|
|
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM |
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
1
1 Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei.
2 Sicut scriptum est in Isaia propheta:
Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui praeparabit viam tuam;
3 vox clamantis in deserto:
Parate viam Domini, rectas facite semitas eius ,
4 fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in
remissionem peccatorum.
5 Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et
baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua.
6 Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et
locustas et mel silvestre edebat.
7 Et praedicabat dicens: Venit fortior me post me, cuius non sum dignus
procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
8 Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto .
9 Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus
est in Iordane ab Ioanne.
10 Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam
descendentem in ipsum;
11 et vox facta est de caelis: Tu es Filius meus dilectus; in te complacui .
12 Et statim Spiritus expellit eum in desertum.
13 Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum
bestiis, et angeli ministrabant illi.
14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans
evangelium Dei
15 et dicens: Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini
et credite evangelio .
16 Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis
mittentes in mare; erant enim piscatores.
17 Et dixit eis Iesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum
.
18 Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum.
19 Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, et
ipsos in navi componentes retia,
20 et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum
mercennariis, abierunt post eum.
21 Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat.
22 Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem
habens et non sicut scribae.
23 Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit
24 dicens: Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui
sis: Sanctus Dei .
25 Et comminatus est ei Iesus dicens: Obmutesce et exi de homine! .
26 Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo.
27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est
hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt
ei .
28 Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae.
29 Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum
Iacobo et Ioanne.
30 Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa.
31 Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et
ministrabat eis.
32 Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male
habentes et daemonia habentes;
33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam.
34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa
eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.
35 Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique
orabat.
36 Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant;
37 et cum invenissent eum, dixerunt ei: Omnes quaerunt te! .
38 Et ait illis: Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc
enim veni .
39 Et venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia
eiciens.
40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: Si
vis, potes me mundare .
41 Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: Volo, mundare! ;
42 et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
43 Et infremuit in eum statimque eiecit illum
44 et dicit ei: Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti
et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis .
45 At ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam
non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et
conveniebant ad eum undique.
2
1 Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset.
2 Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et
loquebatur eis verbum.
3 Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur.
4 Et cum non possent offerre eum
illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt
grabatum, in quo paralyticus iacebat.
5 Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur
peccata tua .
6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis:
7 Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi
solus Deus? .
8 Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit
illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
9 Quid est facilius, dicere paralytico: Dimittuntur peccata tua, an dicere:
Surge et tolle grabatum tuum et ambula?
10 Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi
peccata ait paralytico - :
11 Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam .
12 Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut
admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: Numquam sic vidimus! .
13 Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat
eos.
14 Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi:
Sequere me . Et surgens secutus est eum.
15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et
peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et
sequebantur eum.
16 Et scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et
publicanis, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis et peccatoribus
manducat? .
17 Et Iesus hoc audito ait illis: Non necesse habent sani medicum, sed qui
male habent; non veni vocare iustos sed peccatores .
18 Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt
illi: Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem
discipuli non ieiunant? .
19 Et ait illis Iesus: Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum
illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare;
20 venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa
die.
21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum
aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit.
22 Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres
et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos .
23 Et factum est, cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt
praegredi vellentes spicas.
24 Pharisaei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet?
.
25 Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem
habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant?
26 Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes
propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit
etiam eis, qui cum eo erant? .
27 Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter
sabbatum;
28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati .
3
1 Et introivit iterum in synago gam. Et erat ibi homo habens manum aridam;
2 et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum.
3 Et ait homini habenti manum aridam: Surge in
medium .
4 Et dicit eis: Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an
perdere? . At illi tacebant.
5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum,
dicit homini: Extende manum . Et extendit, et restituta est manus eius.
6 Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum
quomodo eum perderent.
7 Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea
secuta est et a Iudaea
8 et ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et
Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum.
9 Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi praesto esset propter turbam, ne
comprimerent eum.
10 Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot
habebant plagas.
11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant
dicentes: Tu es Filius Dei! .
12 Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum.
13 Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum.
14 Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare
15 habentes potestatem eiciendi daemonia:
16 et imposuit Simoni nomen Petrum;
17 et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina
Boanerges, quod est Filii tonitrui;
18 et Andream et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum
Alphaei et Thaddaeum et Simonem Chananaeum
19 et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum.
