|
|
AD HEBRAEOS EPISTULA SANCTI PAULI APOSTOLI |
1
1 Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis,
2 in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem
universorum, per quem fecit et saecula;
3 qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo
virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in
excelsis,
4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen
hereditavit.
5 Cui enim dixit aliquando angelorum:
Filius meus es tu;
ego hodie genui te
et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?
6 Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit:
Et adorent eum omnes angeli Dei .
7 Et ad angelos quidem dicit:
Qui facit angelos suos spiritus
et ministros suos flammam ignis ;
8 ad Filium autem:
Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi,
et virga aequitatis virga regni tui.
9 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem,
propterea unxit te Deus, Deus tuus,
oleo exsultationis prae participibus tuis
10 et:
Tu in principio, Domine, terram fundasti;
et opera manuum tuarum sunt caeli.
11 Ipsi peribunt, tu autem permanes;
et omnes ut vestimentum veterascent,
12 et velut amictum involves eos,
sicut vestimentum et mutabuntur.
Tu autem idem es, et anni tui non deficient .
13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando:
Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur
propter eos, qui hereditatem capient salutis?
2
1 Propterea abundantius oportet observare nos ea, quae audivi mus, ne forte
praeterfluamus.
2 Si enim, qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis
praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem,
3 quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae, cum initium
accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti
distributionibus secundum suam voluntatem.
5 Non enim angelis subiecit orbem terrae futurum, de quo loquimur.
6 Testatus est autem in quodam loco quis dicens:
Quid est homo, quod memor es eius,
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
7 Minuisti eum paulo minus ab angelis,
gloria et honore coronasti eum,
8 omnia subiecisti sub pedibus eius .
In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil
dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei;
9 eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter
passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus
gustaverit mortem.
10 Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in
gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones consummare.
11 Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam
non erubescit fratres eos vocare
12 dicens:
Nuntiabo nomen tuum fratribus meis,
in medio ecclesiae laudabo te;
13 et iterum: Ego ero fidens in eum ;
et iterum: Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus .
14 Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter
participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium,
id est Diabolum,
15 et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis
pontifex in iis,
quae sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi;
18 in quo enim passus est ipse tentatus, po tens est eis, qui tentantur,
auxiliari.
3
1 Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum
et pontificem confessionis nostrae Iesum,
2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in tota domo illius.
3 Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem
honorem habet quam domus, qui fabricavit illam.
4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui
autem omnia fabricavit, Deus est.
5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium
eorum, quae dicenda erant,
6 Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si
fiduciam et gloriationem spei retineamus.
7 Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus:
Hodie, si vocem eius audieritis,
8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione,
secundum diem tentationis in deserto,
9 ubi tentaverunt me patres vestri in probatione
et viderunt opera mea
10 quadraginta annos. Propter quod infensus fui generationi huic et dixi: Semper
errant corde.
Ipsi autem non cognoverunt vias meas;
11 sicut icut iuravi in ira mea:
Non introibunt in requiem meam .
12 Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis
discedendi a Deo vivo,
13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud hodie vocatur,
ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati;
14 participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque ad
finem firmum retineamus,
15 dum dicitur:
Hodie, si vocem eius audieritis,
nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione .
16 Qui sunt enim qui audientes
exacerbaverunt? Nonne universi, qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen?
17 Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt,
quorum membra ceciderunt in deserto?
18 Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui
increduli fuerunt?
19 Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem.
4
1 Timeamus ergo, ne forte, relicta pollicitatione introeundi in re quiem eius,
existimetur aliquis ex vobis deesse;
2 etenim et nobis evangelizatum est quemadmodum et illis, sed non profuit illis
sermo auditus, non commixtis fide cum iis, qui audierant.
3 Ingredimur enim in requiem, qui credidimus, quemadmodum dixit:
Sicut iuravi in ira mea:
Non introibunt in requiem meam ,
et quidem operibus ab institutione mundi factis.
4 Dixit enim quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab
omnibus operibus suis ;
5 et in isto rursum: Non introibunt in requiem meam .
6 Quoniam ergo superest quosdam introire in illam, et hi, quibus prioribus
evangelizatum est, non introierunt propter inoboedientiam,
7 iterum terminat diem quendam, Hodie , in David dicendo post tantum
temporis, sicut supra dictum est:
Hodie, si vocem eius audieritis,
nolite obdurare corda vestra .
