carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui;
sanguis hostiarum tuarum fundetur in altari, carnibus autem ipse vesceris.
28 Observa et audi omnia, quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi et filiis
tuis post te in sempiternum, cum feceris, quod bonum est et placitum in
conspectu Domini Dei tui.
29 Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas
ingredieris possidendas, et possederis eas atque habitaveris in terra earum,
30 cave, ne irretiaris per eas, postquam te fuerint introeunte subversae, et
requiras caeremonias earum dicens: “Sicut coluerunt gentes istae deos suos, ita
et ego colam”.
31 Non facies similiter Domino Deo tuo; omnes enim abominationes, quas aversatur
Dominus, fecerunt diis suis offerentes etiam filios et filias et comburentes
igne.
13
1 Quod praecipio vobis, hoc custodite et facite, nec addas quidquam nec minuas.
2 Si surrexerit in medio tui prophetes aut, qui somnium vidisse se dicat, et
dederit tibi signum vel portentum,
3 et evenerit, quod locutus est, et dixerit tibi: “Eamus et sequamur deos
alienos, quos ignoras, et serviamus eis”,
4 non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus
Deus vester, ut sciat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima
vestra.
5 Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et mandata illius custodite et
audite vocem eius; ipsi servietis et ipsi adhaerebitis.
6 Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut
vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te
de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus
Deus tuus; et auferes malum de medio tui.
7 Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel
filia sive uxor, quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam,
clam dicens: “Eamus et serviamus diis alienis”, quos ignorasti tu et patres tui,
8 de diis cunctarum in circuitu gentium, quae iuxta vel procul sunt ab initio
usque ad finem terrae,
9 non acquiescas ei nec audias, neque parcat ei oculus tuus, ut miserearis et
occultes eum,
10 sed interficies. Sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus
mittat manum:
11 lapidibus obrutus necabitur, quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui
eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis,
12 ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei
simile in medio tui.
13 Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad
habitandum, dicentes aliquos:
14 “Egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis suae
atque dixerunt: Eamus et serviamus diis alienis”, quos ignorastis,
15 quaere sollicite et, diligenter rei veritate perspecta, si inveneris certum
esse, quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam in medio tui,
16 percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam ac omnia,
quae in illa sunt.
17 Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum eius et
cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit
tumulus sempiternus: non aedificabitur amplius.
18 Et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua, ut avertatur
Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te, sicut iuravit
patribus tuis,
19 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia mandata eius, quae ego
praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.
14
1 Filii estote Domini Dei ve stri; non vos incidetis nec fa cietis calvitium
inter oculos vestros super mortuo,
2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum
peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram.
3 Ne comedatis quidquid abominabile est.
4 Hoc est animal, quod comedere potestis: bovem et ovem et capram,
5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, rupicapram.
6 Omne animal inter pecora, quod findit ungulam plene in duas partes et ruminat,
comedetis;
7 de his autem, quae ruminant et ungulam non findunt, haec comedere non debetis:
camelum, leporem, hyracem, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt
vobis.
8 Sus quoque, quoniam dividit ungulam et non ruminat, immunda erit vobis:
carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis.
9 Haec comedetis ex omnibus, quae morantur in aquis: quae habent pinnulas et
squamas comedite;
10 quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt vobis.
11 Omnes aves mundas comedite;
12 has autem ne comedatis: aquilam scilicet et grypem et alietum,
13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum
14 et omne corvini generis,
15 struthionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum,
16 bubonem ac cycnum et ibin
17 ac mergulum, porphyrionem et nycticoracem,
18 erodium et charadrium, singula in genere suo, upupam quoque et
vespertilionem.
19 Et omne, quod reptat et pinnulas habet, immundum erit vobis, nec comedetur.
20 Omne volatile, quod mundum est, comedite.
21 Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas
est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo
tuo.
Non coques haedum in lacte matris suae.
22 Decimam partem separabis de cunctis frugibus seminis tui, quae nascuntur in
terra per annos singulos;
23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, ut in eo nomen
illius habitet, decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis
et ovibus tuis, ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
24 Cum autem longior fuerit tibi via et locus, quem elegerit Dominus Deus tuus,
ut ponat nomen suum ibi tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta
portare,
25 vendes omnia et in pretium rediges; portabisque manu tua et proficisceris ad
locum, quem elegerit Dominus Deus tuus,
26 et emes ex eadem pecunia, quidquid tibi placuerit, sive ex armentis sive ex
ovibus, vinum quoque et siceram et omne, quod desiderat anima tua; et comedes
ibi coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua
27 et Levites, qui intra portas tuas est: cave, ne derelinquas eum, quia non
habet partem nec possessionem tecum.
28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus, quae nascuntur tibi eo
tempore, et repones intra portas tuas;
29 venietque Levites, qui non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus
ac pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur,
ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, quae
feceris.
15
1 Septimo anno facies remis sionem,
2 quae hoc ordine ce lebrabitur: cui debetur aliquid a proximo ac fratre suo,
repetere non poterit, quia annus remissionis est Domino.
3 A peregrino exiges; civem et propinquum
repetendi, quod tuum est, non habebis potestatem.
4 Sed omnino indigens non erit apud te, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in
terra, quam traditurus est tibi in possessionem,
5 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universum mandatum hoc,
quod ego hodie praecipio tibi,
6 quia Dominus Deus tuus benedicet tibi, ut pollicitus est. Fenerabis gentibus
multis et ipse a nullo accipies mutuum; dominaberis nationibus plurimis, et tui
nemo dominabitur.
7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur in una civitatum tuarum in terra, quam
Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor
tuum nec contrahes manum;
8 sed aperies eam pauperi fratri tuo et dabis mutuum, quod eum indigere
perspexeris.
9 Cave, ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo:
“Appropinquat septimus annus remissionis”, et avertas oculos tuos a paupere
fratre tuo nolens ei, quod postulat, mutuum commodare, ne clamet contra te ad
Dominum, et fiat tibi in peccatum.
10 Sed dabis ei, nec contristabitur cor tuum in eius necessitatibus sublevandis,
nam propter hoc benedicet tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo et in
cunctis, ad quae manum miseris.
11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi,
ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra tua.
12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea et sex annis
servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum;
13 et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris.
14 Sed dabis ei viaticum de gregibus et de area et torculari tuo, quibus Dominus
Deus tuus benedixerit tibi.
15 Memento quod et ipse servieris in terra Aegypti, et liberaverit te Dominus
Deus tuus; idcirco ego nunc hoc praecipio tibi.
16 Sin autem dixerit: “Nolo egredi”, eo quod diligat te et domum tuam et bene
sibi apud te esse sentiat,
17 assumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae, et serviet tibi
usque in aeternum. Ancillae quoque similiter facies.
18 Non sit durum in oculis tuis dimittere eum liberum, quoniam iuxta mercedem
mercennarii per sex annos servivit tibi, et benedicet tibi Dominus Deus tuus in
cunctis operibus, quae egeris.
19 De primogenitis, quae nascuntur in armentis et ovibus tuis, quidquid sexus
est masculini, sanctificabis Domino Deo tuo; non operaberis in primogenito bovis
et non tondebis primogenita ovium.
20 In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco, quem
elegerit Dominus, tu et domus tua.
21 Sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua
parte deforme vel debile, non immolabis illud Domino Deo tuo,
22 sed intra portas tuas comedes illud; tam mundus quam immundus similiter
vescentur eis, quasi caprea et cervo.
23 Solum sanguinem eorum non comedes, sed effundes in terram quasi aquam.
16
1 Observa mensem Abib, ut facias Pascha Domino Deo tuo; quoniam in isto mense
Abib eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte.