20 Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non
possent neque panem manducare.
21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: In furorem versus
est .
22 Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: Beelzebul habet
et: In principe daemonum eicit daemonia .
23 Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: Quomodo potest
Satanas Satanam eicere?
24 Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud;
25 et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare.
26 Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare,
sed finem habet.
27 Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius
fortem alliget; et tunc domum eius diripiet.
28 Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae,
quibus blasphemaverint;
29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in
aeternum, sed reus est aeterni delicti .
30 Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet .
31 Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum
vocantes eum.
32 Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui et
sorores tuae foris quaerunt te .
33 Et respondens eis ait: Quae est mater mea et fratres mei? .
34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: Ecce mater mea
et fratres mei.
35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est .
4
1 Et iterum coepit docere ad ma re. Et congregatur ad eum tur ba plurima, ita ut
in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram
erant.
2 Et docebat eos in parabolis multa et dicebat
illis in doctrina sua:
3 Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum.
4 Et factum est, dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et
comederunt illud.
5 Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim exortum
est, quoniam non habebat altitudinem terrae;
6 et quando exortus est sol, exaestuavit et, eo quod non haberet radicem,
exaruit.
7 Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et
fructum non dedit.
8 Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et
crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum .
9 Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat .
10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum
Duodecim, parabolas.
11 Et dicebat eis: Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris
sunt, in parabolis omnia fiunt,
12 ut videntes videant et non videant,
et audientes audiant et non intellegant,
ne quando convertantur,
et dimittatur eis .
13 Et ait illis: Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas
cognoscetis?
14 Qui seminat, verbum seminat.
15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum audierint,
confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est in eos.
16 Et hi sunt, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim
cum gaudio accipiunt illud
17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione
vel persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
18 Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum audierunt,
19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae
introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
20 Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et
suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum .
21 Et dicebat illis: Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub
lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur?
22 Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est
occultum, nisi ut in palam veniat.
23 Si quis habet aures audiendi, audiat .
24 Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis,
remetietur vobis et adicietur vobis.
25 Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur
ab illo .
26 Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in
terram
27 et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum
nescit ille.
28 Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum
in spica.
29 Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis .
30 Et dicebat: Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua
parabola ponemus illud?
31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus
seminibus, quae sunt in terra;
32 et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit
ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare .
33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire;
34 sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis
disserebat omnia.
35 Et ait illis illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra .
36 Et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi; et aliae naves erant
cum illo.
37 Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut
iam impleretur navis.
38 Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et dicunt ei:
Magister, non ad te pertinet quia perimus? .
39 Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: Tace, obmutesce! . Et
cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.
40 Et ait illis: Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? .
41 Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: Quis putas est iste,
quia et ventus et mare oboediunt ei? .
5
1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
2 Et exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu
immundo,
3 qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum
poterat ligare,
4 quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes
comminuisset, et nemo poterat eum domare;
5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens
se lapidibus.
6 Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
7 et clamans voce magna dicit: Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi?
Adiuro te per Deum, ne me torqueas .
8 Dicebat enim illi: Exi, spiritus immunde, ab homine .
9 Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? . Et dicit ei: Legio nomen mihi
est, quia multi sumus .
10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens;
12 et deprecati sunt eum dicentes: Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus
.
13 Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et
magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur
in mari.
14 Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros;
et egressi sunt videre quid esset facti.
15 Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem,
vestitum et sanae mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt.
16 Et qui viderant, narraverunt illis qualiter factum esset ei, qui daemonium
habuerat, et de porcis.
17 Et rogare eum coeperunt, ut discederet a finibus eorum.
18 Cumque ascenderet navem, qui daemonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut
esset cum illo.
19 Et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos et annuntia
illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui .
20 Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et
omnes mirabantur.
21 Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa
ad illum, et erat circa mare.
22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad
pedes eius
23 et deprecatur eum multum dicens: Filiola mea in extremis est; veni, impone
manus super eam, ut salva sit et vivat .
24 Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum.
