|
|
AD CORINTHIOS EPISTULA II SANCTI PAULI APOSTOLI |
1
1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater
ecclesiae Dei, quae est Corinthi, cum sanctis omnibus, qui sunt in universa
Achaia:
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et
Deus totius consolationis,
4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari
eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo;
5 quoniam, sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat
et consolatio nostra.
6 Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute; sive exhortamur, pro
vestra exhortatione, quae operatur in tolerantia earundem passionum, quas et nos
patimur.
7 Et spes nostra firma pro vobis, scientes quoniam, sicut socii
passionum estis, sic eritis et consolationis.
8 Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est
in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos
etiam vivere;
9 sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in
nobis sed in Deo, qui suscitat mortuos:
10 qui de tanta morte eripuit nos et eruet, in quem speramus, et adhuc eripiet;
11 adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis, ut propter eam, quae ex multis
personis in nos est, donationem, per multos gratiae agantur pro nobis.
12 Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in
simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei
conversati sumus in mundo, abundantius autem ad vos.
13 Non enim alia scribimus vobis quam quae legitis aut etiam cognoscitis; spero
autem quod usque in finem cognoscetis,
14 sicut et cognovistis nos ex parte, quia gloria vestra sumus, sicut et vos
nostra in die Domini nostri Iesu.
15 Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis,
16 et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a
vobis deduci in Iudaeam.
17 Cum hoc ergo voluissem, numquid levitate usus sum?
Aut, quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me “ Est, est ” et “ Non,
non ”?
18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fit apud vos, non est “ Est
” et “ Non ”!
19 Dei enim Filius Iesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me
et Silvanum et Timotheum, non fuit “ Est ” et “ Non ”, sed “ Est ” in illo fuit.
20 Quotquot enim promissiones Dei sunt, in
illo “ Est ”; ideo et per ipsum “ Amen ” Deo ad gloriam per nos.
21 Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos, Deus,
22 et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris.
23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni
ultra Corinthum.
24 Non quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores sumus gaudii vestri, nam fide
stetistis.
2
1 Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos;
2 si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui
contristatur ex me?
3 Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus
oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium
vestrum est.
4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas
lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam carita tem habeo abundantius
in vos.
5 Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem,
omnes vos.
6 Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit a pluribus,
7 ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia
absorbeatur, qui eiusmodi est.
8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem;
9 ideo enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, an in omnibus
oboedientes sitis.
10 Cui autem aliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi, si quid donavi,
propter vos in persona Christi,
11 ut non circumveniamur a Satana; non enim ignoramus cogitationes eius.
12 Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum
esset in Domino,
13 non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed
valefaciens eis profectus sum in Macedoniam.
14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae
suae manifestat per nos in omni loco.
15 Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui
pereunt:
16 aliis quidem odor ex morte in mortem, aliis autem odor ex vita in vitam. Et
ad haec quis idoneus?
17 Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex
sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur.
3
1 Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut numquid egemus, sicut quidam,
commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis?
2 Epistula nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur et legitur
ab omnibus hominibus;
3 manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta non
atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis
carnalibus.
4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum.
5 Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed
sufficientia nostra ex Deo est,
6 qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus:
littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
7 Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria,
ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriam
vultus eius, quae evacuatur,
8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria?
9 Nam si ministerium damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium
iustitiae in gloria.
10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem
gloriam;
11 si enim, quod evacuatur, per gloriam est, multo magis, quod manet, in gloria
est.
12 Habentes igitur talem spem multa fiducia utimur,
13 et non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent
filii Israel in finem illius quod evacuatur.
14 Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in
lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur;
15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super
cor eorum.
16 Quando autem conversus fuerit ad Dominum,
aufertur velamen.
17 Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
18 Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem
transformamur a claritate in clarita tem tamquam a Domini Spiritu.
4
1 Ideo habentes hanc ministra tionem, iuxta quod misericor diam consecuti sumus,
non deficimus,
2 sed abdicavimus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes
verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem
conscientiam hominum coram Deo.
3 Quod si etiam velatum est evangelium nostrum, in his, qui pereunt, est
velatum;
4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat
illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
5 Non enim nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum; nos autem servos
vestros per Iesum.
6 Quoniam Deus, qui dixit: “ De tenebris lux splendescat ”, ipse illuxit in
cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu
Christi.
7 Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis
Dei et non ex nobis.
8 In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non
destituimur;
9 persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non perimus;
10 semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in
corpore nostro manifestetur.