2 Immolabisque Pascha Domino Deo tuo de ovibus et de bobus in loco, quem
elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi.
3 Non comedes cum eo panem fermentatum; septem diebus comedes absque fermento
afflictionis panem, quoniam festinanter egressus es de Aegypto, ut memineris
diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae.
4 Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus; et non manebit
de carnibus eius, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane.
5 Non poteris immolare Pascha in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus
daturus est tibi,
6 sed in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi,
immolabis Pascha vespere ad solis occasum, quando egressus es de Aegypto.
7 Et coques et comedes in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque
consurgens vades in tabernacula tua.
8 Sex diebus comedes azyma et in die septimo, quia collecta est Domino Deo tuo,
non facies opus.
9 Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die, qua falcem in segetem miseris,
10 et celebrabis diem festum Hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam
manus tuae, quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui.
11 Et epulaberis coram Domino Deo tuo tu, filius tuus et filia tua, servus tuus
et ancilla tua et Levites, qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et
vidua, qui morantur tecum in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet
nomen eius ibi;
12 et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies, quae
praecepta sunt.
13 Sollemnitatem quoque Tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando
collegeris de area et torculari fruges tuas;
14 et epulaberis in festivitate tua tu, filius tuus et filia, servus tuus et
ancilla, Levites quoque et advena, pupillus ac vidua, qui intra portas tuas
sunt.
15 Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco, quem elegerit Dominus,
quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere
manuum tuarum, erisque totus in laetitia.
16 Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini
Dei tui in loco, quem elegerit: in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate
Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum
vacuus,
17 sed offeret unusquisque secundum quod habuerit, iuxta benedictionem Domini
Dei tui, quam dederit tibi.
18 Iudices et praefectos operum constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus
Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto
iudicio.
19 Non declinabis iudicium. Non accipies personam nec munera, quia munera
excaecant oculos sapientum et mutant causas iustorum.
20 Iustitiam, iustitiam persequeris, ut vivas et possideas terram, quam Dominus
Deus tuus dederit tibi.
21 Non plantabis tibi palum, omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui, quod
feceris tibi.
22 Neque constitues lapidem, quem odit Dominus Deus tuus.
17
1 Non immolabis Domino Deo tuo ovem et bovem, in quo est macula aut quippiam
vitii, quia abominatio est Domino Deo tuo.
2 Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus
dabit tibi, vir aut mulier, qui faciant, quod malum est in conspectu Domini Dei
tui, et transgrediantur pactum illius,
3 ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos, solem vel lunam vel omnem
militiam caeli, quae non praecepi,
4 et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse
reppereris, et abominatio haec facta est in Israel,
5 educes virum vel mulierem, qui hanc rem sceleratissimam perpetrarunt, ad
portas civitatis tuae, et lapidibus obruentur.
6 In ore duorum aut trium testium peribit,
qui interficietur; nemo occidatur uno contra se dicente testimonium.
7 Manus testium prima erit ad interficiendum eum, et manus reliqui populi
extrema mittetur, ut auferas malum de medio tui.
8 Si intra portas tuas in litibus difficile et ambiguum apud te iudicium esse
perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, plagam et plagam,
surge et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus,
9 veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem, qui fuerit illo
tempore; quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicii sententiam.
10 Et facies quodcumque dixerint tibi de loco, quem elegerit Dominus, et
observabis, ut facias omnia quae docuerint te
11 iuxta mandatum, quod mandaverunt, et iuxta sententiam, quam dixerint tibi.
Nec declinabis ad dexteram vel ad sinistram.
12 Qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio, qui eo tempore
ministrat Domino Deo tuo, aut decreto iudicis, morietur homo ille, et auferes
malum de Israel;
13 cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.
14 Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis
eam habitaverisque in illa et dixeris: “Constituam super me regem, sicut habent
omnes per circuitum nationes”,
15 eum constitues super te regem, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero
fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit
frater tuus.
16 Tantummodo non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum, ut
equitatus numerum augeat, praesertim cum Dominus praeceperit vobis, ut nequaquam
amplius per hanc viam revertamini.
17 Neque habebit uxores plurimas, ne declinet cor eius, neque argenti et auri
immensa pondera.
18 Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi exemplar legis
huius in volumine accipiens illam a sacerdotibus leviticae tribus;
19 et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere
Dominum Deum suum. et custodire verba legis huius et praecepta ista et quae in
lege praecepta sunt.
20 Nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet a
mandatis in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii
eius in medio Israel.
18
1 Non habebunt sacerdotes le vitae, omnis tribus Levi, par tem et hereditatem
cum reliquo Israel; de sacrificiis Domini et hereditate eius comedent
2 et nihil accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est
hereditas eorum, sicut locutus est illis.
3 Hoc erit ius sacerdotum a populo, ab his qui offerunt victimas: sive bovem
sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum et duas maxillas ac ventriculum,
4 primitias frumenti, vini et olei et lanarum ex ovium tonsione.
5 Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet et
ministret in nomine Domini ipse et filii eius in sempiternum.
6 Si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israel, in qua ut advena
habitat, et voluerit venire desiderans locum, quem elegerit Dominus,
7 ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres eius levitae, qui
stabunt ibi coram Domino.
8 Partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri, excepto eo, quod ex paterna ei
successione debetur.
9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave, ne
imitari velis abominationes illarum gentium.
10 Nec inveniatur in te, qui filium suum aut filiam traducat per ignem, aut qui
sortes sciscitetur et observet nubes atque auguria, nec sit maleficus
11 nec incantator, nec qui pythones consulat nec divinos, aut quaerat a mortuis
veritatem;
12 omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera expellet eos
in introitu tuo.
13 Perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo.
14 Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt; tu autem
a Domino Deo tuo aliter institutus es.
15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus
Deus tuus; ipsum audietis,
16 ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando contio congregata est, atque
dixisti: “Ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius
non videbo, ne moriar”.
17 Et ait Dominus mihi: “Bene omnia sunt locuti;
18 prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba
mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi.
19 Qui autem verba mea, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor
exsistam.
20 Propheta autem qui, arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo, quae
ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum,
interficietur”.
21 Quod si tacita cogitatione responderis: “Quomodo possum intellegere verbum,
quod Dominus non est locutus?”,
22 hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non
evenerit, hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta
confinxit; et idcirco non timebis eum.
19
1 Cum disperderit Dominus Deus tuus gentes, quarum ti bi traditurus est terram,
et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in aedibus,
2 tres civitates separabis tibi in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit
tibi in possessionem
3 sternens diligenter viam; et in tres aequaliter partes totam terrae tuae
provinciam divides, ut habeat e vicino, qui propter homicidium profugus est, quo
possit evadere.
4 Haec erit lex homicidae fugientis, cuius vita servanda est: qui percusserit
proximum suum nesciens et qui heri et nudiustertius nullum contra eum habuisse
odium comprobatur,
5 sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione
lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum eius
percusserit et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet;
6 ne forsitan ultor sanguinis cordis calore stimulatus persequatur et
apprehendat eum, si longior via fuerit, et percutiat eum, et moriatur, qui non
est reus mortis, quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse
monstratur.
7 Idcirco praecipio tibi, ut tres civitates aequalis inter se spatii dividas.
8 Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut iuravit patribus
tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est
9 — si tamen custodieris omne mandatum hoc et feceris, quae hodie praecipio
tibi, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore — addes
tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis,
10 ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae, quam Dominus Deus tuus
dabit tibi possidendam, nec sis sanguinis reus.