25 Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec
quidquam profecerat, sed magis deterius habebat,
27 cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius;
28 dicebat enim: Si vel vestimenta eius tetigero, salva ero .
29 Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata
esset a plaga.
30 Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo,
conversus ad turbam aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? .
31 Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te et dicis: Quis
me tetigit? .
32 Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.
33 Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et
procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem.
34 Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto
sana a plaga tua .
35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: Filia tua mortua est;
quid ultra vexas magistrum? .
36 Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait
archisynagogo: Noli timere; tantummodo crede! .
37 Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem
Iacobi.
38 Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes
multum,
39 et ingressus ait eis: Quid turbamini et ploratis? Puella non est
mortua, sed dormit .
40 Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellae et
matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella;
41 et tenens manum puellae ait illi: Talitha, qum! quod est interpretatum:
Puella, tibi dico: Surge! - .
42 Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et
obstupuerunt continuo stupore magno.
43 Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit dari illi
manducare.
6
1 Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur il lum discipuli
sui.
2 Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur
dicentes: Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et
virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?
3 Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et
Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt?
. Et scandalizabantur in illo.
4 Et dicebat eis Iesus: Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in
cognatione sua et in domo sua .
5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis
manibus curavit;
6 et mirabatur propter incredulitatem eorum.
Et circumibat castella in circuitu docens.
7 Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in
spiritus immundos;
8 et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non
peram neque in zona aes,
9 sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis.
10 Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec
exeatis inde.
11 Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde
excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis .
12 Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent;
13 et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant.
14 Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant:
Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo
.
15 Alii autem dicebant: Elias est . Alii vero dicebant: Propheta est, quasi
unus ex prophetis .
16 Quo audito, Herodes aiebat: Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit! .
17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter
Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
18 Dicebat enim Ioannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui .
19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat:
20 Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et
custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat.
21 Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit
principibus suis et tribunis et primis Galilaeae,
22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi
simulque recumbentibus. Rex ait puellae: Pete a me, quod vis, et dabo tibi .
23 Et iuravit illi multum: Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad
dimidium regni mei .
24 Quae cum exisset, dixit matri suae: Quid petam? . At illa dixit: Caput
Ioannis Baptistae .
25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut
protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae .
26 Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam
decipere;
27 et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens
decollavit eum in carcere
28 et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud
matri suae.
29 Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt
illud in monumento.
30 Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et
docuerant.
31 Et ait illis: Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite
pusillum . Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi
spatium habebant.
32 Et abierunt in navi in desertum locum seorsum.
33 Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et pedestre de omnibus
civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos.
34 Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut
oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa.
35 Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes:
Desertus est locus hic, et hora iam est multa;
36 dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod
manducent .
37 Respondens autem ait illis: Date illis vos manducare . Et dicunt ei:
Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare? .
38 Et dicit eis: Quot panes habetis? Ite, videte . Et cum cognovissent,
dicunt: Quinque et duos pisces .
39 Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super
viride fenum.
40 Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos.
41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit
et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces
divisit omnibus.
42 Et manducaverunt omnes et saturati sunt;
43 et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
44 Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum.
45 Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans
fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
47 Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.
48 Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa
quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire
eos.
49 At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et
exclamaverunt;
50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis
et dicit illis: Confidite, ego sum; nolite timere! .
51 Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis intra se
stupebant;
52 non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum.
53 Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt.
54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum
55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se
male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
56 Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis
ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius
tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
7
1 Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis;
2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non
lotis, manducare panes
3 pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant,
tenentes traditionem seniorum;
4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt
servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum
5 et interrogant eum pharisaei et scribae: Quare discipuli tui non ambulant
iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? .
6 At ille dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut
scriptum est:
Populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me;
7 in vanum autem me colunt
docentes doctrinas praecepta hominum.
8 Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum .
9 Et dicebat illis: Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem
vestram servetis.
10 Moyses enim dixit: Honora patrem tuum et matrem tuam et: Qui maledixerit
patri aut matri, morte moriatur;
11 vos autem dicitis: Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum,
quodcumque ex me tibi profuerit,
12 ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri
13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia
huiusmodi multa facitis .
