|
|
EPISTULA I IOANNIS |
1
1 Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quod
perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae
2 — et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam
aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis —
3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem
habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu
Christo.
4 Et haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum.
5 Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis, quoniam
Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.
6 Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus,
mentimur et non facimus veritatem;
7 si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad
invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.
8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas
in nobis non est.
9 Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis
peccata et emundet nos ab omni iniustitia.
10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non
est in nobis.
2
1 Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis pecca verit,
advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum;
2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed
etiam pro totius mundi.
3 Et in hoc cognoscimus quoniam novimus eum: si mandata eius
servemus.
4 Qui dicit: “ Novi eum ”, et mandata eius non servat, mendax est, et in isto
veritas non est;
5 qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc
cognoscimus quoniam in ipso sumus.
6 Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
7 Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis
ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis.
8 Verumtamen mandatum novum scribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis,
quoniam tenebrae transeunt, et lumen verum iam lucet.
9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum ei non est;
11 qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit
quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius.
12 Scribo vobis, filioli: Remissa sunt vobis peccata propter nomen eius.
13 Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scribo vobis,
adulescentes: Vicistis Malignum.
14 Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui
ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis
manet, et vicistis Malignum.
15 Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum,
non est caritas Patris in eo;
16 quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia
oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est.
17 Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei,
manet in aeternum.
18 Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, ita
nunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est.
19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis,
permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex
nobis.
20 Sed vos unctionem habetis a Sancto et scitis omnes.
21 Non scripsi vobis quasi nescientibus veritatem sed quasi scientibus eam, et
quoniam omne mendacium ex veritate non est.
22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Iesus est Christus? Hic est
antichristus, qui negat Patrem et Filium.
23 Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem
habet.
24 Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit,
quod ab initio audistis, et vos in Filio et in Patre manebitis.
25 Et haec est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis: vitam
aeternam.
26 Haec scripsi vobis de eis, qui seducunt vos.
27 Et vos, unctionem, quam accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse
habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et
verum est, et non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo.
28 Et nunc, filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam et non
confundamur ab eo in adventu eius.
29 Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam,
ex ipso natus est.
3
1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et sumus!
Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum.
2 Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus;
scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum,
sicuti est.
3 Et omnis, qui habet spem hanc in eo, purificat se, sicut ille purus est.
4 Omnis, qui facit peccatum, et iniquitatem facit, quia peccatum est iniquitas.
5 Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et
peccatum in eo non est.
6 Omnis, qui in eo manet, non peccat; omnis, qui peccat, non vidit eum nec novit
eum.
7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut ille iustus
est;
8 qui facit peccatum, ex Diabolo est, quoniam a principio Diabolus peccat.
Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli.
9 Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo
manet; et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
10 In hoc manifesti sunt filii Dei et filii Diaboli: omnis, qui non facit
iustitiam, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum.
11 Quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamus
alterutrum.
12 Non sicut Cain: ex Maligno erat et occidit fratrem suum. Et propter quid
occidit eum? Quoniam opera eius maligna erant, fratris autem eius iusta.
13 Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
14 Nos scimus quoniam transivimus de morte in vitam, quoniam diligimus
fratres; qui non diligit, manet in morte.
15 Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida
non habet vitam aeternam in semetipso manentem.
16 In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos
debemus pro fratribus animas ponere.
17 Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et
clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?
18 Filioli, non diligamus verbo nec lingua
sed in opere et veritate.
19 In hoc cognoscemus quoniam ex veritate sumus, et in conspectu eius placabimus
corda nostra,
20 quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit
omnia.
21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum
22 et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus
et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
23 Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et
diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
24 Et, qui servat mandata eius, in ipso manet, et ipse in eo; et in hoc
cognoscimus quoniam manet in nobis, ex Spiritu, quem nobis dedit.
4
1 Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint,
quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in mundum.
2 In hoc cognoscitis Spiritum Dei: omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum
in carne venisse, ex Deo est.
3 Et omnis spiritus, qui non confitetur Iesum, ex Deo non est; et hoc est
antichristi, quod audistis quoniam venit, et nunc iam in mundo est.
4 Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis eos, quoniam maior est, qui in vobis
est, quam qui in mundo.
5 Ipsi ex mundo sunt; ideo ex mundo loquuntur, et mundus eos audit.
6 Nos ex Deo sumus. Qui cognoscit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit
nos. Ex hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris.
7 Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est; et omnis, qui
diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum.
8 Qui non diligit, non cognovit Deum, quoniam Deus caritas est.
9 In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit
Deus in mundum, ut vivamus per eum.
10 In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit
nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos
debemus alterutrum diligere.
12 Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas
eius in nobis consummata est.
13 In hoc cognoscimus quoniam in ipso manemus, et ipse in nobis, quoniam de
Spiritu suo dedit nobis.
14 Et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi.
15 Quisque confessus fuerit: “ Iesus est Filius Dei ”, Deus in ipso manet, et
ipse in Deo.
16 Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis.
Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et
Deus in eo manet.
17 In hoc consummata est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii;
quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.
18 Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam
timor poenam habet; qui autem timet, non est consummatus in caritate.
19 Nos diligimus, quoniam ipse prior dilexit nos.
20 Si quis dixerit: “ Diligo Deum ”, et fratrem suum oderit, mendax est; qui
enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest
diligere.
21 Et hoc mandatum habemus ab eo,
ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
5
1 Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui
diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo.
2 In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei,
cum Deum diligamus et mandata eius faciamus.
3 Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia
non sunt,
4 quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae
vicit mundum: fides nostra.
5 Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est
Filius Dei?
6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum
sed in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus
est veritas.
7 Quia tres sunt, qui testificantur:
8 Spiritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt.
9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est
testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo.
10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo,
mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est
Deus de Filio suo.
11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita
in Filio eius est.
12 Qui habet Filium, habet vitam;
qui non habet Filium Dei, vitam non habet.
13 Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis
in nomen Filii Dei.
14 Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum
voluntatem eius, audit nos.
15 Et si scimus quoniam audit nos, quidquid petierimus, scimus quoniam habemus
petitiones, quas postulavimus ab eo.
16 Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei
Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo
dico, ut roget.
17 Omnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem.
18 Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus
est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum.
19 Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in Maligno positus est.
20 Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum,
qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic
est qui verus est, Deus et vita aeterna.
21 Filioli, custodite vos a simulacris!