11 Si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius
surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de
supradictis urbibus,
12 mittent seniores civitatis eius et arripient eum de loco effugii tradentque
in manu ultoris sanguinis, et morietur:
13 non misereberis eius et auferes innoxium sanguinem de Israel, ut bene sit
tibi.
14 Non transferes terminos proximi tui, quos
fixerunt priores in possessione tua, quam acceperis in terra, quam Dominus Deus
tuus dabit tibi possidendam.
15 Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illius peccatum vel facinus
fuerit; sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.
16 Si steterit testis mendax contra hominem accusans eum praevaricationis,
17 stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et
iudicum, qui fuerint in diebus illis.
18 Cumque diligentissime perscrutantes iudices invenerint falsum testem dixisse
contra fratrem suum mendacium,
19 reddent ei, sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui,
20 ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam ultra talia audeant facere
in medio tui.
21 Non misereberis eius, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro
dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.
20
1 Si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equita tus et currus et
maiorem, quam tu habes, adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos, quia
Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Aegypti.
2 Appropinquante autem iam proelio, stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur
ad populum:
3 “Audi, Israel: Vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis; non
pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere nec formidetis eos,
4 quia Dominus Deus vester incedit vobiscum et pro vobis contra adversarios
vestros dimicabit, ut eruat vos de periculo”.
5 Praefecti quoque per singulas turmas, audiente exercitu, proclamabunt: “Quis
est homo, qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam? Vadat et revertatur
in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet illam.
6 Quis est homo, qui plantavit vineam et necdum vindemiavit eam? Vadat et
revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo vindemiet
illam.
7 Quis est homo, qui despondit uxorem et non accepit eam? Vadat et revertatur in
domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam”.
8 His dictis, addent reliqua et loquentur ad populum: “Quis est homo
formidulosus et corde pavido? Vadat et revertatur in domum suam, ne pavere
faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est”.
9 Cumque praefecti finem loquendi ad populum fecerint, constituantur duces
exercitus in capite populi.
10 Si quando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem;
11 si receperit et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est,
serviet tibi sub tributo.
12 Sin autem foedus inire noluerit et coeperit contra te bellum, oppugnabis eam.
13 Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne, quod
in ea generis masculini est, in ore gladii
14 absque mulieribus et infantibus, iumentis et ceteris, quae in civitate sunt.
Omnem praedam hanc diripies tibi et comedes de spoliis hostium tuorum, quae
Dominus Deus tuus dederit tibi.
15 Sic facies cunctis civitatibus, quae a te procul valde sunt et non sunt de
gentium istarum urbibus, quas in possessionem accepturus es.
16 De his autem civitatibus, quae dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere,
17 sed interficies in ore gladii, Hetthaeum videlicet et Amorraeum et
Chananaeum, Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, sicut praecepit tibi Dominus
Deus tuus,
18 ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt
diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum.
19 Quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis, ut
expugnes eam, non immittes securim in arbores eius, de quibus vesci potes, nec
succidas eas. Numquid homo est arbor campi, ut eam obsideas?
20 Si qua autem ligna non sunt pomifera, succide illa et exstrue machinas, donec
capias civitatem, quae contra te dimicat.
21
1 Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi,
hominis cadaver occisi, et ignoratur caedis reus,
2 egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris
singularum per circuitum spatia civitatum
3 et, quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius
tollent vitulam de armento, quae non traxit iugum nec terram scidit vomere,
4 et ducent eam ad torrentem perennem, ubi numquam aratum est nec seminatum, et
caedent apud eum cervices vitulae;
5 accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus, ut
ministrent ei et benedicant in nomine eius, et ad verbum eorum omnis causa et
omnis percussio iudicetur.
6 Et omnes maiores natu civitatis illius, qui prope interfectum sunt, lavabunt
manus suas super vitulam, quae apud torrentem percussa est,
7 et dicent: “Manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem, nec oculi nostri
viderunt;
8 propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti, Domine, et non reputes
sanguinem innocentem in medio populi tui Israel”. Et auferetur ab eis reatus
sanguinis.
9 Tu autem removebis innocentem cruorem, cum feceris, quod rectum est in oculis
Domini.
10 Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus
Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris
11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam
voluerisque habere uxorem,
12 introduces eam in domum tuam. Quae radet caesariem et circumcidet ungues
13 et deponet vestem captivitatis sedensque in domo tua flebit patrem et matrem
suam uno mense; et postea intrabis ad eam sociaberisque illi, et erit uxor tua.
14 Sin autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam; nec vendere
poteris pecunia nec opprimere per potentiam, quia humiliasti eam.
15 Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam et alteram odiosam, genuerintque
ei liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus,
16 volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium
dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae,
17 sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de cunctis, quae
habuerit, duplicia; iste est enim principium roboris eius, et huic debentur
primogenita.
18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut
matris imperium et coercitus oboedire contempserit,
19 apprehendent eum et ducent ad seniores civitatis suae et ad portam iudicii
20 dicentque ad eos: “Filius noster iste protervus et contumax est: monita
nostra audire contemnit, comissationibus vacat et luxuriae atque conviviis
potatorum”.
21 Lapidibus eum obruent viri civitatis, et morietur, ut auferatis malum de
medio vestri, et universus Israel audiens pertimescat.
22 Quando peccaverit homo, quod morte plectendum est, et occisum appenderis in
patibulo,
23 non permanebit cadaver eius in ligno; sed in eadem die sepelietur, quia
maledictus a Deo est, qui pendet in ligno; et nequaquam contaminabis terram
tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.
22
1 Non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis, sed reduces
fratri tuo;
2 si autem non est prope frater tuus nec nosti eum, duces in domum tuam, et
erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat.
3 Similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui, quae
perierit: si inveneris eam, ne subtrahas te.
4 Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non subtrahes te,
sed sublevabis cum eo.
5 Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis
enim apud Dominum Deum tuum est omnis, qui facit haec.
6 Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem
pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de filiis,
7 sed abire patieris matrem tenens filios, ut bene sit tibi, et longo vivas
tempore.
8 Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecto tuo per circuitum, ne
adducas sanguinem super domum tuam et sis reus, labente aliquo in praeceps
ruente.
9 Non seres vineam tuam altero semine, ne et sementis, quam sevisti, et quae
nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.
10 Non arabis in bove simul et asino.
11 Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.
12 Funiculos facies per quattuor angulos pallii tui, quo operieris.
13 Si duxerit vir uxorem et intraverit ad eam et postea odio habuerit eam
14 imputaveritque ei obiciens ei nomen pessimum et dixerit: “Uxorem hanc accepi
et ingressus ad eam non inveni virginem”,
15 tollent pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad
seniores urbis, qui in porta sunt,
16 et dicet pater: “Filiam meam dedi huic uxorem, quam, quia odit,
17 imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem; et ecce
haec sunt signa virginitatis filiae meae”. Expandent vestimentum coram se
nioribus civitatis.
18 Apprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum
19 condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabunt patri puellae,
quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel; habebitque eam uxorem
et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae.
20 Quod si verum est, quod obicit, et non est in puella inventa virginitas,
21 educent eam ad fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis
eius, et morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris
sui; et auferes malum de medio tui.
22 Si inventus fuerit vir dormiens cum uxore alterius, uterque morietur, id est
adulter et adultera; et auferes malum de Israel.
23 Si puellam virginem desponsatam viro invenerit aliquis in civitate et
concubuerit cum illa,
24 educetis utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruetis, et
morientur: puella quia non clamavit, cum esset in civitate, vir quia humiliavit
uxorem proximi sui; et auferes malum de medio tui.