14 Et advocata iterum turba, dicebat illis: Audite me, omnes, et intellegite:
15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit
eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinant
hominem! .
(16) 17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius
parabolam.
18 Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne
extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare,
19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit? , purgans
omnes escas.
20 Dicebat autem: Quod de homine exit, illud coinquinat hominem;
21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes,
furta, homicidia,
22 adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus,
blasphemia, superbia, stultitia:
23 omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem .
24 Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem
voluit scire et non potuit latere.
25 Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum,
veniens procidit ad pedes eius.
26 Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium
eiceret de filia eius.
27 Et dicebat illi: Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere
panem filiorum et mittere catellis .
28 At illa respondit et dicit ei: Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de
micis puerorum .
29 Et ait illi: Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua .
30 Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium
exisse.
31 Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter
medios fines Decapoleos.
32 Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum.
33 Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et
exspuens tetigit linguam eius
34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: Effetha , quod est:
Adaperire .
35 Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et
loquebatur recte.
36 Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto
magis plus praedicabant.
37 Et eo amplius admirabantur dicentes: Bene omnia fecit, et surdos facit
audire et mutos loqui! .
8
1 In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent,
convocatis discipulis, ait illis:
2 Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod
manducent;
3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis
de longe venerunt .
4 Et responderunt ei discipuli sui: Unde istos poterit quis hic saturare
panibus in solitudine? .
5 Et interrogabat eos: Quot panes habetis? . Qui dixerunt: Septem .
6 Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes,
gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt
turbae.
7 Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi.
8 Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de
fragmentis, septem sportas.
9 Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos.
10 Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha.
11 Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo
signum de caelo, tentantes eum.
12 Et ingemiscens spiritu suo ait: Quid generatio ista quaerit signum? Amen
dico vobis: Non dabitur generationi isti signum .
13 Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum.
14 Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi.
15 Et praecipiebat eis dicens: Videte, cavete a fermento pharisaeorum et
fermento Herodis! .
16 Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent.
17 Quo cognito, ait illis: Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum
cognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum?
18 Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini,
19 quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum
plenos sustulistis? . Dicunt ei: Duodecim .
20 Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum
tulistis? . Et dicunt ei: Septem .
21 Et dicebat eis: Nondum intellegitis? .
22 Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat.
23 Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos
eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: Vides aliquid? .
24 Et aspiciens dicebat: Video homines, quia velut arbores video ambulantes .
25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et
restitutus est et videbat clare omnia.
26 Et misit illum in domum suam dicens: Nec in vicum introieris .
27 Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in
via interrogabat discipulos suos dicens eis: Quem me dicunt esse homines? .
28 Qui responderunt illi dicentcs: Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero
unum de prophetis .
29 Et ipse interrogabat eos: Vos vero quem me dicitis esse? . Respondens
Petrus ait ei: Tu es Christus .
30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
31 Et coepit docere illos: Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a
senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies
resurgere ;
32 et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepit increpare eum.
33 Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: Vade
retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum .
34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult post me
sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit
animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet.
36 Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat
animae suae?
37 Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua?
38 Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et
peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui
cum angelis sanctis .
9
1 Et dicebat illis: Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stan tibus, qui non
gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute .
2 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in
montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis;
3 et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super
terram non potest tam candida facere.
4 Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu.
5 Et respondens Petrus ait Iesu: Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus
tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum .
6 Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti.
7 Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: Hic est Filius meus
dilectus; audite illum .
8 Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
9 Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent,
narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
10 Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: a mortuis
resurgere .
11 Et interrogabant eum dicentes: Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat
venire primum? .
12 Qui ait illis: Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum
est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur?
13 Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut
scriptum est de eo .
14 Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas
conquirentes cum illis.
15 Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes
salutabant eum.
16 Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis? .
17 Et respondit ei unus de turba: Magister, attuli filium meum ad te habentem
spiritum mutum;
18 et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et
arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt .
19 Qui respondens eis dicit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero?
Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me .
20 Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim
conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans.
21 Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit?
. At ille ait: Ab infantia;
22 et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si
quid potes, adiuva nos, misertus nostri .