11 Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter
Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali.
12 Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.
13 Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: “ Credidi, propter
quod locutus sum ”, et nos credimus, propter quod et loquimur,
14 scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et
constituet vobiscum.
15 Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos gratiarum
actionem abundare faciat in gloriam Dei.
16 Propter quod non deficimus, sed licet is, qui foris est, noster homo
corrumpitur, tamen is, qui intus est, noster renovatur de die in diem.
17 Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in
sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis,
18 non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur; quae enim
videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt.
5
1 Scimus enim quoniam, si terre stris domus nostra huius taber naculi
dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in
caelis.
2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est,
superindui cupientes,
3 si tamen et exspoliati, non nudi inveniamur.
4 Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus
exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita.
5 Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus.
6 Audentes igitur semper et scientes quoniam, dum praesentes sumus in corpore,
peregrinamur a Domino;
7 per fidem enim ambulamus et non per speciem.
8 Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et
praesentes esse ad Dominum.
9 Et ideo contendimus sive praesentes sive absentes placere illi.
10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat
unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
11 Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus;
spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
12 Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro
nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde.
13 Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis.
14 Caritas enim Christi urget nos, aestimantes, hoc, quoniam, si unus pro
omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt;
15 et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei,
qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum
carnem Christum, sed nunc iam non novimus.
17 Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt
nova.
18 Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis
ministerium reconciliationis,
19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans
illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis.
20 Pro Christo ergo legatione fungimur,
tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur
iustitia Dei in ipso.
6
1 Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
2 — ait enim:
“ Tempore accepto exaudivi te
et in die salutis adiuvi te ”;
ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis —
3 nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium,
4 sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia,
in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in
ieiuniis,
6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto,
in caritate non ficta,
7 in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris,
8 per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, et
veraces;
9 sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati,
et non mortificati;
10 quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem
locupletantes; tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor
nostrum dilatatum est.
12 Non angustiamini in nobis, sed angustiamini in visceribus vestris;
13 eandem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
14 Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum
iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?
15 Quae autem conventio Christi cum Beliar, aut quae pars fideli cum infideli?
16 Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi;
sicut dicit Deus:
“ Inhabitabo in illis et inambulabo
et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
17 Propter quod exite de medio eorum
et separamini, dicit Dominus,
et immundum ne tetigeritis;
et ego recipiam vos
18 et ero vobis in Patrem,
et vos eritis mihi in filios et filias,
dicit Dominus omnipotens ”.
7
1 Has igitur habentes promissio nes, carissimi, mundemus nos ab omni
inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
2 Capite nos! Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
3 Non ad condemnationem dico; praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad
commoriendum et ad convivendum.
4 Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro
vobis; repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione
nostra.
5 Nam et cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra,
sed omnem tribulationem passi: foris pugnae, intus timores.
6 Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi;
7 non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio, quo consolatus est in
vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem
pro me, ita ut magis gauderem.
8 Quoniam etsi contristavi vos in epistula, non me paenitet; etsi paeniteret —
video quod epistula illa, etsi ad horam, vos contristavit —
9 nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad
paenitentiam; contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum
patiamini ex nobis.
10 Quae enim secundum Deum tristitia, paenitentiam in salutem stabilem operatur;
saeculi autem tristitia mortem operatur.
11 Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari: quantam in vobis operatum est
sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium,
sed aemulationem, sed vindictam! In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse
negotio.
12 Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter
eum, qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem vestram, quam pro nobis
habetis, ad vos coram Deo.
13 Ideo consolati sumus.
In consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi,
quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis;
14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus, sed sicut
omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad
Titum, veritas facta est.
15 Et viscera eius abundantius in vos sunt, reminiscentis omnium vestrum
oboedientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis eum.
16 Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.
8
1 Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis
Macedoniae,
2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima
paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum;
3 quia secundum virtutem, testimonium reddo, et supra virtutem voluntarii
fuerunt
4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii,
quod fit in sanctos.
5 Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis
per voluntatem Dei,
6 ita ut rogaremus Titum, ut, quemadmodum coepit, ita et perficiat in vos etiam
gratiam istam.
7 Sed sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et omni
sollicitudine et caritate ex nobis in vobis, ut et in hac gratia abundetis.
8 Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae
caritatis ingenitum bonum comprobans;
9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus
factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
10 Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed
et velle coepistis ab anno priore;
11 nunc vero et facto perficite, ut, quemadmodum promptus est animus velle, ita
sit et perficere ex eo, quod habetis.