25 Sin autem in agro reppererit vir puellam, quae desponsata est, et
apprehendens concubuerit cum illa, ipse morietur solus;
26 puella nihil patietur nec est rea mortis, quoniam sicut vir consurgit contra
fratrem suum et occidit eum, ita et puella perpessa est:
27 sola erat in agro, clamavit puella desponsata, et nullus affuit, qui
liberaret eam.
28 Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens
concubuerit cum ea, et res ad iudicium venerit,
29 dabit, qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti et
habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis
diebus vitae suae.
23
1 Non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operi mentum eius.
2 Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro,
ecclesiam Domini.
3 Non ingredietur mamzer in ecclesiam Domini neque decima generatione.
4 Ammonites et Moabites etiam in decima generatione non intrabunt ecclesiam
Domini in aeternum,
5 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis
de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Phethor in
Aramnaharaim, ut malediceret tibi;
6 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque tibi maledictionem eius in
benedictionem, eo quod diligeret te.
7 Non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona
cunctis diebus vitae tuae in sempiternum.
8 Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium, quia advena
fuisti in terra eius:
9 qui nati fuerint ex eis tertia generatione, intrabunt ecclesiam Domini.
10 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni
re mala.
11 Si fuerit apud te homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra
castra et non revertetur,
12 priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum regredietur in
castra.
13 Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae
14 gerens paxillum in balteo; cumque sederis foris, fodies foveam et egesta humo
operies.
15 Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et
tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat
foeditatis nec derelinquat te.
16 Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit:
17 habitabit tecum in medio tui in loco, quem elegerit in una urbium tuarum,
quae placuerit ei, nec contristes eum.
18 Non erit prostibulum sacrum de filiabus Israel, nec scortator sacer de filiis
Israel.
19 Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo Domini Dei tui,
quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum
tuum.
20 Non fenerabis fratri tuo ad usuram
pecuniam nec alimenta nec quamlibet aliam rem,
21 sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget,
commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad
quam ingredieris possidendam.
22 Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere; quia requiret illud
Dominus Deus tuus a te, et reputabitur tibi in peccatum.
23 Si nolueris polliceri, absque peccato eris;
24 quod autem egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut
promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore tuo locutus es.
25 Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta
autem ne efferas tecum.
26 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas manu; falce autem non
metes.
24
1 Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, et non invene rit gratiam ante
oculos eius propter aliquam foeditatem, et scripserit libellum repudii
dederitque in manu illius et dimiserit eam de domo sua,
2 cumque egressa alterius uxor facta fuerit,
3 et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo
sua, vel mortuus fuerit,
4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia polluta est; hoc esset
abominatio coram Domino. Ne peccare facias terram
tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.
5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam
necessitatis iniungetur publicae, sed vacabit liber domui suae, ut uno anno
laetetur cum uxore sua.
6 Non accipies loco pignoris molam vel superiorem lapidem molarem, quia animam
suam apposuit tibi.
7 Si deprehensus fuerit homo rapiens unum de fratribus suis de filiis Israel et,
vendito eo, accipiens pretium, interficietur; et auferes malum de medio tui.
8 Observa diligenter, si incurras plagam leprae, quaecumque docuerint vos
sacerdotes levitici generis; quod praecepi eis, implete sollicite.
9 Memento, quae fecerit Dominus Deus tuus Mariae in via, cum egrederemini de
Aegypto.
10 Cum mutuam dabis proximo tuo rem aliquam, non ingredieris domum eius, ut
pignus auferas,
11 sed stabis foris, et ille tibi pignus proferet, quod habuerit.
12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,
13 sed statim reddes ei ad solis occasum, ut dormiens in vestimento suo
benedicat tibi, et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo.
14 Non negabis mercedem indigentis et pauperis ex fratribus tuis sive advenis,
qui tecum morantur in terra intra portas tuas,
15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper
est, et illud desiderat anima sua; ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur
tibi in peccatum.
16 Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed
unusquisque pro peccato suo morietur.
17 Non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae
vestimentum.
18 Memento quod servieris in Aegypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde;
idcirco praecipio tibi, ut facias hanc rem.
19 Quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris, non
reverteris, ut tollas eum, sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris,
ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.
20 Si fruges collegeris
olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris, ut colligas, sed
relinques advenae, pupillo ac viduae.
21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos, sed cedent in
usus advenae, pupilli ac viduae.
22 Memento quod et tu servieris in Aegypto; et idcirco praecipio tibi, ut facias
hanc rem.
25
1 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint iudices, quem iustum esse
perspexerint, illi iustitiae palmam dabunt; quem impium, condemnabunt
impietatis.
2 Sin autem iudex eum, qui peccavit, dignum viderit plagis, prosternet et coram
se faciet verberari; pro mensura peccati erit et plagarum modus,
3 ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant, ne ultra percussus
plagis multis et foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus.
4 Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.
5 Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque filio mortuus fuerit,
uxor defuncti non nubet foras alteri, sed accipiet eam frater eius uxorem et
suscitabit semen fratris sui;
6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen
eius ex Israel.
7 Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget
mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque: “Non vult
frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel nec me in coniugium
sumere”;
8 statimque accersiri eum facient et interrogabunt. Si responderit: “Nolo eam
uxorem accipere”,
9 accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calceamentum de pede eius
spuetque in faciem illius et dicet: “Sic fit homini, qui non aedificat domum
fratris sui”.
10 Et vocabitur nomen illius in Israel: “Domus discalceati”.
11 Si habuerint inter se iurgium viri, et unus contra alterum rixari coeperit,
volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miserit manum et
apprehenderit verenda eius,
12 abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia.
13 Non habebis in sacculo tuo
diversa pondera maius et minus;
14 nec erit in domo tua ephi maius et minus.
15 Pondus habebis iustum et verum, et ephi iustum et verum erit tibi, ut multo
vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
16 Abominatur enim Dominus tuus eum, qui facit haec, et aversatur omnem
iniustitiam.
17 Memento quae fecerit tibi Amalec in via, quando egrediebaris ex Aegypto;
18 quomodo occurrerit tibi et omnes extremos agminis tui, qui lassi residebant,
ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum.
19 Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem a cunctis per circuitum
inimicis tuis in terra, quam tibi daturus est, delebis nomen Amalec sub caelo:
cave, ne obliviscaris!
26
1 Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus ti bi daturus est
possidendam, et obtinueris eam atque habitaveris in illa,
2 tolles primitias de cunctis frugibus agri, quas collegeris de terra tua, quam
Dominus Deus tuus dabit tibi, et pones in cartallo pergesque ad locum, quem
Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi habitet nomen eius,
3 accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum:
“Profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram, pro qua iuravit
patribus nostris, ut daret eam nobis”.
4 Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua ponet ante altare Domini Dei tui,
5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Syrus vagus erat pater meus et
descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero; crevitque in
gentem magnam ac robustam et infinitae multitudinis.
6 Afflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt imponentes onera gravissima.
7 Et clamavimus ad Dominum, Deum patrum nostrorum, qui exaudivit nos et respexit
humilitatem nostram et laborem atque angustias,
8 et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti et brachio extento, in ingenti
pavore, in signis atque portentis,
9 et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram hanc lacte et melle
manantem.
10 Et ecce nunc attuli primitias frugum terrae,
quam dedisti mihi, Domine”. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui et
adorato Domino Deo tuo.
11 Et epulaberis in omnibus bonis, quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui
tuae, tu et Levites et advena, qui tecum est.