23 Iesus autem ait illi: Si potes!. Omnia possibilia credenti .
24 Et continuo exclamans pater pueri aiebat: Credo; adiuva incredulitatem meam
.
25 Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo
dicens illi: Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius
ne introeas in eum .
26 Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita
ut multi dicerent: Mortuus est! .
27 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit.
28 Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: Quare
nos non potuimus eicere eum? .
29 Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione .
30 Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire.
31 Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: Filius hominis traditur in
manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget .
32 At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.
33 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: Quid in via
tractabatis? .
34 At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior.
35 Et residens vocavit Duodecim et ait illis: Si quis vult primus esse, erit
omnium novissimus et omnium minister .
36 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait
illis:
37 Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et,
quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit .
38 Dixit illi Ioannes: Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem
daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos .
39 Iesus autem ait: Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem
in nomine meo et possit cito male loqui de me;
40 qui enim non est adversum nos, pro nobis est.
41 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi
estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.
42 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est
ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.
43 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem
introire in vitam, quam duas manus habentem ire in
gehennam, in ignem inexstinguibilem.
(44) 45 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum
introire in vitam,
quam duos pedes habentem mitti in gehennam.
(46) 47 Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum
introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam,
48 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur;
49 omnis enim igne salietur.
50 Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in
vobis sal et pacem habete inter vos .
10
1 Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniunt iterum
turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.
2 Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere,
tentantes eum.
3 At ille respondens dixit eis: Quid vobis praecepit Moyses? .
4 Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere .
5 Iesus autem ait eis: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum
istud.
6 Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos.
7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern
suam,
8 et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro.
9 Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet .
10 Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum.
11 Et dicit illis: Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit,
adulterium committit in eam;
12 et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur .
13 Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur
eis.
14 At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: Sinite parvulos venire ad me.
Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.
15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non
intrabit in illud .
16 Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.
17 Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat
eum: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? .
18 Iesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus.
19 Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium
dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem .
20 Ille autem dixit ei: Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea .
21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: Unum tibi deest: vade,
quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni,
sequere me .
22 Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones
multas.
23 Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: Quam difficile, qui pecunias
habent, in regnum Dei introibunt .
24 Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait
illis: Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire.
25 Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum
Dei .
26 Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri?
.
27 Intuens illos Iesus ait: Apud homines impossibile est sed non apud Deum:
omnia enim possibilia sunt apud Deum .
28 Coepit Petrus ei dicere: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te .
29 Ait Iesus: Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut
sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter
evangelium,
30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et
sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro
vitam aeternam.
31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi .
32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus,
et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit
illis dicere, quae essent ei eventura:
33 Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus
sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus
34 et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et
post tres dies resurget .
35 Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: Magister,
volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis .
36 At ille dixit eis: Quid vultis, ut faciam vobis? .
37 Illi autem dixerunt ei: Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad
sinistram sedeamus in gloria tua .
38 Iesus autem ait eis: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem
ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? .
39 At illi dixerunt ei: Possumus . Iesus autem ait eis: Calicem quidem,
quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini;
40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus
paratum est .
41 Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne.
42 Et vocans eos Iesus ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari
gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.
43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos,
erit vester minister;
44 et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus;
45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et
daret animam suam redemptionem pro multis .
46 Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et
plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam
mendicans.
47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: Fili
David Iesu, miserere mei! .
48 Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: Fili
David, miserere mei! .
49 Et stans Iesus dixit: Vocate illum . Et vocant caecum dicentes ei:
Animaequior esto. Surge, vocat te .
50 Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum.
51 Et respondens ei Iesus dixit: Quid vis tibi faciam? . Caecus autem dixit
ei: Rabboni, ut videam .
52 Et Iesus ait illi: Vade; fides tua te salvum fecit . Et confestim vidit et
sequebatur eum in via.
11
1 Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem
Olivarum, mittit duos ex discipulis suis
2 et ait illis: Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes
illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite
illum et adducite.
3 Et si quis vobis dixerit: Quid facitis hoc?, dicite: Domino necessarius
est, et continuo illum remittit iterum huc .