8 Nam, si eis Iesus requiem praestitisset, non de alio loqueretur posthac
die.
9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei;
10 qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus
suis, sicut a suis Deus.
11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum quis incidat
inoboedientiae exemplum.
12 Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et
pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et
medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis;
13 et non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta
sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.
14 Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei,
teneamus confessionem.
15 Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris,
tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato;
16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et
gratiam inveniamus in auxilium opportunum.
5
1 Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro homi nibus constituitur in
his, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis;
2 qui aeque condolere possit his, qui ignorant et errant, quoniam et ipse
circumdatus est infirmitate
3 et propter eam debet, quemadmodum et pro populo, ita etiam pro semetipso
offerre pro peccatis.
4 Nec quisquam sumit sibi illum honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam et Aaron.
5 Sic et Christus non semetipsum glorificavit, ut pontifex fieret, sed qui
locutus est ad eum:
Filius meus es tu;
ego hodie genui te ;
6 quemadmodum et in alio dicit:
Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech .
7 Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum
illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro
sua reverentia,
8 et quidem cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam;
9 et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus sibi auctor salutis
aeternae,
10 appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech.
11 De quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam segnes
facti estis ad audiendum.
12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut vos
doceat aliquis elementa exordii sermonum Dei, et facti estis, quibus lacte opus
sit, non solido cibo.
13 Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae, parvulus
enim est;
14 perfectorum autem est solidus cibus, eorum, qui pro consuetudine exercitatos
habent sensus ad discretionem boni ac mali.
6
1 Quapropter praetermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem
feramur, non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et
fidei ad Deum,
2 baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum
et iudicii aeterni.
3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
4 Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum
caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
5 et bonum gustaverunt Dei verbum virtutesque saeculi venturi
6 et prolapsi sunt, rursus renovari ad paenitentiam, rursum crucifigentes
sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes.
7 Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam
opportunam illis, propter quos et colitur, accipit benedictionem a Deo;
8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima, cuius
finis in combustionem.
9 Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi
ita loquimur;
10 non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam
ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis.
11 Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad
expletionem spei usque in finem,
12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia
hereditant promissiones.
13 Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret
maiorem, iuravit per semetipsum
14 dicens: Utique benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te ;
15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem.
16 Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis ad
confirmationem est iuramentum;
17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus
immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando,
18 ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum,
fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem;
19 quam sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam et incedentem usque in
interiora velaminis,
20 ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech
pontifex factus in aeternum.
7
1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui ob viavit Abrahae
regresso a caede regum et benedixit ei,
2 cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex
iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis,
3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem
vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimam dedit de praecipuis Abraham
patriarcha.
5 Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent
decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et
ipsi exierunt de lumbis Abrahae;
6 hic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham
et eum, qui habebat repromissiones, benedixit.
7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore
benedicitur.
8 Et hic quidem decimas morientes homines sumunt; ibi autem testimonium
accipiens quia vivit.
9 Et, ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit, decimatus
est;
10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
11 Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso
legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium
surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici?
12 Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat.
13 De quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari praesto
fuit;
14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil
de sacerdotibus Moyses locutus est.
15 Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech
exsurgit alius sacerdos,
16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem
vitae insolubilis,
17 testimonium enim accipit:
Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech .
18 Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et
inutilitatem,
19 nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam
proximamus ad Deum.
20 Et quantum non est sine iure iurando; illi quidem sine iure iurando
sacerdotes facti sunt,
21 hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum:
Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum ,
22 in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus.
23 Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur
permanere;
24 hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium;
25 unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper
vivens ad interpellandum pro eis.
26 Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus,
segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus;
27 qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis
delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum
offerendo.
28 Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes; sermo autem
iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum.
8
1 Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus ponti ficem, qui consedit
in dextera throni Maiestatis in caelis,
2 sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, non homo.
3 Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse
erat et hunc habere aliquid, quod offerret.
4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant secundum
legem munera;
5 qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum
consummaturus esset tabernaculum: Vide enim, inquit, omnia facies secundum
exemplar, quod tibi ostensum est in monte .