12 Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non
secundum quod non habet.
13 Non enim, ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed ex aequalitate
14 in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et
illorum abundantia vestram inopiam suppleat, ut fiat aequalitas, sicut scriptum
est:
15 “ Qui multum, non abundavit; et, qui modicum, non minoravit ”.
16 Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
17 quoniam exhortationem quidem suscepit, sed, cum sollicitior esset, sua
voluntate profectus est ad vos.
18 Misimus etiam cum illo fratrem, cuius laus est in evangelio per omnes
ecclesias
19 — non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes noster cum hac gratia,
quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram —
20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a
nobis;
21 providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram hominibus.
22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe
sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos.
23 Sive pro Tito, est socius meus et in vos adiutor; sive fratres nostri,
apostoli ecclesiarum, gloria Christi.
24 Ostensionem ergo, quae est caritatis
vestrae et nostrae gloriationis pro vobis, in illos ostendite in faciem
ecclesiarum.
9
1 Nam de ministerio, quod fit in sanctos, superfluum est mihi scribere vobis;
2 scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedonas,
quoniam Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit
plurimos.
3 Misi autem fratres, ut ne, quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte,
ut, quemadmodum dixi, parati sitis,
4 ne, cum venerint mecum Macedones et invenerint vos imparatos, erubescamus nos,
ut non dicam vos, in hac substantia.
5 Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos et
praeparent repromissam benedictionem vestram, ut haec sit parata sic quasi
benedictio, non quasi avaritia.
6 Hoc autem: qui parce seminat, parce et metet; et, qui seminat in
benedictionibus, in benedictionibus et metet.
7 Unusquisque prout destinavit corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate;
hilarem enim datorem diligit Deus.
8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut, in omnibus
semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,
9 sicut scriptum est:
“ Dispersit, dedit pauperibus;
iustitia eius manet in aeternum ”.
10 Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et
multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae.
11 In omnibus locupletati in omnem simplicitatem, quae operatur per nos
gratiarum actionem Deo
12 — quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea, quae desunt
sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones Deo —
13 per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia
confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communionis in illos
et in omnes,
14 et ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem
gratiam Dei in vobis.
15 Gratias Deo super inenarrabili dono eius.
10
1 Ipse autem ego Paulus obse cro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui
in facie quidem humilis inter vos, absens autem confido in vobis;
2 rogo autem, ne praesens audeam per eam confidentiam, quae existimo audere in
quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.
3 In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus
4 — nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem
munitionum — consilia destruentes
5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem
redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,
6 et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam, cum impleta fuerit vestra
oboedientia.
7 Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc
cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
8 Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit
Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam,
9 ut non existimer tamquam terrere vos per epistulas;
10 quoniam quidem “ Epistulae — inquiunt — graves sunt et fortes, praesentia
autem corporis infirma, et sermo contemptibilis ”.
11 Hoc cogitet, qui eiusmodi est, quia quales sumus verbo per epistulas
absentes, tales et praesentes in facto.
12 Non enim audemus inserere aut comparare nos quibusdam, qui seipsos
commendant; sed ipsi se in semetipsis metientes et comparantes semetipsos sibi,
non intellegunt.
13 Nos autem non ultra mensuram gloriabimur sed
secundum mensuram regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi
usque ad vos.
14 Non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nosmetipsos, usque ad
vos enim pervenimus in evangelio Christi;
15 non ultra mensuram gloriantes in alienis laboribus, spem autem habentes,
crescente fide vestra, in vobis magnificari secundum regulam nostram in
abundantiam,
16 ad evangelizandum in iis, quae ultra vos sunt, et non in aliena regula
gloriari in his, quae praeparata sunt.
17 Qui autem gloriatur, in Domino
glorietur;
18 non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus
commendat.
11
1 Utinam sustineretis modi cum quid insipientiae meae; sed et supportate me!
2 Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam
exhibere Christo.
3 Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur
sensus vestri a simplicitate et castitate, quae est in Christum.
4 Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut
alium Spiritum accipitis, quem non accepistis, aut aliud evangelium, quod non
recepistis, recte pateremini.
5 Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis;
6 nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omni autem manifestantes in
omnibus ad vos.
7 Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis
evangelium Dei evangelizavi vobis?
8 Alias ecclesias exspoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum
9 et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat,
suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me
vobis servavi et servabo.
10 Est veritas Christi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me in
regionibus Achaiae.