4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt
eum.
5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum?
.
6 Qui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis.
7 Et ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum.
8 Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant
in agris.
9 Et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant: Hosanna! Benedictus, qui
venit in nomine Domini!
10 Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis! .
11 Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam
vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim.
12 Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit.
13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret
in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus
ficorum.
14 Et respondens dixit ei: Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te
manducet . Et audiebant discipuli eius.
15 Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere
vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium
columbas evertit;
16 et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum.
17 Et docebat dicens eis: Non scriptum est: Domus mea domus orationis
vocabitur omnibus gentibus? Vos autem fecistis eam speluncam latronum .
18 Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent;
timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.
19 Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate.
20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
21 Et recordatus Petrus dicit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit .
22 Et respondens Iesus ait illis: Habete fidem Dei!
23 Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: Tollere et mittere in mare,
et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet
ei.
24 Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam
accepistis, et erunt vobis.
25 Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et
Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra .
(26) 27 Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad
eum summi sacerdotes et scribae et seniores
28 et dicebant illi: In qua potestate haec facis? Vel quis tibi dedit hanc
potestatem, ut ista facias? .
29 Iesus autem ait illis: Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi; et
dicam vobis, in qua potestate haec faciam:
30 Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? Respondete mihi .
31 At illi cogitabant secum dicentes: Si dixerimus: De caelo, dicet: Quare
ergo non credidistis ei?;
32 si autem dixerimus: Ex hominibus? . Timebant populum: omnes enim habebant
Ioannem quia vere propheta esset.
33 Et respondentes dicunt Iesu: Nescimus . Et Iesus ait illis: Neque ego
dico vobis in qua potestate haec faciam .
12
1 Et coepit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit ho mo et circumdedit
saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre
profectus est.
2 Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu
vineae;
3 qui apprehensum eum caeciderunt et dimiserunt vacuum.
4 Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et
contumeliis affecerunt.
5 Et alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios
vero occidentes.
6 Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens:
Reverebuntur filium meum.
7 Coloni autem illi dixerunt ad invicem: Hic est heres. Venite, occidamus eum,
et nostra erit hereditas.
8 Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam.
9 Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam
aliis.
10 Nec Scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli;
11 a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris? .
12 Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos
parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis et herodianis, ut eum caperent in
verbo.
14 Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es et non curas
quemquam; nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces.
Licet dare tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus? .
15 Qui sciens versutiam eorum ait illis: Quid me tentatis? Afferte mihi
denarium, ut videam .
16 At illi attulerunt. Et ait illis: Cuius est imago haec et inscriptio? .
Illi autem dixerunt ei: Caesaris .
17 Iesus autem dixit illis: Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt
Dei, Deo . Et mirabantur super eo.
18 Et veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et
interrogabant eum dicentes:
19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et
reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et
resuscitet semen fratri suo.
20 Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non reliquit semen;
21 et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius
similiter;
22 et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
23 In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim
habuerunt eam uxorem .
24 Ait illis Iesus: Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque
virtutem Dei?
25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut
angeli in caelis.
26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum,
quomodo dixerit illi Deus inquiens: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus
Iacob?
27 Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis .
28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam
bene illis responderit, interrogavit eum: Quod est primum omnium mandatum? .
29 Iesus respondit: Primum est: Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus
unus est,
30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex
tota mente tua et ex tota virtute tua.
31 Secundum est illud: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Maius horum
aliud mandatum non est .
32 Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti: Unus est, et non
est alius praeter eum;
33 et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine
et: Diligere proximum tamquam seipsum maius est omnibus holocautomatibus et
sacrificiis .
34 Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a
regno Dei . Et nemo iam audebat eum interrogare.
35 Et respondens Iesus dicebat docens in templo: Quomodo dicunt scribae
Christum filium esse David?
36 Ipse David dixit in Spiritu Sancto:
Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis.
37 Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? . Et multa turba eum
libenter audiebat.
38 Et dicebat in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare
et salutari in foro
39 et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis;
40 qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient
amplius iudicium .
41 Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in
gazophylacium; et multi divites iactabant multa.