12 Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno tertio, anno
decimarum, et dederis Levitae et advenae et pupillo et viduae, ut comedant intra
portas tuas et saturentur,
13 loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Abstuli, quod sanctificatum est, de
domo mea et dedi illud Levitae et advenae, pupillo ac viduae, sicut iussisti
mihi; non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii tui,
14 non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ex eis in qualibet immunditia nec
expendi ex his quidquam mortuo: oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia,
sicut praecepisti mihi.
15 Respice de habitaculo sancto tuo, de caelo, et benedic populo tuo Israel et
terrae, quam dedisti nobis, sicut iurasti patribus nostris, terrae lacte et
melle mananti”.
16 Hodie Dominus Deus tuus mandavit tibi, ut facias praecepta haec atque iudicia
et custodias et impleas illa ex toto corde tuo et ex tota anima tua.
17 Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis eius et
custodias praecepta illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio;
18 et Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est
tibi, et custodias omnia mandata illius,
19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus, quas creavit in laudem et nomen et
gloriam suam, ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est ”.
27
1 Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo dicen tes: “ Custodite omne
mandatum, quod praecipio vobis hodie.
2 Cumque transieritis Iordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi,
eriges ingentes lapides et calce obduces eos,
3 ut possis in eis scribere omnia verba legis huius, Iordane transmisso, ut
introeas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle
manantem, sicut locutus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi.
4 Quando ergo transieritis Iordanem, erigite istos lapides, sicut ego hodie
praecipio vobis, in monte Hebal, et obduces eos calce;
5 et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non
tetigit,
6 de saxis impolitis, et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo.
7 Et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo
tuo;
8 et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide ”.
9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem: “ Attende
et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo tuo;
10 audies vocem eius et facies mandata atque praecepta, quae ego praecipio tibi
”.
11 Praecepitque Moyses populo in die illo dicens:
12 “ Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Iordane transmisso:
Simeon, Levi, Iudas, Issachar, Ioseph et Beniamin.
13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad et Aser
et Zabulon, Dan et Nephthali.
14 Et pronunciabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce:
15 “Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini,
opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis
populus et dicet: “Amen”.
16 “Maledictus, qui contemnit patrem suum et matrem”. Et dicet omnis populus:
“Amen”.
17 “Maledictus, qui transfert terminos proximi sui”. Et dicet omnis populus:
“Amen”.
18 “Maledictus, qui errare facit caecum in itinere”. Et dicet omnis populus:
“Amen”.
19 “Maledictus, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae”. Et dicet
omnis populus: “Amen”.
20 “Maledictus, qui dormit cum uxore patris sui, quia revelat operimentum
lectuli eius”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
21 “Maledictus, qui dormit cum omni iumento”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
22 “Maledictus, qui dormit cum sorore sua, filia patris sui sive matris suae”.
Et dicet omnis populus: “Amen”.
23 “Maledictus, qui dormit cum socru sua”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
24 “Maledictus, qui clam percusserit proximum suum”. Et dicet omnis populus:
“Amen”.
25 “Maledictus, qui accipit munera, ut percutiat sanguinem innocentem”. Et dicet
omnis populus: “Amen”.
26 “Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere
perficit”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
28
1 Sin audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custo dias omnia mandata
eius, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem
cunctis gentibus, quae versantur in terra,
2 venientque super te universae benedictiones istae et apprehendent te, si tamen
vocem Domini Dei tui audieris.
3 Benedictus tu in civitate et benedictus in agro.
4 Benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum
tuorum, partus armentorum tuorum et incrementum ovium tuarum.
5 Benedictum canistrum et pistrinum tuum.
6 Benedictus eris et ingrediens et egrediens.
7 Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in
conspectu tuo; per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie
tua.
8 Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum
tuarum; benedicetque tibi in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
9 Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut iuravit
tibi, si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius.
10 Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te,
et timebunt te.
11 Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui et fructu
iumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut
daret tibi.
12 Aperiet Dominus tibi thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat pluviam
terrae tuae in tempore suo; benedicatque cunctis operibus manuum tuarum; et
fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies.
13 Constituet te Dominus in caput et non in caudam, et eris semper supra et non
subter, si audieris mandata Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, et
custodieris et feceris
14 ac non declinaveris a verbis, quae ego praecipio vobis hodie, nec ad dexteram
nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos.
15 Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia
mandata eius et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes
maledictiones istae et apprehendent te:
16 Maledictus eris in civitate, maledictus in agro.
17 Maledictum canistrum et pistrinum tuum.
18 Maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae, partus armentorum
tuorum et incrementum ovium tuarum.
19 Maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens.
20 Mittet Dominus super te maledictionem et conturbationem et increpationem in
omnia opera tua, quae facies, donec conterat te et perdat velociter propter
adinventiones tuas pessimas, in quibus reliquisti me.
21 Adiunget Dominus tibi pestilentiam, donec consumat te de terra, ad
quam ingredieris possidendam.
22 Percutiet te Dominus consumptione, febri et inflammatione, ardore et aestu,
uredine ac aurugine, et persequentur te, donec pereas.
23 Et erit caelum, quod est supra caput tuum, aeneum, et terra, quam calcas,
ferrea.
24 Convertet Dominus imbrem terrae tuae in pulverem, et de caelo descendet super
te cinis, donec conteraris.
25 Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egredieris
contra eos et per septem fugies et eris in terrorem omnibus regnis terrae.
26 Eritque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae, et
non erit qui abigat.
27 Percutiet te Dominus ulcere Aegypti et tumore, scabie quoque et prurigine,
ita ut curari nequeas.
28 Percutiet te Dominus amentia et caecitate ac stupore mentis;
29 et palpabis in meridie, sicut palpare solet caecus in tenebris, et non
diriges vias tuas. Omnique tempore eris oppressus et exspoliatus nec habebis,
qui liberet te.
30 Uxorem accipies, et alius dormiet cum ea. Domum aedificabis et non habitabis
in ea. Plantabis vineam et non vindemiabis eam.
31 Bos tuus mactabitur coram te, et non comedes ex eo. Asinus tuus rapietur in
conspectu tuo et non reddetur tibi. Oves tuae dabuntur inimicis tuis, et non
erit qui te adiuvet.
32 Filii tui et filiae tuae tradentur alteri populo, videntibus oculis tuis et
deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non erit fortitudo in manu tua.
33 Fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedet populus, quem ignoras, et
eris semper oppressus et confractus cunctis diebus
34 et insanies in aspectu eorum, quae videbunt oculi tui.
35 Percutiet te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris,
sanarique non poteris a planta pedis usque ad verticem tuum.
36 Ducet te Dominus et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam
ignorasti tu et patres tui, et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi;
37 et eris in stuporem et in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te
introduxerit Dominus.
38 Sementem multam iacies in terram et modicum congregabis, quia locustae
devorabunt omnia.
39 Vineas plantabis et coles et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam,
quoniam vastabitur vermibus.
40 Olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungeris oleo, quia defluent et
peribunt.
41 Filios generabis et filias et non frueris eis, quoniam
ducentur in captivitatem.
42 Omnes arbores tuas et fruges terrae tuae locusta consumet.
43 Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te eritque sublimior; tu
autem descendes et eris inferior.
44 Ipse fenerabit tibi, et tu non fenerabis ei; ipse erit in caput, et tu eris
in caudam.
45 Et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes apprehendent
te, donec intereas, quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata
eius et praecepta, quae praecepit tibi.
46 Et erunt in te signa atque prodigia et
in semine tuo usque in sempiternum.