11 Quare? Quia non diligo vos? Deus scit!
12 Quod autem facio et faciam, ut amputem occasionem eorum, qui volunt
occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
13 Nam eiusmodi pseudoapostoli, operarii subdoli, transfigurantes se in
apostolos Christi.
14 Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis;
15 non est ergo magnum, si et ministri eius transfigurentur velut ministri
iustitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum.
16 Iterum dico, ne quis me putet insipientem esse; alioquin velut insipientem
accipite me, ut et ego modicum quid glorier.
17 Quod loquor, non loquor secundum Dominum, sed quasi in insipientia, in hac
substantia gloriationis.
18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor.
19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes;
20 sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis
accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.
21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis audet,
in insipientia dico, audeo et ego.
22 Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego.
23 Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico, plus ego: in laboribus plurimis,
in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter;
24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi,
25 ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die
in profundo maris fui;
26 in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex
genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine,
periculis in mari, periculis in falsis fratribus;
27 in labore et aerumna, in vigiliis saepe, in fame et siti, in ieiuniis
frequenter, in frigore et nuditate;
28 praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo
omnium ecclesiarum.
29 Quis infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?
30 Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.
31 Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non
mentior.
32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum,
ut me comprehenderet;
33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius.
12
1 Gloriari oportet; non expedit quidem, veniam autem ad visiones et revelationes
Domini.
2 Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim — sive in corpore nescio,
sive extra corpus nescio, Deus scit — raptum eiusmodi usque ad tertium caelum.
3 Et scio huiusmodi hominem — sive in corpore sive extra corpus nescio, Deus
scit —
4 quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba, quae non licet homini
loqui.
5 Pro eiusmodi gloriabor; pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus
meis.
6 Nam, et si voluero gloriari, non ero insipiens, veritatem enim dicam; parco
autem, ne quis in me existimet supra id, quod videt me aut audit ex me,
7 et ex magnitudine revelationum.
Propter quod, ne extollar, datus est mihi stimulus carni,
angelus Satanae, ut me colaphizet, ne extollar.
8 Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me;
9 et dixit mihi: “ Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate
perficitur ”. Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut
inhabitet in me virtus Christi.
10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in
necessitatibus, in persecutionibus et in angustiis, pro Christo; cum enim
infirmor, tunc potens sum.
11 Factus sum insipiens. Vos me coegistis; ego enim debui a vobis commendari.
Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum;
12 signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia, signis quoque et
prodigiis et virtutibus.
13 Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse
non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam.
14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis; non enim
quaero, quae vestra sunt, sed vos; nec enim debent filii parentibus
thesaurizare, sed parentes filiis.
15 Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus
vestris. Si plus vos diligo, minus diligar?
16 Esto quidem, ego vos non gravavi; sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
17 Numquid per aliquem eorum, quos misi ad vos, circumveni vos?
18 Rogavi Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos circumvenit? Nonne
eodem spiritu ambulavimus? Nonne iisdem vestigiis?
19 Olim putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo loquimur;
omnia autem, carissimi, propter vestram aedificationem.
20 Timeo enim, ne forte, cum venero, non quales volo, inveniam vos, et ego
inveniar a vobis, qualem non vultis; ne forte contentiones, aemulationes,
animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones
sint;
21 ne iterum, cum venero, humiliet me Deus meus apud vos, et lugeam multos ex
his, qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et
fornicatione et impudicitia, quam gesserunt.
13
1 Ecce tertio hoc venio ad vos; in ore duorum vel trium testium stabit omne
verbum.
2 Praedixi et praedico, ut praesens bis et nunc absens his, qui ante
peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam, si venero iterum, non parcam,
3 quoniam experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur, Christi, qui in vos
non infirmatur, sed potens est in vobis.
4 Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos
infirmi sumus in illo, sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vos.
5 Vosmetipsos tentate, si estis in fide; ipsi vos probate. An
non cognoscitis vos ipsos, quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte reprobi
estis.
6 Spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi.
7 Oramus autem Deum, ut nihil mali faciatis, non ut nos probati pareamus, sed ut
vos, quod bonum est, faciatis, nos autem ut reprobi simus.
8 Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
9 Gaudemus enim, quando nos infirmi sumus, vos autem potentes estis; hoc et
oramus, vestram consummationem.
10 Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem,
quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem.
11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem
sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum.
12 Salutate invicem in osculo sancto.
Salutant vos sancti omnes.
13 Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum
omnibus vobis.