42 Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans.
43 Et convocans discipulos suos ait illis: Amen dico vobis: Vidua haec pauper
plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium:
44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de penuria sua
omnia, quae habuit, misit, totum victum suum .
13
1 Et cum egrederetur de tem plo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister,
aspice quales lapides et quales structurae .
2 Et Iesus ait illi: Vides has magnas aedificationes? Hic non relinquetur
lapis super lapidem, qui non destruatur .
3 Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim
Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas:
4 Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia
incipient consummari? .
5 Iesus autem coepit dicere illis: Videte, ne quis vos seducat.
6 Multi venient in nomine meo dicentes: Ego sum, et multos seducent.
7 Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri
sed nondum finis.
8 Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus
per loca, erunt fames; initium dolorum haec.
9 Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis
et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis.
10 Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium.
11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod
datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed
Spiritus Sanctus.
12 Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in
parentes et morte afficient eos;
13 et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem,
hic salvus erit.
14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui
legit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes;
15 qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo
sua;
16 et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
17 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
18 Orate vero, ut hieme non fiat:
19 erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae,
quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet.
20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter
electos, quos elegit, breviavit dies.
21 Et tunc, si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne
credideritis.
22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta
ad seducendos, si potest fieri, electos.
23 Vos autem videte; praedixi vobis omnia.
24 Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non
dabit splendorem suum,
25 et erunt stellae de caelo decidentes, et virtutes, quae sunt in caelis,
movebuntur.
26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et
gloria.
27 Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo
terrae usque ad summum caeli.
28 A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et
germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas.
29 Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.
30 Amen dico vobis: Non transiet generatio haec, donec omnia ista fiant.
31 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius,
nisi Pater.
33 Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit.
34 Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis
potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret.
35 Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte
an galli cantu an mane;
36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate! .
14
1 Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et
scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;
2 dicebant enim: Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi .
3 Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier
habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super
caput eius.
4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: Ut quid perditio ista
unguenti facta est?
5 Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari
pauperibus . Et fremebant in eam.
6 Iesus autem dixit: Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata
est in me.
7 Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene
facere; me autem non semper habetis.
8 Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.
9 Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in universum
mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius .
10 Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet
eum illis.
11 Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat
quomodo illum opportune traderet.
12 Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius:
Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? .
13 Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: Ite in civitatem, et
occurret vobis homo lagoenam aquae baiulans; sequimini eum
14 et, quocumque introierit, dicite domino domus: Magister dicit: Ubi est
refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?.
15 Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic parate
nobis .
16 Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat
illis, et paraverunt Pascha.
17 Et vespere facto, venit cum Duodecim.
18 Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: Amen dico vobis: Unus ex
vobis me tradet, qui manducat mecum .
19 Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: Numquid ego? .
20 Qui ait illis: Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino.
21 Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini
illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo
ille .
22 Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et
ait: Sumite: hoc est corpus meum .
23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis; et biberunt ex illo omnes.
24 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis
effunditur.
25 Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum
illud bibam novum in regno Dei .
26 Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum.
27 Et ait eis Iesus: Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: Percutiam
pastorem, et dispergentur oves.
28 Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam .
29 Petrus autem ait ei: Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego .
30 Et ait illi Iesus: Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis
gallus vocem dederit, ter me es negaturus .
31 At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo
. Similiter autem et omnes dicebant.
32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis:
Sedete hic, donec orem .
33 Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere;
34 et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et
vigilate .
35 Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri
posset, transiret ab eo hora;
36 et dicebat: Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc
a me; sed non quod ego volo, sed quod tu .
37 Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: Simon, dormis? Non
potuisti una hora vigilare?
38 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus,
caro vero infirma .
39 Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens.
40 Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati,
et ignorabant quid responderent ei.
41 Et venit tertio et ait illis: Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit
hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum.
42 Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est .
43 Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo
turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.
44 Dederat autem traditor eius signum eis dicens: Quemcumque osculatus fuero,
ipse est; tenete eum et ducite caute .
45 Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: Rabbi ; et osculatus est eum.
46 At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.
47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi
sacerdotis et amputavit illi auriculam.