47 Eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter
rerum omnium abundantiam,
48 servies inimico tuo, quem immittet Dominus tibi, in fame et siti et nuditate
et omnium penuria, et ponet iugum ferreum super cervicem tuam, donec te
conterat.
49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in
similitudinem aquilae volantis cum impetu, cuius linguam intellegere non possis:
50 gentem procacissimam, quae non deferat seni nec misereatur parvulo;
51 et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae, donec intereas,
et non relinquat tibi triticum, vinum et oleum, partum armentorum et incrementum
ovium, donec te disperdat
52 et obsideat te in cunctis urbibus tuis, donec destruantur muri tui firmi
atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra
portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus,
53 et comedes fructum uteri tui, carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas
dederit tibi Dominus Deus tuus, in obsidione et angustia, qua opprimet te hostis
tuus.
54 Homo tener in te et delicatus valde invidebit fratri suo et uxori, quae cubat
in sinu suo, et residuis filiis suis, quos reservaverit,
55 ne det uni ex eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet, eo quod nihil
aliud habeat in obsidione et angustia, qua oppresserit te inimicus tuus intra
omnes portas tuas.
56 Tenera mulier in te et delicata, quae non tentabat pedis vestigium figere in
terram propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat
in sinu eius, filio et filiae
57 et illuviei secundarum, quae egrediuntur de medio feminum eius, et liberis,
qui eadem hora nati sunt; comedet enim eos clam propter rerum omnium penuriam in
obsidione et angustia, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.
58 Nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius, quae scripta sunt in hoc
volumine, et timueris nomen gloriosum et terribile hoc, Dominum Deum tuum,
59 augebit ultra modum Dominus plagas tuas et plagas seminis tui, plagas magnas
et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas,
60 et convertet in te omnes afflictiones Aegypti, quas timuisti, et adhaerebunt
tibi.
61 Insuper universos languores et plagas, quae non sunt scriptae in volumine
legis huius, inducet Dominus super te, donec te conterat;
62 et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae
multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui.
63 Et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque
multiplicans, sic laetabitur super vos disperdens vos atque subvertens, ut
auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.
64 Disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos
eius, et servies ibi diis alienis, quos et tu ignorasti et patres tui, lignis et
lapidibus.
65 In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui;
dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam
consumptam maerore.
66 Et erit vita tua quasi pendens ante te; timebis nocte et die et non credes
vitae tuae.
67 Mane dices: “Quis mihi det vesperum?”; et vespere: “Quis mihi det mane?”,
propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quae tuis videbis
oculis.
68 Reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam, de qua dixi tibi, ut eam
amplius non videres; ibi vendetis vos inimicis vestris in servos et ancillas, et
non erit qui emat ”.
69 Haec sunt verba foederis, quod praecepit Dominus Moysi, ut feriret cum filiis
Israel in terra Moab, praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb.
29
1 Vocavitque Moyses omnem Israel et dixit ad eos: “ Vos vidistis universa, quae
fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius
universaeque terrae illius,
2 tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa portentaque ingentia;
3 et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures, quae
possint audire, usque in praesentem diem.
4 Adduxi vos quadraginta annis per desertum; non sunt attrita vestimenta vestra,
nec calceamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt,
5 panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia ego sum
Dominus Deus vester.
6 Et venistis ad hunc locum, egressusque est Sehon rex Hesebon et Og rex Basan
occurrentes nobis ad pugnam, et percussimus eos.
7 Et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam
Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse.
8 Custodite ergo verba pacti huius et implete ea, ut
prosperemini in universis, quae facitis.
9 Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri ac tribus et
maiores natu atque praefecti, omnis vir Israel,
10 liberi et uxores vestrae et advena tuus, qui tecum moratur in castris, a
lignorum caesoribus usque ad hos, qui hauriunt aquas tuas,
11 ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iure iurando, quod hodie Dominus
Deus tuus percutit tecum,
12 ut suscitet te sibi hodie in populum, et ipse sit Deus tuus, sicut locutus
est tibi et sicut iuravit patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob.
13 Nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmo,
14 sed cunctis hic nobiscum hodie praesentibus coram Domino Deo nostro et illis,
qui hodie hic nobiscum non adsunt.
15 Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Aegypti et quomodo
transierimus per medium nationum, quas transeuntes
16 vidistis abominationes et idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum,
quae colebant.
17 Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cuius cor aversum
est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium, et sit
inter vos radix germinans fel et absinthium;
18 cumque audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo dicens:
“Pax erit mihi, etsi ambulabo in pravitate cordis mei”, et absumat terram
irriguam et sitientem.
19 Dominus non ignoscet ei, sed tunc quam maxime furor eius fumabit et zelus
contra hominem illum, et sedebunt super eum omnia maledicta, quae scripta sunt
in hoc volumine, et delebit Dominus nomen eius sub caelo
20 et consumet eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, iuxta
maledictiones foederis, quae in hoc libro legis scriptae sunt.
21 Dicetque sequens generatio, filii vestri, qui nascentur deinceps, et
peregrini, qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius et infirmitates,
quibus eam afflixerit Dominus,
22 sulphur et salem: combusta est omnis humus eius, ita ut ultra non seratur,
nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae,
Adamae et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo.
23 Et dicent omnes gentes: “Quare sic fecit Dominus terrae huic? Quae est
haec ira furoris immensa?”.
24 Et respondebunt: “Quia dereliquerunt pactum Domini, Dei patrum suorum, quod
pepigit cum eis, quando eduxit eos de terra Aegypti,
25 et servierunt diis alienis et adoraverunt eos, quos nesciebant et quibus non
fuerant attributi;
26 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam
omnia maledicta, quae in hoc volumine scripta sunt,
27 et eiecit eos de terra eorum in ira et furore et indignatione maxima
proiecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur”.
28 Abscondita Domino Deo nostro, manifesta autem nobis et filiis nostris usque
in sempiternum, ut faciamus universa verba legis huius.
30
1 Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedic tio et maledictio,
quas proposui in conspectu tuo, et ductus paenitudine cordis tui in universis
gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus,
2 et reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis secundum omnia, quae ego
hodie praecipio tibi, cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua,
3 reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum
congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit.
4 Si ad cardines caeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus et
assumet
5 atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam; et
feliciorem et maioris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui.
6 Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui, ut diligas Dominum
Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua, ut possis vivere.
7 Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos, qui
oderunt te et persequuntur.
8 Tu autem reverteris et audies vocem Domini faciesque universa mandata, quae
ego praecipio tibi hodie;
9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in
subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum et in ubertate terrae tuae, in
rerum omnium largitate; revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus
bonis, sicut gavisus est in patribus tuis.
10 Si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris mandata eius et
praecepta, quae in hac lege conscripta sunt, et revertaris ad Dominum Deum tuum
in toto corde tuo et in tota anima tua.
11 Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est neque procul
positum
12 nec in caelo situm, ut possis dicere: “Quis nobis ad caelum valet ascendere,
ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?”.
13 Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: “Quis nobis transfretare
poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod
praeceptum est?”.
14 Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut
facias illum.
15 Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e
contrario mortem et malum.
16 Si oboedieris mandatis Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, ut
diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et
praecepta atque iudicia, vives; ac multiplicabit te benedicetque tibi in terra,
ad quam ingredieris possidendam.
17 Sin autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris atque errore deceptus
adoraveris deos alienos et servieris eis,
18 praedico vobis hodie quod pereatis et parvo tempore moremini in terra, ad
quam, Iordane transmisso, ingredieris possidendam.