6 Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris
testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
7 Nam si illud prius culpa vacasset, non secundi locus inquireretur;
8 vituperans enim eos dicit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo
super domum Israel et super domum Iudae testamentum novum;
9 non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi
manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quoniam ipsi non permanserunt
in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.
10 Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit
Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas;
et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
11 Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum dicens:
Cognosce Dominum; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum,
12 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non
memorabor .
13 Dicendo novum veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope
interitum est.
9
1 Habuit ergo et prius praecepta cultus et Sanctum huius saeculi.
2 Tabernaculum enim praeparatum est primum, in quo inerat candelabrum et mensa
et propositio panum, quod dicitur Sancta;
3 post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum,
4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro,
in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae
testamenti,
5 superque eam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est
modo dicendum per singula.
6 His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant
sacerdotes sacrorum officia consummantes;
7 in secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert
pro suis et populi ignorantiis;
8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc
priore tabernaculo habente statum;
9 quae parabola est temporis instantis, iuxta quam munera et hostiae offeruntur,
quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem,
10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt praecepta
carnis usque ad tempus correctionis imposita.
11 Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et
perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis,
12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem
introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
13 Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos
sanctificat ad emundationem carnis,
14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit
immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad
serviendum Deo viventi.
15 Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem
earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem
accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis.
16 Ubi enim testamentum, mors necesse est afferatur testatoris;
17 testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum vivit,
qui testatus est.
18 Unde ne prius quidem sine sanguine dedicatum est;
19 enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens
sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum
librum et omnem populum aspersit
20 dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus ;
21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
22 Et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem, et sine
sanguinis effusione non fit remissio.
23 Necesse erat ergo figuras quidem caelestium his mundari, ipsa autem
caelestia melioribus hostiis quam istis.
24 Non enim in manufacta Sancta Christus introivit, quae sunt similitudo
verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis;
25 neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per
singulos annos in sanguine alieno.
26 Alioquin oportebat eum frequenter pati
ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem
peccati per sacrificium sui manifestatus est.
27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium,
28 sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine
peccato apparebit exspectantibus se in salutem.
10
1 Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per
singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest
accedentes perfectos facere.
2 Alioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra
conscientiam peccatorum cultores semel mundati?
3 Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
4 Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata.
5 Ideo ingrediens mundum dicit:
Hostiam et oblationem noluisti,
corpus autem aptasti mihi;
6 holocautomata et sacrificia pro peccato
non tibi placuerunt.
7 Tunc dixi: Ecce venio,
in capitulo libri scriptum est de me,
ut faciam, Deus, voluntatem tuam .
8 Superius dicens: Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro
peccato noluisti, nec placuerunt tibi , quae secundum legem offeruntur,
9 tunc dixit: Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam . Aufert primum, ut
secundum statuat;
10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in
semel.
11 Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens
hostias, quae numquam possunt auferre peccata.
12 Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera
Dei,
13 de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius;
14 una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur.
15 Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit:
16 Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus,
dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas;
17 et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius .
18 Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato.
19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu,
20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam,
21 et sacerdotem magnum super domum Dei,
22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia
mala et abluti corpus aqua munda;
23 teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit;
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum,
25 non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed
exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.
26 Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non
relinquitur pro peccatis hostia,
27 terribilis autem quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae
consumptura est adversarios.
28 Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus
testibus moritur;
29 quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et
sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui
gratiae contumeliam fecerit?
30 Scimus enim eum, qui dixit: Mihi vindicta, ego retribuam ; et iterum:
Iudicabit Dominus populum suum .
31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen
sustinuistis passionum,
33 in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero
autem socii taliter conversantium effecti;
34 nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio
suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem.
35 Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem;
36 patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis
promissionem.
37 Adhuc enim modicum quantulum,
qui venturus est, veniet et non tardabit.
38 Iustus autem meus ex fide vivet;
quod si subtraxerit se,
non sibi complacet in eo anima mea.
39 Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem
animae.
11
1 Est autem fides sperando rum substantia, rerum argu mentum non apparentium.
2 In hac enim testimonium consecuti sunt seniores.
3 Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia
facta sint.
4 Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium
consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per
illam defunctus adhuc loquitur.
5 Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia
transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse
Deo.
6 Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum
quia est et inquirentibus se remunerator fit.
7 Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus
aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae,
quae secundum fidem est, heres est institutus.