48 Et respondens Iesus ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et
lignis comprehendere me?
49 Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur
Scripturae .
50 Et relinquentes eum omnes fugerunt.
51 Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenent
eum;
52 at ille, reiecta sindone, nudus profugit.
53 Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi
sacerdotes et seniores et scribae.
54 Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et
sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem.
55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum
testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant.
56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia
testimonia non erant.
57 Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes:
58 Nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra
triduum aliud non manu factum aedificabo .
59 Et ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum.
60 Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: Non
respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te? .
61 Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat
eum et dicit ei: Tu es Christus filius Benedicti? .
62 Iesus autem dixit: Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem
Virtutis et venientem cum nubibus caeli .
63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: Quid adhuc necessarii
sunt nobis testes?
64 Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? . Qui omnes condemnaverunt eum
esse reum mortis.
65 Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum
caedere et dicere ei: Prophetiza ; et ministri alapis eum caedebant.
66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis
67 et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: Et tu cum
hoc Nazareno, Iesu, eras! .
68 At ille negavit dicens: Neque scio neque novi quid tu dicas! . Et exiit
foras ante atrium, et gallus cantavit.
69 Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: Hic
ex illis est! .
70 At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, qui astabant, dicebant
Petro: Vere ex illis es, nam et Galilaeus es .
71 Ille autem coepit anathematizare et iurare: Nescio hominem istum, quem
dicitis! .
72 Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut
dixerat ei Iesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis . Et coepit
flere.
15
1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et
scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt
Pilato.
2 Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Iudaeorum? . At ille respondens ait
illi: Tu dicis .
3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
4 Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: Non respondes quidquam? Vide
in quantis te accusant .
5 Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
6 Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent.
7 Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione
fecerant homicidium.
8 Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebat illis.
9 Pilatus autem respondit eis et dixit: Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum?
.
10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
12 Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: Quid ergo vultis faciam regi
Iudaeorum? .
13 At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum! .
14 Pilatus vero dicebat eis: Quid enim mali fecit? . At illi magis
clamaverunt: Crucifige eum! .
15 Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit
Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.
16 Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et convocant
totam cohortem.
17 Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam;
18 et coeperunt salutare eum: Ave, rex Iudaeorum! ,
19 et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum et ponentes genua
adorabant eum.
20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum
vestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum.
21 Et angariant praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa,
patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius.
22 Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus.
23 Et dabant ei myrrhatum vinum; ille autem non accepit.
24 Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis,
quis quid tolleret.
25 Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum.
26 Et erat titulus causae eius inscriptus: Rex Iudaeorum .
27 Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a
sinistris eius.
(28) 29 Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes:
Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat;
30 salvum fac temetipsum descendens de cruce! .
31 Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant:
Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
32 Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus . Etiam
qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei.
33 Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam
nonam.
34 Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: Heloi, Heloi, lema sabacthani? ,
quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? .
35 Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: Ecce, Eliam vocat .
36 Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum
dabat ei dicens: Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum .
37 Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit.
38 Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum.
39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset,
ait: Vere homo hic Filius Dei erat .
40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene
et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome,
41 quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae
multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam.
42 Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum,
43 venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans
regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
44 Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione,
interrogavit eum si iam mortuus esset,
45 et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph.
46 Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in
monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
47 Maria autem Magdalene et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus esset.
16
1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt
aromata, ut venientes ungerent eum.
2 Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad
monumentum, orto iam sole.
3 Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? .
4 Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde.
5 Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum
stola candida, et obstupuerunt.
6 Qui dicit illis: Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum.
Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.
7 Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum
videbitis, sicut dixit vobis .
8 Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et
nemini quidquam dixerunt, timebant enim.
9 Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua
eiecerat septem daemonia.
10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus;
11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt.
12 Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie
euntibus in villam;
13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt.
14 Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem
illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non
crediderant.
15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni
creaturae.
16 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit,
condemnabitur.
17 Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia
eicient, linguis loquentur novis,
18 serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super
aegrotos manus imponent, et bene habebunt .
19 Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et
sedit a dextris Dei.
20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem
confirmante, sequentibus signis.