19 Testes invoco hodie contra vos caelum et terram quod proposuerim vobis
vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu
vivas et semen tuum
20 et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhaereas —
ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum — ut habites in terra, pro qua
iuravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret eam illis ”.
31
1 Abiit itaque Moyses et locu tus est omnia verba haec ad universum Israel
2 et dixit ad eos: “ Centum viginti annorum sum hodie, non possum ultra egredi
et ingredi, praesertim cum et Dominus dixerit mihi: “Non transibis Iordanem
istum”.
3 Dominus Deus tuus ipse transibit ante te; ipse delebit gentes has in conspectu
tuo, et possidebis eas, et Iosue transibit ante te, sicut locutus est Dominus.
4 Facietque Dominus eis, sicut fecit Sehon et Og regibus Amorraeorum et terrae
eorum delevitque eos.
5 Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut praecepi
vobis.
6 Viriliter agite et confortamini; nolite timere nec paveatis a conspectu eorum,
quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te
”.
7 Vocavitque Moyses Iosue et dixit ei coram omni Israel: “ Confortare et esto
robustus; tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus
eorum iuravit Dominus, et tu eam sorte divides eis.
8 Et Dominus, qui ductor tuus est, ipse erit tecum, non dimittet nec derelinquet
te; noli timere nec paveas ”.
9 Et scripsit Moyses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui
portabant arcam foederis Domini, et cunctis senioribus Israel;
10 praecepitque eis dicens: “ Post septem annos, anno remissionis, in
sollemnitate Tabernaculorum,
11 convenientibus cunctis ex Israel, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in
loco, quem elegerit, leges verba legis huius coram omni Israel, audientibus eis;
12 congrega populum tam viros quam mulieres, parvulos et advenas, qui sunt intra
portas tuas, ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant
impleantque omnes sermones legis huius;
13 filii quoque eorum, qui nunc ignorant, audiant et discant timere Dominum Deum
vestrum cunctis diebus, quibus versamini in terra, ad quam vos, Iordane
transmisso, pergitis obtinendam ”.
14 Et ait Dominus ad Moysen: “ Ecce prope sunt dies mortis
tuae; voca Iosue, et state in tabernaculo conventus, ut praecipiam ei ”.
Abierunt ergo Moyses et Iosue et steterunt in tabernaculo conventus;
15 apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quae stetit in introitu
tabernaculi.
16 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus
iste consurgens fornicabitur post deos alienos terrae, ad quam ingredietur; ibi
derelinquet me et irritum faciet foedus, quod pepigi cum eo.
17 Et irascetur furor meus contra eum in die illo, et derelinquam eos et
abscondam faciem meam ab eis, et erit in devorationem; invenient eum mala multa
et afflictiones, ita ut dicat in illo die: “Vere, quia non est Deus mecum,
invenerunt me haec mala”.
18 Ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo, propter omnia mala,
quae fecit, quia secutus est deos alienos.
19 Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et doce filios Israel, ut
memoriter teneant et ore decantent, ut sit mihi carmen istud pro testimonio
inter filios Israel.
20 Introducam enim eum in terram, pro qua iuravi patribus eius, lacte et melle
manantem. Cumque comederit et saturatus crassusque fuerit, avertetur ad deos
alienos, et servient eis detrahentque mihi et irritum facient pactum meum.
21 Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum
istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui; scio enim
cogitationes eius, quae facit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei
pollicitus sum ”.
22 Scripsit ergo Moyses canticum istud in die illo et docuit filios Israel.
23 Praecepitque Dominus Iosue filio Nun et ait: “ Confortare et esto robustus;
tu enim introduces filios Israel in terram, quam eis pollicitus sum, et ego ero
tecum ”.
24 Postquam ergo scripsit Moyses verba legis huius in volumine atque complevit,
25 praecepit Levitis, qui portabant arcam foederis Domini, dicens:
26 “ Tollite librum legis istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini
Dei vestri, ut sit ibi contra te in testimonium.
27 Ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam. Adhuc
vivente me vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum; quanto magis cum
mortuus fuero?
28 Congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras atque praefectos
vestros, et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos caelum
et terram.
29 Novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis de via, quam
praecepi vobis, et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis
malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum ”.
30 Locutus est ergo Moyses, audiente universo coetu Israel, verba carminis huius
et ad finem usque complevit:
32
1 “ Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei!
2 Stillet ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum
quasi imber super herbam
et quasi stillae super gramina.
3 Quia nomen Domini invocabo:
date magnificentiam Deo nostro!
4 Petra, perfecta sunt opera eius,
quia omnes viae eius iustitia.
Deus fidelis et absque ulla iniquitate,
iustus et rectus.
5 Peccaverunt ei non filii eius in sordibus suis,
generatio prava atque perversa.
6 Haeccine redditis Domino,
popule stulte et insipiens?
Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te,
ipse fecit et stabilivit te?
7 Memento dierum antiquorum,
cogita generationes singulas;
interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi,
maiores tuos, et dicent tibi.
8 Quando dividebat Altissimus gentes,
quando separabat filios Adam,
constituit terminos populorum
iuxta numerum filiorum Israel;
9 pars autem Domini populus eius,
Iacob funiculus hereditatis eius.
10 Invenit eum in terra deserta,
in loco horroris et ululatu solitudinis;
circumdedit eum et attendit
et custodivit quasi pupillam oculi sui.
11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos
et super eos volitans expandit alas suas
et assumpsit eum
atque portavit super pennas suas.
12 Dominus solus dux eius fuit,
et non erat cum eo deus alienus.
13 Constituit eum super excelsam terram,
ut comederet fructus agrorum,
ut sugeret mel de petra
oleumque de saxo durissimo,
14 butyrum de armento et lac de ovibus,
cum adipe agnorum et arietum
filiorum Basan et hircorum,
cum medulla tritici,
et sanguinem uvae biberet meracissimum.
15 Incrassatus est dilectus et recalcitravit;
incrassatus, impinguatus, dilatatus dereliquit Deum factorem suum
et recessit a Petra salutari suo.
16 Provocaverunt eum in diis alienis
et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
17 Immolaverunt daemonibus et non Deo,
diis, quos ignorabant;
novi recentesque venerunt,
quos non coluerunt patres vestri.
18 Petram, quae te genuit, dereliquisti,
et oblitus es Domini creatoris tui.
19 Vidit Dominus et sprevit,
quia provocaverunt eum filii sui et filiae.
20 Et ait: “Abscondam faciem meam ab eis
et considerabo novissima eorum;
generatio enim perversa est,
et infideles filii.
21 Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus,
et irritaverunt in vanitatibus suis;
et ego provocabo eos in eo, qui non est populus,
et in gente stulta irritabo illos.
22 Ignis succensus est in furore meo
et ardebit usque ad inferni profundissima;
devorabitque terram cum germine suo
et montium fundamenta comburet.
23 Congregabo super eos mala
et sagittas meas complebo in eis.
24 Consumentur fame et devorabuntur febri
et peste amarissima;
dentes bestiarum immittam in eos, cum veneno serpentium in pulvere.
25 Foris vastabit eos gladius,
et intus pavor:
iuvenem simul ac virginem,
lactantem cum homine sene.
26 Dixi: Disperdam eos,
cessare faciam ex hominibus memoriam eorum!,
27 sed arrogantiam inimicorum timui,
ne superbirent hostes eorum
et dicerent: >Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia!'.
28 Gens enim absque consilio est
et sine prudentia.
29 Utinam saperent et intellegerent haec
ac novissima sua providerent!
30 Quomodo persequatur unus mille,
et duo fugent decem milia?