8 Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in
hereditatem; et exivit nesciens quo iret.
9 Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in casulis
habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem;
10 exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor
Deus.
11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam
praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat;
12 propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in
multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.
13 Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a
longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites
sunt supra terram;
14 qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.
15 Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus
revertendi;
16 nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus
vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem.
17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur; et unigenitum offerebat ille, qui
susceperat promissiones,
18 ad quem dictum erat: In Isaac vocabitur tibi semen ,
19 arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in
parabola reportavit.
20 Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau.
21 Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super
fastigium virgae suae.
22 Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est et de
ossibus suis mandavit.
23 Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod
vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum.
24 Fide Moyses grandis factus negavit se dici filium filiae pharaonis,
25 magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalem peccati habere
iucunditatem,
26 maiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium Christi; aspiciebat
enim in remunerationem.
27 Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem enim
tamquam videns sustinuit.
28 Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita,
tangeret ea.
29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii
devorati sunt.
30 Fide muri Iericho ruerunt circuiti diebus septem.
31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores
cum pace.
32 Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac,
Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis,
33 qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt
repromissiones, obturaverunt ora leonum,
34 exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de
infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum;
35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt,
non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem;
36 alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem;
37 lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in
melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti,
38 quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et
speluncis et in cavernis terrae.
39 Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt promissionem,
40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur.
12
1 Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes
omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum
nobis certamen,
2 aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi
proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei
sedet.
3 Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum
contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes.
4 Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes;
5 et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur:
Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini
neque deficias, dum ab eo argueris:
6 quem enim diligit, Dominus castigat,
flagellat autem omnem filium, quem recipit .
7 Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius,
quem non corripit pater?
8 Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo
adulterini et non filii estis!
9 Deinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non
multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus?
10 Et illi quidem ad tempus paucorum dierum, secundum quod videbatur illis,
castigabant; hic autem ad id, quod utile est ad participandam sanctitatem eius.
11 Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed
maeroris; postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae.
12 Propter quod remissas manus et soluta genua erigite
13 et gressus rectos facite pedibus vestris, ut, quod claudum est, non
extorqueatur, magis autem sanetur.
14 Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit
Dominum,
15 providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum
germinans perturbet, et per illam inquinentur multi;
16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit
primogenita sua.
17 Scitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus
est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
18 Non enim accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et
caliginem et procellam
19 et tubae sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra
eis fieret verbum;
20 non enim portabant mandatum: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur;
21 et ita terribile erat, quod videbatur, Moyses dixit: Exterritus sum et
tremebundus .
22 Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem
caelestem, et multa milia angelorum, frequentiam
23 et ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem Deum
omnium et spiritus iustorum, qui consummati sunt,
24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius
loquentem quam Abel.
25 Videte, ne recusetis loquentem; si enim illi non effugerunt recusantes eum,
qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de caelis loquentem avertimus;
26 cuius vox movit terram tunc, modo autem pronuntiavit dicens: Adhuc semel
ego movebo non solum terram sed et caelum .
27 Hoc autem adhuc semel declarat mobilium translationem tamquam factorum,
ut maneant ea, quae sunt immobilia.
28 Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus
placentes Deo cum reverentia et metu;
29 etenim Deus noster ignis consumens est.
13
1 Caritas fraternitatis maneat.
2 Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio
receperunt angelos.
3 Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi in
corpore morantes.
4 Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et
adulteros iudicabit Deus.
5 Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: Non te
deseram neque derelinquam ,
6 ita ut confidenter dicamus:
Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo? .
7 Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum
intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
8 Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula!
9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim est gratia
stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis.
10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo
deserviunt.
11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem,
horum corpora cremantur extra castra.
12 Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem
populum, extra portam passus est.
13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes;
14 non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum
confitentium nomini eius.
16 Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis
oblectatur Deus.
17 Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro
animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non
gementes; hoc enim non expedit vobis.
18 Orate pro nobis; confidimus enim quia bonam conscientiam habemus, in omnibus
bene volentes conversari.
19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis.
20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine
testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum,
21 aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod
placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
22 Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim perpaucis
scripsi vobis.
23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum esse; cum quo, si celerius
venerit, videbo vos.
24 Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos, qui de
Italia sunt.
25 Gratia cum omnibus vobis.