Nonne ideo, quia Petra eorum vendidit eos,
et Dominus tradidit illos?”.
31 Non enim est petra eorum ut Petra nostra,
et inimici nostri sunt iudices.
32 Vere de vinea Sodomorum vinea eorum
et de suburbanis Gomorrae;
uva eorum uva fellis
et botri amarissimi;
33 fel draconum vinum eorum
et venenum aspidum insanabile.
34 Nonne haec condita sunt apud me
et signata in thesauris meis?
35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore,
in quo labetur pes eorum!
Iuxta est dies perditionis,
et adesse festinat sors eorum.
36 Iudicabit Dominus populum suum
et in servis suis miserebitur;
videbit quod infirmata sit manus,
et defecerint clausi ac liberati.
37 Et dicet: “Ubi sunt dii eorum,
petra, in qua habebant fiduciam,
38 de quorum victimis comedebant adipes
et bibebant vinum libaminum?
Surgant et opitulentur vobis
et in necessitate vos protegant!
39 Videte nunc quod ego sim solus,
et non sit Deus praeter me.
Ego occidam et ego vivere faciam;
percutiam et ego sanabo;
et non est qui de manu mea possit eruere.
40 Levabo ad caelum manum meam
et dicam: Vivo ego in aeternum!
41 Si acuero ut fulgur gladium meum,
et arripuerit iudicium manus mea,
reddam ultionem hostibus meis
et his, qui oderunt me, retribuam.
42 Inebriabo sagittas meas sanguine,
et gladius meus devorabit carnes:
de cruore occisorum et captivorum,
de capite ducum inimici!”.
43 Laudate, gentes, populum eius,
quia sanguinem servorum suorum ulciscetur
et vindictam retribuet in hostes suos
et propitius erit terrae populi sui ”.
44 Venit ergo Moyses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi,
ipse et Iosue filius Nun;
45 complevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israel.
46 Et dixit ad eos: “ Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor
vobis hodie, ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere
universa verba legis huius;
47 quia verbum non incassum vobis, sed est vita vestra: et in verbo hoc longo
perseverabitis tempore in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredimini
possidendam ”.
48 Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die dicens:
49 “ Ascende in montem istum Abarim, in montem Nabo, qui est in terra Moab
contra Iericho, et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel
obtinendam.
50 Et morere in monte, quem conscendens iungeris populo tuo, sicut mortuus est
Aaron frater tuus in monte Hor et appositus populo suo.
51 Quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas
Meribathcades deserti Sin, quia non sanctificastis me inter filios Israel.
52 E contra videbis terram et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis
Israel ”.
33
1 Haec est benedictio, qua be nedixit Moyses homo Dei fi liis Israel ante mortem
suam.
2 Et ait:
“ Dominus de Sinai venit
et de Seir ortus est eis;
apparuit de monte Pharan
et venit in Meribathcades
de meridie eius in Asedoth.
3 Vere diligit populos;
omnes sancti eius in manu illius sunt;
et, qui appropinquant pedibus tuis,
accipient de doctrina tua.
4 Legem praecepit nobis Moyses,
hereditatem multitudinis Iacob.
5 Et factus est apud dilectum rex,
congregatis principibus populi
cum tribubus Israel ”.
6 “ Vivat Ruben et non moriatur
et sit parvus in numero ”.
7 Haec est Iudae benedictio:
“ Audi, Domine, vocem Iudae
et ad populum suum introduc eum.
Manus eius pugnabunt pro eo,
et adiutor illius contra adversarios eius eris ”.
8 De Levi quoque ait:
“ Tummim et Urim tui
viro sancto tuo,
quem probasti in Massa
et cum quo litigasti ad aquas Meriba.
9 Qui dixit de patre suo et matre sua:
“Nescio vos”;
et fratres suos ignoravit
et filios suos nescivit.
Quia custodierunt eloquium tuum
et pactum tuum servaverunt.
10 Docebunt iudicia tua Iacob
et legem tuam Israel;
ponent thymiama in naribus tuis
et holocaustum super altare tuum.
11 Benedic, Domine, fortitudini eius
et opera manuum illius suscipe.
Percute lumbos inimicorum eius;
et, qui oderunt eum, non consurgant ”.
12 De Beniamin ait:
“ Amantissimus Domini
habitabit confidenter in eo;
Altissimus proteget eum tota die
et inter umeros illius requiescet ”.
13 De Ioseph quoque ait:
“ Benedicta a Domino terra eius:
donis caeli, rore
atque abysso subiacente,
14 fructibus solis
et donis mensium,
15 primitiis antiquorum montium
et donis collium aeternorum,
16 frugibus terrae et plenitudine eius.
Benedictio illius, qui apparuit in rubo,
veniat super caput Ioseph
et super verticem nazaraei inter fratres suos;
17 quasi primogeniti tauri pulchritudo eius,
cornua unicornis cornua illius,
in ipsis ventilabit gentes
usque ad terminos terrae.
Hae sunt multitudines Ephraim,
et hae milia Manasse ”.
18 De Zabulon ait:
“ Laetare, Zabulon, in exitu tuo,
et Issachar, in tabernaculis tuis!
19 Populos ad montem vocabunt,
ibi immolabunt victimas iustitiae.
Qui inundationem maris, quasi lac, sugent
et thesauros absconditos arenarum ”.
20 De Gad ait:
“ Benedictus, qui dilatat Gad!
Quasi leo requiescit
dilaceratque brachium et verticem.
21 Et vidit primitias sibi,
quia ibi pars ducis erat reposita;
qui fuit cum principibus populi
et fecit iustitiam Domini
et iudicia sua cum Israel ”.
22 De Dan quoque ait:
“ Dan catulus leonis
prosiliet largiter de Basan ”.
23 De Nephthali dixit:
“ Nephthali satiabatur beneplacito
et plenus erit benedictione Domini:
mare et meridiem possidebit ”.
24 De Aser quoque ait:
“ Benedictus prae filiis Aser!
Sit placens fratribus suis
et tingat in oleo pedem suum.
25 Ferrum et aes serae tuae,
sicut dies tui robur tuum ”.
26 “ Non est ut Deus Iesurun,
qui ascendit super caelos ad auxilium tuum
et in magnificentia sua super nubes.
27 Habitaculum Deus antiquus,
et subter brachia sempiterna.
Eiciet a facie tua inimicum
dicetque: “Conterere!”.
28 Habitabit Israel confidenter,
et fons Iacob solus;
stillabunt in terra frumenti et vini,
caelique rorem.
29 Beatus tu, Israel! Quis similis tui,
popule, qui salvaris in Domino?
Ipse est scutum auxilii tui
et gladius gloriae tuae.
Blandientur tibi inimici tui,
et tu eorum altitudines calcabis ”.
34
1 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nabo in verticem Phasga
contra Iericho; ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan
2 et universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iudae
usque ad mare occidentale
3 et Nageb et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor.
4 Dixitque Dominus ad eum: “ Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et
Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam.
Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam ”.
5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab, iubente Domino.
6 Et sepelivit eum in valle in terra Moab contra Bethphegor; et non cognovit
homo sepulcrum eius usque in praesentem diem.
7 Moyses centum et viginti annorum erat, quando mortuus est; non caligavit
oculus eius, nec robur illius defecit.
8 Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus; et
completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
9 Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit
super eum manus suas; et oboedierunt ei filii Israel feceruntque, sicut
praecepit Dominus Moysi.
10 Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus
facie ad faciem,
11 in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in terra
Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius,
12 et in cuncta manu robusta magnisque mirabilibus, quae fecit Moyses coram
universo Israel.